← アプレイウス

黄金のロバ

§9.38-9.39

三兄弟の復讐の結末とローマ兵との遭遇

生き残った三男は怪我を装って富豪を討ち果たしたのち自害し、報せを聞いた父親も自らの命を絶つ。その惨劇を目撃した庭師はロバに乗って帰途につくが、道中で横暴なローマ兵に遭遇しロバを徴発されそうになる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.38

​Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat: Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias,1 licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem. Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsus amputasset caput, iniquitate fati confusa decidit. Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit. Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata. Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.

しかしながら、より慈悲深い成り行きが、極めて機知に富んだこの若者に、復讐のいくばくかの希望をもたらした。彼は自らの手が傷ついたふりをして、あの極悪非道な男にこう呼びかけた。 「わが一族の全滅を心ゆくまで喜び、三兄弟の血によって汝の飽くなき残虐さを飽食させるがよい。そして倒れ伏した汝の同胞たちに対して誇らしげに凱旋の声をあげるがよい。だが心得ておくがよい、たとえ貧者をその財産から締め出し、境を遥か遠くへ押し広げようとも、汝にはなおいずれかの隣人が存在するであろうことを。私のこの右手でさえ、本来ならば汝の首をすっかり切り落としていたはずのところ、非情な運命の不条理によって打ち砕かれ、力なく垂れ下がったのだからな」この言葉に、ただでさえ憤怒していた狂暴な凶徒は、剣をひったくると、自らの手で哀れな若者をなぶり殺しにせんと激しく襲いかかった。だが彼は、決して自分より柔弱な相手に挑みかかったわけではなかった。思いがけず、彼の予想を遥かに超えて抵抗した若者は、渾身の力で男の右腕を抱え込み、全力を込めて刃の狙いを定めると、数多くの立て続けの打撃によって富豪の汚らわしい息の根を止めた。そして駆け寄る召使いたちの手からも免れるべく、敵の血に濡れた切っ先をそのまま直ちに自らの喉に突き立て、完全に切り裂いた。これこそが、あの不吉な凶兆が予言していた事態であり、あの最も哀れな主人に告げられた知らせであった。度重なる災禍に取り囲まれた老人は、一言も発することができず、声なき涙を流すことすら叶わなかった。だが、ちょうど宴の客たちの間でチーズなどの昼食の品々を切り分けていた刃物を手に取るや、彼自身もまた最も不幸な息子の姿に倣って幾度も喉を突いて自害し、ついには食卓の上に突っ伏して倒れ、あの不吉な血の染みを新たな血の奔流によって洗い流した。

§9.39

​Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit: nam quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius, superbo atque arroganti sermone percontatur quorsum vacuum duceret asinum: at meus adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat. Tunc, hortulanus supplicue respondit sermonis ignorantia se quid ille diceret scire non posse: ergo igitur Graece subiciens miles Ubi inquit Ducis asinum istum? Respondit hortulanus petere se civitatem proxumam. Sed mihi inquit Operae eius opus est;2 nam de proxumo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet advehere, et iniecta statim manu loro me, quo ducebar, arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans. Nam et hic ipse aiebat Iners asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus.3

こうして瞬く間に崩壊した家の運命を庭師は哀れみ、自らの災厄にも深く嘆息しながら、昼食の代わりに涙をすすり、幾度も虚しい手を打ち鳴らし、ただちに私に跨がると、来た道をそのまま引き返していった。しかし、彼にとっての帰路すら無事では済まなかった。というのも、姿形からして明らかに軍団の兵士と知れる、ある大柄な男が我々に行き会い、横柄で傲慢な言葉づかいで、どこへ荷も積まぬ空の驢馬を引いていくのかと詰問したからである。しかし私の主人は、いまだ悲嘆に暮れており、しかもラテン語を解さなかったため、無言のまま通り過ぎようとした。兵士は身に染みついた傲慢さを抑えることができず、その沈黙を侮辱と受け取って激怒し、手にしていた蔓の杖で彼を殴りつけ、私の背から突き落とした。そこで庭師は、言葉がわからないため兵士の言うことが理解できないのだと懇願するように答えた。すると兵士はギリシア語に切り替えて言った。 「どこへ」と彼は言った。 「その驢馬を引いていくのだ」庭師は、最寄りの町へ向かっているのだと答えた。 「だが私には」と兵士は言った。 「その働きが必要なのだ。近隣の砦から我が軍司令官の荷物を、他の駄獣たちとともに運ばねばならんのだ」そしてすぐさま私が引かれていた手綱に手をかけると、私を捕らえて引いていこうとした。しかし庭師は、先の一撃の傷によって頭から流れ落ちた血を拭いながら、同胞に対してより穏やかに接してくれるよう再び兵士に懇願し、兵士の今後の幸運にかけて誓って頼み込んだ。 「というのも、この驢馬自身」と彼は言った。 「怠け者で、しかも忌まわしい癲癇の持病があり、近くの畑からわずかな野菜の束でさえ、息も絶え絶えに疲労困憊してようやく運ぶのが常でして、ましてやより大きな荷を運ぶのに適した駄獣などとは到底思えません」

構文注3 件
  1. 9.38dum scias

    接続法 scias を伴う dum は、ここでは条件あるいは限定を表す節(「〜を知っている限りは」「〜を心得ているなら」)として機能している。直前の命令文(fruere, pasce, triumpha)を受けて、「お前の好きに凱旋するがよい、ただし〜を心得ているならな」という警告的ニュアンスを担う。

  2. 9.39operā eius opus est

    非人称構文 opus est + 奪格(「〜が必要である」)の典型。ここでは名詞 opera の奪格 operā が補足語となり、属格 eius がそれを修飾して「この驢馬の働きが必要である」の意味をなす。主語位置の mihi は利害の与格。

  3. 9.39nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus

    否定の文脈を受けて「まして〜などはなおさらありえない」を表す慣用句 nedum ut + 接続法(videatur)。主節の vix etiam ... solet subvehere(わずかな野菜さえ運べない)という劣等比較をさらに強調し、重荷の運搬など到底不可能であることを述べている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.38-9.39