← アプレイウス

黄金のロバ

§7.7-7.9

首領に推戴されたハイムスと少女売却の提案

ハイムスは自身の盗賊団の壊滅と女装による脱出劇を語った後、金貨を差し出して新たな首領に推戴され、捕らわれの乙女をロバの腹に縫い込んで殺す代わりに売春宿へ売却して大金を得る策を提案する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.7

​Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod1 pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delitescebant, effectum est, ut impune discederemus. Sed protinus sanctissima—vera enim dicenda sunt—et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit: denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium, et confestim interivit; tantum potest nutus etiam magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:

しかし、彼女らの船がアクティウムの海岸(当時マケドニアから下ってきた私たちが荒らし回っていた場所です)に入港するとすぐに、夜が更けてから、海の荒波を避けて彼らが泊まっていた海岸と船に最も近い一軒の小屋を私たちは襲撃し、すべてを略奪しましたが、立ち去る際に私たちが晒された危険は決して軽いものではありませんでした。というのも、妻は扉の最初の物音を聞きつけるやいなや、寝室へと駆け出して激しい叫び声で家中を混乱に陥れ、兵士たちや自らの召使たちを名指しで、さらには近隣の全員をも救援のために呼び集めたからです。ただ、それぞれが我が身を恐れて身を隠した一同の恐慌によって、私たちが無傷で逃走できたという結果になったにすぎません。しかし、この上なく潔白な——真実は語られねばなりません——そして無二の誠実さを備え、高潔な美徳によって愛されたこの女性は、直ちにカエサルの神霊に祈りを捧げて、夫の速やかな帰還と襲撃に対する完全な復讐とを勝ち取ったのです。要するに、カエサルは盗賊ハイムスの一団の存続を望まず、〔一団は〕たちまち壊滅しました。偉大なる皇帝の頷きでさえ、これほどの力を持つのです。かくして徒党の全員が軍の部隊の捜索によって追い詰められ討ち果たされると、私自身は身を隠し、かろうじて一人オルクスの顎のただ中から次のような方法で脱出したのです。

§7.8

​sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi; nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus, villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi,” et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum, et En inquit Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.

たるんだひだを豊かに垂らした華やかな女性の衣服をまとい、織物のターバンで頭を覆い、あの白く薄い女物の靴を履き、劣った性別へと紛れ込んで姿を隠し、大麦の穂を積んだ子ロバにまたがって、敵意に満ちた兵士たちの隊列の真ん中を通り抜けて行きました。というのも、私をロバ追いの女だと思い込んで自由な通行を許してくれたからです。なにしろ私の髭のない頬は、若さのなめらかさで当時まだ輝いておりましたから。それでも私は、軍神の剣先を間近にしていくぶん震えていたとはいえ、父の名声や自らの武勇から外れることはなく、他人の装いの欺瞞に守られながら、一人で荘園や砦を襲撃して路銀をかき集めたのです」そして身につけた襤褸切れをたちまち引き裂くと、二千枚の金貨を真ん中にぶちまけて、「ご覧あれ」と彼は言った。 「この贈り物、いや貴方がたの組合への持参金を喜んで捧げ、貴方がたが拒まないなら、私自身を貴方がたの最も忠実な頭目として捧げます。短期間のうちに、貴方がたのこの石造りの館を黄金のものとして差し上げましょう」

§7.9

​Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:2 sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, et Non sum quidem tam brutus vel certe temerarius inquit Ut scitum vestrum inhibeam. sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem. Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula: nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis3 fornicem processuram nec in similem fugam discursuram; non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini.

遅滞もためらいもなく、盗賊たちは満場一致の投票で頭目の地位を彼に委ね、彼が富める襤褸切れを脱ぎ捨てて身につけられるよう、幾分上等な衣服を持ち出した。このように姿を改め、全員と口づけを交わし、最も高い長椅子に座らされた彼は、宴会と大杯によって頭目に就任した。そのとき、互いの会話から、彼はあの乙女の逃走と私が彼女を背負ったこと、そして両者に定められた奇怪な死刑について知り、彼女がどこにいるのかを尋ねて連れて行かれ、鎖に縛りつけられた彼女の姿を見るや、鼻を歪めて軽蔑の表情を浮かべて立ち去り、「私は決してそこまで愚鈍でも、あるいは軽率でもありません」と彼は言った。 「貴方がたの決定を阻むようなことはいたしません。しかし、自分にとって善いと思われることを隠すならば、心の中にやましい罪責の念を抱えることになるでしょう。ですが、ましてやこの私の意見が気に入らなければ、貴方がたは再びロバの件に戻ることができるのですから、まずは貴方がたのことを案じている私を信頼してください。というのも、盗賊たち、とりわけ物事を正しく弁えている盗賊たちは、自らの利益に何物をも優先させるべきではなく、しばしば他人にも有害となる復讐そのものすら優先させるべきではない、と私は考えるからです。それゆえ、もしあの娘をロバの腹の中で殺害したとしても、いかなる利益も得られぬまま自らの憤怒を発散する以上のことは何一つ成し遂げられないでしょう。むしろ私は、彼女をどこかの都市に連れて行き、そこで売り払うべきだと考えます。それほどの年頃の娘が、安い値で売られるはずもありません。私自身、昔から知っている女衒たちが何人かおり、私が思うに、そのうちの一人が確かに多額のタラントンでこの娘を買い取ってくれるはずです。そうすれば、彼女はその家柄にふさわしい形で売春宿へと進むことになり、二度と同じように逃亡することもなく、また売春宿に仕えることで、貴方がたに対して少なからぬ復讐の償いを果たすことになるでしょう。私は自らの本心からこの有益な意見を申し述べましたが、自らの計画と行動の主人は貴方がた自身なのです」

構文注3 件
  1. 7.7nisi quod

    直前の否定文(nec tamen periculo levi temptati discessimus)の内容を制限・補正する接続詞句(「〜ということを除けば」「ただ〜であったために」)。直説法完了 effectum est を導き、「一同の恐慌によって無傷で脱出できた」という限定的な事実関係を提示している。

  2. 7.9sumeret abiecto centunculo divite

    接続法未完了 sumeret は主動詞 proferunt に従属する目的節で、接続詞 ut が省略された非接続的(asyndetic)用法。「(襤褸を脱ぎ捨てて)身につけられるようにと[衣服を]差し出した」の意を表す。

  3. 7.9condigne natalibus suis

    「その生まれにふさわしく」の意。高貴な生まれの処女が売春宿(fornix)へと送られる文脈において、盗賊たちを納得させるため、話者が逆説的・皮肉(sarcasmus)を込めて用いている。natalibus は「家柄」「出自」を表す奪格名詞で、副詞 condigne に係っている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.7-7.9