- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.28-9.31
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
粉屋は少年を抱いて妻への復讐を果たした後に彼を鞭打って放逐し、妻を離縁する。妻は魔女を雇って夫を呪殺し、駆けつけた娘による葬儀と遺産競売を経て、ロバのルキウスは貧しい菜園師に買い取られる。
Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obverberans, Tu autem, inquit Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas? His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit; at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit: nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.
粉屋はそのような言葉の甘言でからかいながら、嫌がりつつもついて来る少年を寝台へと連れて行き、あのこの上なく貞潔な妻を他方に締め出して、彼自身一人で少年と寝所に就き、穢された婚姻に対するこの上なく快い復讐を存分に味わった。しかし、太陽の輝かしい車輪が昼の光を生み出すやいなや、下僕の中から最も屈強な者を二人呼び寄せ、少年をできる限り高く吊るし上げさせ、その尻を鞭で打たせながら言った。 「ところで貴様、これほど柔らかく繊細で、全くの小僧でありながら、お前の年頃を愛する者たちからその盛りの美を騙し取り、女たちを、それも自由な身分の女たちを求め、法によって結ばれた婚姻を汚し、まだ早すぎる不義密通者の名を自ら誇るというのか」これらやさらに多くの言葉で責め立て、その上しこたま鞭で懲らしめた後、外へと放り出した。だが、あのすべての姦通女たちの中で最も勇敢な男は、思いがけぬ命拾いをしたものの、あの白く輝く尻を夜となく昼となく引き裂かれて、嘆き悲しみながら逃げ去った。粉屋はそれにとどまらず、妻に離縁の通知を送り、直ちに自らの家から追い出した。
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur1 et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinorosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
しかし妻は、生来の邪悪さに加え、正当であったとはいえ侮辱に深く心を動かされ激昂し、元の悪習に立ち戻り、女たちに馴染みの術策へと燃え立った。そして細心の注意を払って探し出した、呪詛や邪法によって何事をも成し遂げることができると信じられていた老練な女房を、幾重もの祈願で説き伏せ、数々の贈り物で満たし、二つのうちどちらかを求めた。すなわち、再び怒りを宥められた夫と和解するか、あるいはもしそれができなければ、必ずや亡霊か何らかの恐ろしい神霊を送り込んで、彼の命を力尽くで奪い取ることである。そこで、あの魔女にして神霊の力に通じた女は、まずは邪悪な修練の最初の武器をもって小競り合いを挑み、激しく憤っている夫の心を曲げて愛へと駆り立てようと試みた。だがこの企てが、彼女が期待したようには捗々しく運ばないと、神々に憤慨し、約束されていた報酬の利得に加え、侮辱されたことに刺激されて、今やこの哀れ極まる夫の命そのものを脅かし始め、非業の死を遂げた女の亡霊を煽り立てて彼を破滅へと追いやろうとした。
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis: Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti? Accipe igitur quemadmodum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi. Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem. Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur. Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractaverant, necessarioque peti deberet aliud, servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operique supplementum postulabant: atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine2 tandem patefaciunt aditum. Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum; eumque nodo cervicis absolutum detractumque summis plangoribus; summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.
だが、おそらく細部に拘る読者は私の語りを咎めて、このように論難するかもしれない。 「ところで利口ぶったロバよ、製粉所の敷地内に閉じ込められていたお前が、お前の主張するように、女たちが密かに行っていたことをどうして知ることができたのか」それならば、好奇心に富みながら駄獣の姿に耐えていた私が、私の粉屋の破滅のために行われたすべてのことをいかにして知ったかを聞くがよい。昼のほぼ正午頃、突如として製粉所の中に、罪人のごとく、また奇妙な悲哀によって醜くやつれた女が現れた。哀れなぼろ布を半ば身に纏い、素足のままで、黄ばんだ青白さと痩せ細りによって損なわれ、灰を散らして汚れた半白の乱れ髪が、その顔の大部分を前に垂れて覆い隠していた。このような女が、手をおだやかに粉屋にかけ、まるで何かを密かに話し合おうとするかのように彼を彼自身の部屋へと導き入れ、戸を閉め切って極めて長い間留まった。しかし、職人たちが手元で扱っていたすべての穀物がすでに尽き、どうしても別の穀物を調達しなければならなくなったため、下僕たちが部屋の傍らに立ち、主人を呼び、作業の補充を求めた。そして彼らがしきりに、声を張り上げて叫んでも、主人が全く答えなかったので、今や扉をより激しく叩き、それが極めて厳重に閂で閉ざされていたことから、何かより大きくより悪いことが起きたのではないかと案じ、強い力で蝶番を外すか壊すかして、ついに通路を押し開けた。そしてあの女はどこにも見当たらず、梁から首を括られ、すでに息絶えてぶら下がっている主人を目にした。そして首の結び目を解いて彼を引き降ろし、激しい嘆きと悲嘆、そして最後の湯浴みをもって弔い、死者の儀礼を済ませたのち、群がり従う参列者を伴って埋葬に付した。
Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera; quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit: iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem: tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.3
翌日、彼の娘が、以前に嫁いでいた近くの村から駆けつけてきた。悲嘆に暮れ、垂れ下がった髪を振り乱し、時折両の拳で胸を打ち叩いていた。彼女には家の不幸を知らせる者など誰もいなかったが、すべてを知っていた。というのも、眠りの中で、首になお結び目が巻かれたままの父の哀れな姿が彼女の前に現れ、継母の邪悪な悪事の全容を、密通について、呪術について、そして彼がいかにして悪霊に憑りつかれて冥界へと下ったかを明かしたからである。彼女が長きにわたる嘆き悲しみで身を苛むと、集まった近親者たちに引き止められてようやく服喪に区切りをつけた。そして九日目に塚の前で儀礼が滞りなく終えられると、下僕たち、家財、そしてすべての駄獣を遺産売却の競売へと引き出した。その時、一つの家庭が、当てにならない競売の気まぐれな運命によって様々に四散した。私自身といえば、ついに一人の貧しい菜園師が五十枚の銅貨で買い取った。彼が言うには、大金ではあるが、共に働いて暮らしを立てるためであるとのことだった。
- 9.29ad armillum revertitur
「古い手口・悪習に立ち戻る」を意味するラテン語の慣用表現(プロヴェルビウム)。語源的には葡萄酒などを量る酒器(armillum)に由来するとされ、悪事を再開する比喩として用いられている。
- 9.30reducto vel diffracto cardine
絶対奪格句。内側から厳重に閂がかけられていた扉を開けるため、蝶番(cardine)を引き抜くか(reducto)壊す(diffracto)ことによって通路を確保した状況を示す。
- 9.31magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret
magno は価格を表す形容詞の中性単数奪格で pretio が省略されたもの(「高値で」)。直前の quinquaginta nummis(50枚の銅貨で)を菜園師の視点から受けて補足し、続く目的を示す ut 節(「共に働いて暮らしを立てるため」)と対比的に結ばれている。
