← アプレイウス

黄金のロバ

§8.5-8.7

トラスュロスの謀殺とカリテーの悲嘆

トラスュロスは狩りの最中にトレポレモスの馬の腱を切り、落馬して猪に襲われた彼を槍で刺殺して偽りの哀悼を示す。知らせを聞いて絶望したカリテーは後追い自殺を図るが両親らに止められ、亡き夫の像を祀って悲嘆に暮れる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§8.5

​qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus; Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape venabulum, et ego sumo lanceam; nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet impetum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit: at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus invitus dominum suum devolvit ad terram: nec diu, et eum furens aper invadit iacentem ac primo lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente laniavit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miseriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium:1 necnon tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit.

猪は最初の突進を繰り出したその場所から逃げ去った。そして私たちは皆、恐怖に竦み上がり、もともと無害な狩猟にしか慣れておらず、その時もまた丸腰で無防備であったため、葉の覆いや木々の陰に身を隠した。しかしトラスュロスは、悪計を働く絶好の罠を見出し、トレポレモスに悪賢くこう呼びかけた。 「なぜ私たちは呆然と取り乱し、あるいはこれら卑しい奴隷たちのように空しい恐怖に怯え、あるいは女のような臆病さに打ちひしがれて、手中にあったこれほどの素晴らしい獲物を逃すのか。馬に飛び乗ろうではないか。直ちに追いつこうではないか。さあ、そなたは猟槍を取れ、私は投げ槍を執ろう」そして少しの猶予もなく、彼らはただちに馬に飛び乗り、全力を挙げて野獣を追跡した。しかし獣も本来の獰猛さを忘れてはおらず、身を翻して突進し、猛威の炎を燃え上がらせ、牙を鳴らしながら、まず誰に襲いかかるべきかと躊躇いつつ狙いを定めた。しかし先にトレポレモスが携えていた投げ槍を野獣の背に向けて放った。だがトラスュロスは野獣には手を出さず、トレポレモスが乗っていた馬の後肢の膝腱を槍で突いて切り裂いた。四足獣は血が噴き出した側へ崩れ落ち、背中全体を下にして仰向けに倒れ、意に反して主人を地面へと投げ落とした。まもなく、狂い狂った猪が横たわる彼に襲いかかり、まず彼の衣服を、次いで起き上がろうとする彼自身を無数の牙で引き裂いた。この悪逆非道な企てを前にしても、かの「善良な友」は悔いることもなく、あるいはこれほどの危機によって自らの残虐さが満たされたのを見ても満足することはできず、取り乱して傷を負い、生々しい傷口を覆いながら惨めにも自らの助けを乞い求めるトレポレモスの右の太腿を槍で貫いた。刃による傷が牙で切り裂かれた傷と瓜二つになるだろうと信じていた分だけ、男はいっそう大胆にそれを行ったのである。それでもなお、男は野獣そのものも難なく仕留めたのであった。

§8.6

​Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus: at ille quanquam perfecto voto, prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontem asseverat et dolorem simulat, et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus, omnia quidem lugentium officia sollerter affinxit; sed solae lacrimae procedere noluerunt. Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat. Necdum satis scelere transacto fama dilabitur et cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans: confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis. Et ecce mariti cadaver accurrit labantique spiritu totam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam devoverat ei, reddidit animam. Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam.

このようにして若者が命を落とすと、私たちは皆、悲嘆に暮れる召使いとして銘々の隠れ場所から飛び出して駆け寄った。しかし男は、願いが成就し、敵を打ち倒して内心喜びながらも、顔つきで歓喜を覆い隠し、額を強張らせて悲痛を装い、自らが作り出した死骸を貪るように抱きしめ、嘆き悲しむ者たちの務めをことごとく巧みに演じてみせた。ただ涙だけは、どうしても流れ出ようとはしなかった。こうして、真に嘆き悲しんでいた私たちの姿に己を似せながら、男は自らの手が犯した罪を野獣のせいにしたのである。 悪行がまだ完全には終わらないうちに、噂が広まり、真っ先にトレポレモスの屋敷へと進路を向け、不幸な若き妻の耳を打った。彼女は、他に類を見ないほどのこの知らせを聞くやいなや、正気を失い、狂気に突き動かされ、狂乱した走りで人通りの多い大通りや田舎の畑を駆け抜け、狂気の叫び声で夫の非業の死を嘆き訴えた。悲嘆に暮れる市民たちの群れが集まり、行き交う人々も悲しみを共有して後を追い、全町がその光景を見ようとする熱狂で空っぽになった。そして見よ、彼女は夫の死骸のもとへ駆け寄り、消え入りそうな息の下で遺体の上に全身を投げ出し、夫に捧げていたその命を、まさにその場でほとんど手放すところであった。しかし、彼女は身内の者たちの手によって辛うじて引き離され、心ならずも生に留まった。そして葬儀は、全市民が葬送の列に従う中で墓所へと執り行われた。

