← アプレイウス

黄金のロバ

§7.26-7.28

旅人の拘束と少年の母親によるロバへの復讐

少年殺害の濡れ衣を着せられた旅人は翌日の処刑のために拘束され、ロバの去勢は首の切断へと変更されて翌日に延期されるが、死んだ少年の母が馬小屋に乱入して激しく殴打し、火のついた薪で襲いかかる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.26

​Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret: sed quod solum poteram1 tacitus licet serae vindictae gratulabar. Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat, Non est in his inquit unus Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere: nec tibi ministerium deerit istorum.

この仕業は疑いなくあの雌熊の牙によってなされたものだと私は察しており、ヘラクレスにかけても、もし言葉を話す能力が与えられていたならば、自分の知っていることを話したであろう。だが私にできる唯一のこととして、遅まきながらの復讐に沈黙のまま内心で快哉を叫んでいた。そして彼らは、散乱した断片からついに遺体の全体を見つけ出し、苦心して整えると、その場ですぐに土に葬ったが、私のベレロポンについては、紛れもない家畜泥棒にして血に飢えた殺人犯であると告発し、翌日夜が明けて政務官のもとへ連行され、言われているように処刑されるまでの間、縛り上げたまま自分たちの小屋へと連れ去った。その合間に、あの少年の両親が嘆き悲しんで息子を悼み、そこへやって来た田舎者が、自分の約束を決して違えることなく、予定されていた私の去勢を要求していると、「我々の現在の損失は、」彼らの中の一人が言った。 「同じところから埋め合わせられるものではない。むしろ明日にでも、あの最もたちの悪いロバから急所だけでなく頭そのものも切り落としたいのだ。お前にはこいつらの手伝いも事欠かないだろう」

§7.27

​Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietive spatium datum: nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit: Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ac despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At utcumque se praesumit innocentem; est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem. Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, cum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti? Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postremum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres.2 An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida: senties, efficiam, misero dolori naturales vires adesse. ​Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque faetore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.3

こうして私の破滅は翌日へと延期されることになったが、私はあの善良な少年に感謝した。少なくとも死ぬことによって、私の処刑に一日だけの猶予を恵んでくれたからである。しかしながら、私の喜びや休息のためには、ほんのわずかの時間さえ与えられなかった。というのも、息子の痛ましい死を嘆き悲しむ少年の母親が、涙に濡れ泣き崩れ、喪服に身を包み、灰まみれの白髪を両手でかきむしり、泣き叫びわめき立てながら私の馬小屋へと乱入し、激しく胸を打ち叩いてこう口を開いたからである。 「そして今、このろくでなしは平然と飼い葉桶に突っ伏して大食らいに身をやつし、絶え間なく食い散らかしては底なしの飽くなき腹を膨らませ、私の苦しみに同情することもなく、亡き主人の忌まわしい非業の死を思い起こすこともなく、あろうことか私の老いと無力さを侮り軽蔑し、これほどの悪業を働いても無罰で済むと思い込んでいるのだ。だが、ともあれこいつは自らを無実だと決めつけている――というのも、やましい良心に抗して安泰を望むことこそ、最悪の企てにふさわしいからだ。神々の信義にかけて言おう、極悪非道な四足獣め、たとえお前が臨時の声の用益を授かったとしても、一体どこのどんな大馬鹿者に、この凶行に罪がないと信じさせることができようか。お前は足で戦い、噛みついて哀れな少年を守ることができたはずではないか。それとも、少年自身には何度も蹄で蹴りかかることができたのに、死にかけている彼を同じ敏捷さで守ることはできなかったとでも言うのか。せめて背に乗せて直ちに連れ去り、獰猛な強盗の血塗られた手から救い出すべきであったし、少なくとも仲間であり主人であり道連れであり牧童であったあの少年を見捨てて振り落とし、自分一人だけで逃げ出すべきではなかったのだ。それとも、死に瀕した者への救命の助けを拒んだ者も、良風美俗に反したという理由で処罰されるのが常であることをお前は知らぬとでもいうのか。だが人殺しめ、お前が私の不幸を喜ぶのもこれ以上は許さない。惨めな悲しみにも自然の力が宿っていることを、思い知らせてやる」そしてこう言い放つと、下から手を差し入れて自分の帯を解き、私の足を一本ずつ縛り上げてそのまま固く締め上げた。無論、私に反撃の手段が何一つ残らないようにするためである。そして馬小屋の扉をかんぬき留めするのに使われていた棒をひったくると、体力が尽き果てて衰え、棍棒がその重みで自ずと彼女の手から滑り落ちるまで、私を滅多打ちにするのをやめなかった。それから彼女は両腕がすぐに疲れてしまったことに悪態をつき、炉端へと駆け寄ると、燃えさかる燃えさしを手に取って私の股の間に押し当ててきた。だが、私に残された唯一の防衛策に頼って、液状の糞便を一気に噴射し、彼女の顔と目を汚してやった。その目つぶしと悪臭によって、ようやく破滅は私から追い払われた。さもなければ、狂乱したアルタイアの燃え木によって、私はロバのメレアグロスとして命を落としていたところであった。

構文注3 件
  1. 7.26quod solum poteram

    関係代名詞 quod の中性対格が副詞的(同族対格的)に機能し、「私がなしえた唯一のこととして」という状況説明の挿入句となっている。主文は tacitus ... gratulabar であり、gratulor は後代ラテン語の用法として与格 serae vindictae を取っている。

  2. 7.27auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres

    接続法未完了過去(auferres, eriperes, aufugeres)が、過去における未達成の義務・当為(「連れ去るべきであった」「逃げ出すべきではなかった」)を表す用法。非難・悔恨を込めて過去に果たすべきであった行為を指示している。

  3. 7.28Ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem

    ceterum が「さもなければ(alioquin)」という反事実の転換接続詞として機能し、interissem は先行文の状況(糞便による反撃)を事実上の条件とする過去反実仮想の帰結節(接続法過去完了)となっている。条件節(protasis)が明示されない潜在的条件構文。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.26-7.28