- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:8.23-8.25
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
逃亡者たちはある都市に到着して定住を決め、駄獣たちを市場で競売にかけるが、ルキウスは歯を触った見物人に噛みついたことで買い手がつかず、競売人の嘲笑の的となる。しかしやがてシリアの女神の老いた去勢司祭ピレボスが現れ、競売人との軽妙なやり取りの末に十七デナリウスでルキウスを買い取る。
Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus. Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio1 plerique praeteribant. Iamque taedio contrectationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingivas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus arreptam plenissime conterui:2 quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur.
この忌まわしい宿泊所をも棄て去り、深い悲嘆に沈む村人たちを後に残して、私たちは再び前進し、一日中平野の道を踏破して、すでに疲労困憊のうちに人口の多い高名なとある都市に到着した。あの牧者たちはそこに守護神を祀り永住の地を定めようと決意したが、それは追手から遠く離れた堅牢な隠れ場と思われたこと、また豊かな食糧の恵まれた賑わいが誘っていたからである。かくして三日間にわたり駄獣たちの肉体を回復させ、より高く売れそうに見えるように整えた上で、私たちは市場へ引き出された。競売人が大声でそれぞれの値段を告げ知らせる中、馬や他のロバたちは富裕な買い手たちに次々と買い取られていったが、ただ一頭取り残されて余り物となった私を、大半の者は忌み嫌って通り過ぎていった。そして、私の歯を見て年齢を計算しようとする者たちの触診の煩わしさにうんざりしていた私は、腐った指でしきりに私の歯茎を引っ掻いていた、ある男の悪臭漂う汚らわしい手を、噛みついて捕らえるや力任せに噛み砕いた。この一件により、周囲にいた者たちの心は、私が極めて狂暴であるとして買い取りからすっかり萎縮してしまった。そこで競売人は喉を裂かんばかりにし、嗄れた声に痛めつけられながら、私の境遇に当てこすって滑稽な冗談を並べ立てた。 「我々はいったいいつまで、この騸馬をいたずらに売りに出し続けねばならんのか。年老いて、磨り減った蹄ゆえに弱り果て、苦痛で醜く歪み、鈍重な怠惰の中で狂暴であり、瓦礫篩以上の何の役にも立たない代物だというのに!それゆえ、いっそのこと誰かに進呈してしまおうではないか、もしも自らの干草を無駄にすることを厭わない者がいるならばの話だがね」
Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commovebat. Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit. Scitote qualem: cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt. Is nimio praestinandi studio praeconem rogat cuiatis essem: at ille Cappadocum me et satis forticulum denuntiat. Rursum requirit annos aetatis meae: sed praeco lasciviens: Mathematicus quidem, qui stellas eius disposuit, quintum ei numeravit annum; sed ipse scilicet melius istud de suis novit professionibus. Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare? Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.
このような調子で、あの競売人は周囲の見物人たちに哄笑を巻き起こしていた。だが、これほど多くの地方を逃亡しながらも逃れ去ることも、また先行する災難によって宥めることも叶わなかった私のあの最も過酷な運命は、再び私に向かってその盲目の目を向け、私の苛酷な境遇に最も相応しい、驚くべき巡り合わせで見出された買い手をあてがったのである。それがどのような人物であったかお聞きいただきたい。男色家で老いぼれの男色家、頭は禿げているものの白髪混じりの垂れ下がる巻き毛を蓄え、道端の卑賤な民衆の屑の一人であり、広場や町々でシンバルやカスタネットを鳴り響かせ、シリアの女神を担ぎ回っては〔女神に〕物乞いを強いる手合いである。その男は買い取る気満々で、競売人に私がどこの産であるかを尋ねた。競売人は私がカッパドキア産であり、なかなかに強健であると言明した。男が再び私の年齢を尋ねると、競売人は戯けてこう言った。 「そいつの星回りを調べた占星術師は、齢五歳と数えましたがね。もっとも、本人が自分の申告に基づいてそのあたりをより良く知っているはずです。もっとも、もしローマ市民を奴隷としてあなたに売ったりすれば、私が故意にコルネリウス法の罪を被ることになりかねませんが、どうです、あなたを戸外でも家の中でも助けることができる、この善良で役に立つ奴隷を買い取っては?」 しかしそれからというもの、この鬱陶しい買い手は次から次へと質問を浴びせかけてやまず、しまいには私の温順さについてまで心配そうに詮索した。
At praeco Vervecem, inquit Non asinum vides ad usus omnes quietum; non mordacem, nec calcitronem quidem sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas. Quae res cognitu non ardua: nam si faciem tuam mediis eius feminibus immiseris, facile periclitaberis quam grandem tibi demonstret patientiam. Sic praeco lurchonem tractabat dicacule; sed ille cognito cavillatu, similis indignanti At te inquit Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant,3 qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis. An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat simulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere? Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret. Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium,4 et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo: hoc enim nomine censebatur iam meus dominus.
