← アプレイウス

フロリダ

§10-14

インコの模倣と犬儒派クラテスの婚姻

宇宙の天体と摂理による万物の配置を述べた後、他人の美点を剽窃する者を荒れ地を耕す者に喩え、さらに人語を模倣するインコの性質や鳥たちの鳴き声と哲学者の不断の言論を対比し、最後に一切の財産を捨てて自らを解放した犬儒派のクラテスとヒッパルキアの婚姻の逸話が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10

" Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas:" itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.

「 熱き車と疾駆する馬により、白熱する炎を 煮えたぎる灼熱をもって繰り広げる太陽よ―― 」そしてその光の弟子たる月、さらには遊星の他の五つの権能、すなわち木星の有益な力、金星の歓楽をもたらす力、水星の敏捷な力、土星の破壊的な力、火星の火炎の力もまた同じである。また、感知することは許されるが見ることは許されていない神々の他の中間的な諸権能もあり、それは愛の神やその他同種の神々のごとくであって、それらの姿は見慣れぬものであるが、その力は知られている。同じく地上においても、摂理の理法が要求した通りに、ある所では山々の険しい頂を聳え立たせ、ある所では平野の平坦な広がりを平準にし、同様に至る所で河川の流水や草地の緑をあしらい、同じく鳥たちには飛翔を、蛇たちには匍匐を、野獣たちには疾走を、人間たちには歩行を与えた。

§11

​patitur enim, quod qui herediolum sterile et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem uident, sed infelix lolium et steriles dominantur auenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est ​psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus quam columbarum,1 sed color non columbarum; non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut ancora excipit. sed et capitis eadem duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:2 senex autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato. id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes: nam coruum quidem si audias, id est crocitare, non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut quam primum in siluas suas remittendus est.

というのも、痩せた小遺産や小石混じりの畑、荒れ果てた岩場や茨の茂みを惨めにも耕作する者たちと同じ境遇を被っているからである。すなわち、自分たちの荒野には何の実りもなく、そこには他のどんな作物も見出されず、むしろ不吉な毒麦と不毛なカラス麦が蔓延しているために、自らの作物を欠いた彼らは他人のものを盗みに出かけ、近隣の花々を摘み取る。それはまさに、それらの花を自らのアザミに混ぜ合わせるためである。それと同様に、自らの美徳に不毛な者は――インコの鳥はインドの鳥である。その大きさは鳩よりほんの少し小さい程度であるが、色は鳩のものではない。実際、その色は乳白色でも青黒色でもその混色でもなく、淡黄色でも斑点模様でもない。インコの色は緑色であって、最も奥の小羽も最も外側の翼羽もそうである。ただ首の周りだけが異なっている。実にその細い首は、あたかも等しい輝きを巡らせた黄金の首飾りのように、辰砂の輪によって取り巻かれ、王冠のように飾られている。嘴の硬さは最上であり、非常に高い飛翔から勢いよくどこかの岩へと急降下するとき、まるで錨のように嘴で自身を受け止める。しかし頭部の硬さも嘴と同じである。我々の言葉を模倣することを強いられるときには、教師の命令を十分に感じ取るように、頭を鉄の小釘で叩かれる。これが学ぶ鳥にとっての鞭である。しかも雛のうちはすぐに、その年齢の二歳に達するまで学習する。それは口が形作られやすく、舌が震わされやすいほど柔らかい間である。だが老いた鳥は捕らえられても物覚えが悪く、忘れっぽい。しかし人語の習得により適しているのは、ドングリを常食とし、足に人間のように五本ずつの小指が数えられるインコである。もっとも、その特徴はすべてのインコにあるわけではないが、他の鳥よりも舌が幅広いということはすべてのインコに固有の性質である。それゆえ、より開いた琴の爪と口蓋によって、人間の言葉をより容易に分節発音する。そして実際に学んだことを、もしその声を聞けば人間だと思うほど、我々に似た調子で歌う、あるいはむしろ明確に語る。実にカラスの声を聞いたなら、それは鳴き喚くことであって話すことではない。しかし実際には、カラスもインコも学んだこと以外の何ものも口にしない。悪口を教えれば、日夜罵詈雑言を喚き立てながら悪態をつき続けるであろう。これがこの鳥にとっての歌であり、これを調べであるとみなす。学んだあらゆる悪口を数え尽くすと、再び同じ単調な歌を繰り返す。悪口から解放されたいと望むなら、舌を切り落とすか、できるだけ早くその故郷の森へと送り返さねばならない。

§13

​non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et modo omnicana.

