- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:21-23
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
急ぎの旅人であっても名士に出会えば敬意を払って足を止めるという例を挙げ、人間関係の紛争を調停し心の悪徳を祓った哲学者クラテスの生涯と、外的な富や豪奢がいかに脆く病や破滅の前には無力であるかを船や病床の富者の比喩を通じて論じる。
habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam uoluntatem: quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum—adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos—hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum, qui campos collesque gradu perlabitur uno, ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum,1 releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
時には、やむを得ない急ぎであっても名誉ある遅延を伴うことがあり、しばしば望みが妨げられるのをむしろ良しとするほどです。実際、荷物の煩わしさ、車の重さ、車輪による遅れ、轍の揺れ――さらに石の塊、木の切り株の隆起、平原の小川、丘の急坂を付け加えてもよいでしょう――これらすべての遅滞の原因を避けたいと願い、長時間の耐久力と生き生きとした敏捷さを備えた、すなわち重荷を運ぶに強く駆けるに速い、「平原も丘もただ一歩の歩みで滑るように駆け抜ける」とルキリウスが言うような馬を自分の乗り物として選ぶほどに、馬車に座るよりは馬に跨ることを好むまでに急いで道を走破する必要がある人々であっても、その駆られる馬で道を進んで行くとき、もし途中で主だった名士たちの中から高貴で、思慮深く、高名な人物を見かけるならば、どれほど急いでいようとも、その人への敬意のために歩みを抑え、足を緩め、馬を減速させ、直ちに地面へと飛び降ります。そして馬を打つために手に持っていた小枝、その鞭を左手に持ち替え、自由になった右手で近づいて挨拶をし、もしその人物が何かを少々長々と尋ねるなら、少々長々と共に歩いて語り合い、要するに礼儀のためにどれほど多くの遅れであっても喜んで費やすのです。
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret,2 litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus. post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene uiuendum nihil quicquam esse.
かのディオゲネスの追随者クラテスは、同時代のアテナイの人々の間で守護神のごとく崇められていました。いかなる家も彼に対して閉ざされていることはなく、家の長にどれほど隠された秘密があろうとも、クラテスが親族間のあらゆる争いや諍いの仲裁人・調停者として時宜を得て立ち入らないことはありませんでした。かつて詩人たちが物語るように、ヘラクレスが人間や獣の恐るべき怪物たちを武勇によって征服し、全土を浄化したのと同じように、この哲学者も怒り、嫉妬、貪欲、情欲、その他の人間の心の怪物や恥ずべき悪徳に立ち向かうヘラクレスでした。彼はこれらすべての災いを人々の心から追い払い、家々を浄化し、悪意を打ち負かしました。彼自身も半裸で棍棒を携え、ヘラクレスの出身地として記憶に残るテーバイの出身でした。さて、彼が真にクラテスとなる前は、テーバイの貴族の列に数えられ、選び抜かれた家柄、数多くの奴隷、広大な前庭で飾られた邸宅を持ち、彼自身も立派な衣装をまとい、多くの領地を所有していました。しかし後に、生涯を頼んで過ごすような守りが家産の中には何一つ遺されていないこと、あらゆるものは移ろいやすく脆いものであり、天の下にいかなる富があろうとも、それらはすべてよく生きるためには何物でもないことを悟ると……。
sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint!3 sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. diues ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.
あたかも、見事に建造され、内部は巧みに組み合わされ、外部は優美に彩られ、自在に動く舵、強固な綱、そびえ立つ帆柱、際立った檣頭、輝く帆を備え、要するに実用に適し眺めるにも見事なあらゆる装具を備えた良き船であっても、もし舵取りが操船しないか嵐が襲うならば、それらの優れた装備もろとも、いかに容易に深淵が呑み込んでしまうか、あるいは岩礁が粉砕してしまうことでしょう。また医師たちも、見舞いのために病人のもとに入ったとき、屋敷の中に極めて美しい書斎や金箔を施された格天井、寝室の寝台の周囲に並び立つ容姿端麗な少年や若者の群れを目にしたからといって、そのために病人に気を取り直すよう命じる者は一人もおらず、傍らに腰を下ろすと、その人の手を取って入念に診察し、脈拍とその変化を捉えます。そして、そこに何か乱れや不調を見出すならば、病にひどく冒されていることを告げるのです。あの富者は食事を禁じられます。その日、彼は自分の豊かな邸宅にあってパン一切れ口にできず、その間に彼の奴隷たちは皆陽気に食事を楽しんでいるのであり、その事において富者の身分は何の役にも立たないのです。
- 21hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt ... tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ... tamen honoris eius gratia cohibent cursum
文頭の与格名詞句 illis, quibus ... opus est から始まる長大な構造が、多くの挿入句・関係節を経て hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare で主格関係代名詞 qui の節へと再編され、さらに tamen ... peruolant, si ... conspicantur, tamen ... cohibent cursum と二重の tamen を伴って主節へと収束する破格構文(anacoluthon)である。文全体の主語は「馬を乗り物として選ぶ人々」であり、動詞 cohibent cursum, releuant gradum 以下の一連の動作が主節の述語群を構成する。
- 22quin eo tempestiue Crates interueniret
先行する二重の否定文(nulla domus unquam clausa erat nec erat ... tam absconditum secretum)を受けた接続詞 quin(=qui non ないし ut non)による限定・結果節。「クラテスが時宜を得てそこ(eo)に介入しないほど隠された秘密はなかった」の意。
- 23ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint
sicuti nauem bonam ... si aut gubernator non agat aut tempestas agat に続く帰結部。接続法完了 hauserint / comminuerint は感嘆的 ut(「いかに容易に……呑み込んでしまうことか!」)に伴う潜在的接続法、または非現実・可能性を表す条件文の帰結として機能している。