すると競売人は言った。 「あんたが見ているのは去勢羊であって、ロバではないのですよ」と彼は言った。「あらゆる用途において大人しく、噛みつくこともなく、蹴り上げることもなく、まったくロバの皮を被った温厚な人間が中に住まっていると信じられるほどです。そのことは確かめるのも難しくありません。というのも、もしあんたの顔をそいつの両腿の間に差し入れでもすれば、そいつがあんたにどれほど偉大な忍耐力を示してくれるか、容易に試すことができるでしょうからね」このように競売人は大食漢の男を皮肉たっぷりにあしらっていた。だが相手はからかわれていると察し、憤然とした様子で言った。 「だが貴様のような、耳も聞こえず口も利けない死体にして狂った競売人め、全能にして万物の母たるシリアの女神と聖なるサバディオス、ベッローナ、イダの母神、そして自らのアドニスを伴う主たるウェヌスが、貴様を盲目にしてくださるように!貴様はさっきから私に対して無礼な冗談で小競り合いを仕掛けてばかりいる。愚か者め、私が狂暴な駄獣に女神をお託しして、不意に取り乱した獣が神聖な御像を振り落とし、哀れな私が髪を振り乱して駆け回り、地に倒れた我が女神のために医者を捜し回る羽目になるとでも思っているのか?」 このような言葉を聞いて、私は狂気に憑かれたかのように突然跳ね回り、凶暴さに苛立っている様を見せつけて買い取りを思いとどまらせようと考えた。しかし、不安がる買い手はすぐさま代金を支払って私の目論見の先手を打った。私に嫌気が差していた元の飼い主はもちろん喜んで、十七デナリウスをやすやすと受け取り、その場で頑丈なエスパルト草の縄で縛られた私をピレボスへと引き渡した。というのも、今や私の主人となったその男は、まさにこの名で呼ばれていたからである。
- 8.23cum fastidio
写本・校訂本によってはカンマにより「cum, fastidio」と分断されることがあるが、構文上は随伴・様態の奪格前置詞句(cum + fastidio「嫌悪感をもって、忌み嫌って」)として動詞 praeteribant に係ると解するのが最も自然である。接続詞 cum として従属節を形成すると解する余地は後続の動詞構造上成立しない。
- 8.23mordicus arreptam plenissime conterui
mordicus は副詞(「歯で、噛みついて」)として分詞 arreptam または主動詞 conterui を修飾する。arreptam は先行する女性単数対格 manum に一致する完了分詞であり、「噛みついて捕らえた(その手を)力任せに噛み砕いた」という一連の動詞的展開を形成している。
- 8.25At te ... caecum reddant
願望・呪詛を表す接続法現在(reddant)。対格目的語 te に対し、長大な神々の呼称(dea Syria, sanctus Sabadius, Bellona, Mater Idaea, Venus domina)が主語として挿入され、述語対格 caecum が動詞 reddant の直前に配置される遠隔配置(hyperbaton)の構造をとる。冒頭の cadaver surdum et mutum delirumque praeconem は目的語 te に対する同格表現である。
- 8.25septemdecim denarium
denarium は古風な属格複数形(= denariorum)。不変化数詞 septemdecim と結びつき、全体として価格・評価の属格(「17デナリウスで」)、または名詞的数詞に依存する属格として機能している。