哲学は私に、自然が特定の鳥たちに短く一時的な歌を分け与えたような、そのような演説を授けたのではない。すなわちツバメには朝の歌を、セミには真昼の歌を、コノハズクには遅い夜の歌を、モリフクロウには夕方の歌を、ワシミミズクには真夜中の歌を、雄鶏には夜明け前の歌を配分したように。実にこれらの動物たちは、互いに異なる時に異なる調子の歌を歌い競い、歌い始める。すなわち雄鶏は目覚めを促す調子で、ワシミミズクは呻くような調子で、モリフクロウは哀切な調子で、コノハズクは屈曲した調子で、セミは騒々しい調子で、ツバメは甲高い調子で歌うのである。だが哲学者の理法と言論は、時間において不断であり、聴くには崇高であり、理解するには有益であり、調子においては万般の響きを帯びている。

§14

​haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: Crates, inquit, Cratetem manu mittit:3 et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, quo liberet. duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.4

クラテスはこれらやこの種の他の教えを、あるものはディオゲネスから聞き、あるものは自ら思い巡らし、ついに広場へと飛び出し、財産を用を成すというより労苦となる糞の重荷のように投げ捨てた。それから群衆が集まると、声高に叫んだ。 「クラテスが、」と彼は言った、「クラテスを手放して自由の身とする。」 そしてそれ以来、生きている限り、一人であるだけでなく、裸身となり、あらゆるものから解放されて幸福に生きた。そして彼がこれほどまでに慕われたため、ある貴族の処女は、より若く富裕な求婚者たちを退けて、自ら進んで彼を我が夫にと望んだ。クラテスが背中を露わにして大きく盛り上がった背瘤を見せ、杖と頭陀袋と粗末な外套を地面に置き、娘に対し、これこそが自分の持ち物であり、見た通りの姿であると公言し、後になって不満の口実を設けることのないよう、よくよく熟考するように告げたとき、なんとヒッパルキアはその条件を受け入れた。彼女は、自分にはとうの昔から十分な思慮と十分な覚悟ができており、天下のどこを探してもこれより富んだ夫、これより美しい夫は見出せないと答え、それゆえ気の向くままにどこへでも連れて行くがよいと言った。犬儒派の哲人は彼女を柱廊へと連れて行った。まさにその場所で、人通りの多い所で、極めて明るい白日のもとで横たわり、同じ不動の心構えを整えていた処女の処女性を衆人環視の中で奪うところであったが、ゼノンが粗末な外套を広げて取り巻く群衆の視線を遮り、師の秘め事を庇護しなかったならば、そうなっていたであろう。

構文注4 件
  1. 12instar illi minimo minus quam columbarum

    不変化中性名詞 instar はここでは「大きさ・体格」の意で主語として用いられ(illi は所有の与格で est が省略されている)、属格 columbarum は比較の quam 節内で instar を補って解する(quam [instar] columbarum)。minimo は差異の測度を表す奪格(ablative of measure of difference)であり、述語比較級形容詞 minus(中性単数主格)を修飾して「鳩[の大きさ]よりほんの少し小さい」を意味する。

  2. 12dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur

    dum 節内の述語形容詞 facile および tenera に後続する uti 節(uti conformetur, uti conuibretur)は、結果あるいは性状の補足説明(結果・内容規定の接続法節)として機能し、「形作られうるほどたやすい」「振動させられうるほど柔らかい」という意味関係を形成している。

  3. 14Cratetem manu mittit

    manu mittere は奴隷の法的な解放手続(manumissio)を指す法技術的定型表現。ここではクラテスが三人称で自身(Cratetem)を目的語にとり、世俗の財産や執着の隷属から自分自身を解放することを宣言する再帰的・比喩的表現である。

  4. 14coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset

    過去の事実に反する仮定を表す反実仮想条件文(接続法過去完了 inminuisset ... defendisset)。主節の inminuisset は「処女性を損なう・辱める」の意で、従属節の否定接続詞 ni(= nisi)に導かれる条件文によって「もしゼノンが遮らなかったならば、〜するところであった」という緊迫した過去の未遂事態を示す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:10-14