§8.7

​Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere,2 et quas in primo maerore lacrimas non habebat, iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus veritatem ipsam fallere. Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique, addito nomine lugubri, ciere, necnon interdum manus Charites a pulsandis uberibus amovere, luctum sedare, eiulatum coercere, verbis palpantibus stimulum doloris obtundere, variis exemplis multivagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire. Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem: inedia denique misera et incuria squalida tenebris imis abscondita iam cum luce transegerat. Sed Thrasyllus instantia pervicacia partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipsos denique puellae parentes extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret.3 At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat.

しかしトラスュロスは過剰なまでに大声で叫び、胸を打ち、最初の悲嘆の場では流せなかった涙を、今や増大する歓喜のゆえに流し、数々の親愛の呼称をもって真相そのものを欺いていた。あの男を友と、同年代の仲間と、幕屋を共にした友と、果ては嘆きの名を添えて兄弟と呼び、また時にはカリテーの手を、その乳房を打ち叩くのから引き離し、嘆きを鎮め、号泣を抑え、なだめすかす言葉で痛みの棘を鈍らせ、あちこちに移り変わる禍福の数々の例を引いて慰めの言葉を紡いだ。しかし、そうした偽りの情愛の務めをことごとく利用して、その女の体に触れる機会を窺い、憎むべき自らの愛を邪な快楽のうちに育んでいたのである。しかし、冥府の儀礼が速やかに終わると、娘はただちに夫のもとへ下っていくことを急ぎ、あらゆる手段を試みた。無論、穏やかで静かで、いかなる武器も必要とせず、安らかな眠りに似た手段をである。すなわち、悲惨な絶食と打ち捨てられた汚れのまま、地の底の闇に身を隠し、すでにこの世の光と縁を切っていた。しかしトラスュロスは頑迷な執拗さをもって、ある時は自ら、ある時は他の友人や親族、果ては娘の両親自身を通じて、ついに青白さと汚れですでに崩れ落ちんばかりの肢体を入浴、さらには食事によって回復させることを無理やり承諾させた。しかし彼女は、普段から両親を敬っていたため、不本意ながらも孝道の義務に屈し、決して晴れやかではないが、少しは穏やかな表情を浮かべて、命じられた通りに生者の務めを果たしながらも、心の底、否、骨髄の奥深くで嘆きと悲しみによって己の魂を苛み、昼も夜も悲痛な追慕に費やし、自由神(バックス)の姿に模して造らせた亡き夫の像を、身近な仕えをもって神聖な栄誉で崇めながら、その慰めそのものによって自らを苦しめていた。

構文注3 件
  1. 8.5tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium

    相関構文 tanto... quanto(…であればあるほどそれだけ…)を核とする比較表現。crederet は接続法未完了過去で、客観的事実ではなくトラスュロス自身の主観的意図・思惑(「彼がそう信じた分だけ」)を示す。prosectu は第4変化名詞 prosectus の単数与格(-ui の縮約形 -u)で、similia に支配される与格(「牙による切開傷と似たもの」)。

  2. 8.7Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere

    clamare, plangere を皮切りに、続く reddere, fallere, ciere, amovere, sedare, coercere, obtundere, nectere, adhibere, nutrire まで延々と連なる不定詞群はすべて歴史的不定詞(infinitivus historicus)。主語はいずれも主格の Thrasyllus であり、激昂した生々しい動作の連続を描写するために直説法未完了過去(または完了)の代わりに不定詞が用いられている。

  3. 8.7extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret

    主動詞 extorquet(歴史的現在)に対し、従属節の動詞 confoveret(接続法未完了過去)が接続詞 ut を伴わずに直接導かれている(ut の省略)。extorquet の目的語はこの confoveret 節全体(confoveret の主語は省略された puella)であり、「娘が最終的に……回復させることを力ずくで納得させた/強要した」という意図・結果を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:8.5-8.7