← アプレイウス

黄金のロバ

§7.19-7.22

少年の放火の企みと嘘の告発による屠殺の危機

少年は麻屑を積んだロバに火をつけて焼き殺そうとし、それが失敗すると、ロバが通りかかる人々に獣欲を抱いて襲いかかると嘘の告発をして牧人たちを煽り、屠殺を決定させて刀を研ぎ始める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.19

​Ego igitur ancipiti malo laborabam: nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar; si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum. Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret,1 idque iurans etiam nonnunquam comminabatur. Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet: nam quadam die, nimia eius insolentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extulerant. Denique tale facinus in me comminiscitur: stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit. Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor invaserat, nec ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina tales moras non sustinens et meliora consilia praevertitur.

こうして私は二重の苦難に苦しんでいた。というのも、痛烈極まりない刺の打ちつけから逃れようと疾走すれば、より激しい勢いで茨に打たれ、痛みを避けようと少し立ち止まれば、打擲によって走ることを強制されたからである。そして、あの極悪非道な少年は、何としてでも私を破滅させようとすること以外には何も考えていないように見え、時には誓いを立てて脅しをかけることさえあった。そして実に、奴の忌まわしい悪意をより凶悪な企てへと駆り立てる出来事があった。ある日、奴の過度の横暴に私の忍耐も限界に達し、私の両足が奴に向けて強烈な蹴りを繰り出したのである。ついに奴は、私に対して次のような凶行を思いついた。麻くずの束を満載し、しっかりと縄で縛りつけた状態で私を道へと連れ出し、近隣の小農家から息づく炭火を盗み出して、荷物のまさに真ん中に忍び込ませたのである。そして、燃えやすい火種によって温まり養われた火はたちまち炎となって燃え上がり、不吉な熱気が私の全身を包み込んだ。極限の災禍からの逃れ場も、命が助かる救いも現れず、火勢はこのような猶予を許さず、より善い思案の余地を先回りして奪い去った。

§7.20

​Sed in rebus scaevis affulsit Fortunae nutus hilarior, nescio an2 futuris periculis me reservans, certe praesente statutaque morte liberans: nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado. Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit: Quousque ergo frustra pascemus igninum istum? Nec multis interiectis diebus longe peioribus me dolis petivit. Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:

しかし、災いの中で運命の女神のより微笑ましい合図が輝き出た。私を将来の危険のために取っておくつもりだったのかは知らず、少なくとも確かに、眼前に迫った定まった死からは救い出してくれたのである。というのも、前日の雨による泥水の溜まりが偶然すぐ近くにできているのを目にし、私はそこに無我夢中で全身を投げ打ったのである。そして炎はすっかり消え失せ、ついに重荷からも解放され、死の危険からも逃れて脱出した。しかし、あの最悪で無謀な少年は、この自分の極悪非道な仕業さえも私のせいにし、仲間たち全員に対して、私が近所の炉端のそばを通っていた時に勝手に足元をふらつかせて倒れ込み、自分から火を引き寄せたのだと言い張り、あざ笑いながら付け加えた。 「それなら、いつまで我々はこの火の玉野郎を無駄に養い続けるつもりなんだ」そして数日と経たないうちに、奴は遥かに凶悪な策略で私を陥れようとした。私が運んでいた木材を近所のあばら家に売り払い、空荷の私を引き連れて、自分はもう私の邪悪さには手に負えないと大声で叫び、この惨めな世話役の任を辞退すると言いながら、次のような不平を並べ立てたのである。

§7.21

​Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum? me praeter cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit: ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias. Nam imaginem etiam savii mentiendo ore improba compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus, et festivus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. Quod nisi3 ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium.

「こののろまでぐずで、極めつけの阿呆ロバが見えますか。こいつは他の数々の悪行に加えて、今や新たな危険で私を苦しめているのです。というのも、旅人を見かけるや否や、それが小綺麗な女であれ、年頃の乙女であれ、年端もいかぬ少年であれ、即座に荷物を振り落とし、時には敷き藁までも投げ捨てて、狂ったように駆け寄り、色情狂として人間に襲いかかり、地面に組み伏せた相手の上にのしかかって、不法で前代未聞の情欲を試み、ウェヌスの理に背いて獣の婚礼へと誘うのです。口先で接吻の真似事をしては、恥知らずにも噛みつき、つつき回すのです。この事態は我々に並大抵でない争いや諍い、いやおそらくは告発や罪をもたらすでしょう。現に今も、身分の高そうな若い婦人を見かけると、運んでいた木材を投げ捨て散らかして、彼女に向かって狂気じみた突撃を敢行し、この愉快な愛人気取りの奴は、泥だらけの地面に押し倒した婦人に、その場ですべての人の前で跨がろうと身悶えしたのです。もし婦人の泣き叫びや嘆き声に呼ばれて旅人の助けが駆けつけ、奴の蹄の間から引き離して救い出さなかったならば、あの哀れな女性は踏みつけられ引き裂かれて悲惨な災難を被ったばかりか、我々には死刑に値する破滅が残されていたことでしょう」

§7.22

​Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit. Denique unus ex illis: Quin igitur publicum istum maritum, inquit Immo communem omnium adulterum illis suis monstruosis nuptiis condignam victimamus hostiam? et heus tu, puer, ait Obtruncato protinus eo intestina quidem canibus nostris iacta, ceteram vero carnem omnem operariorum cenae reserva. Nam corium affirmatum cineris inspersu dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur. Sublata cunctatione accusator ille meus noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat.

このような嘘に他の言葉を混ぜ合わせ、私の慎み深い沈黙をいっそう圧迫しながら、奴は牧人たちの心を私の破滅に向けて残忍にも煽り立てた。ついに彼らの一人が言った。 「ならば、どうしてこの公衆の夫を、」と彼は言った。 「いや、万人の共有の密通者を、あの怪物のごとき婚礼に相応しい犠牲として屠らないのか」そして、「おい、小僧」と彼は言った。 「直ちにこいつを切り殺して、内臓は犬どもに投げ与え、残りの肉はすべて作業員たちの夕食のために取っておけ。皮には灰を振りかけて傷を偽装して主人たちに届け、こいつの死因は狼のせいにすれば簡単に嘘が通るだろう」躊躇することなく、私を告発したあの有害な小僧は、自ら牧人たちの判決の執行人となり、喜び、私の不幸を嘲笑し、あの蹴りのことを思い出しながら――神にかけて、あの蹴りが効き目のないものであったことが悔やまれる――、直ちに砥石で刃を研ぎ始めたのである。

構文注3 件
  1. 7.19perditum iret

    動詞 ire の未完了過去接続法 iret に、目的を表すスピーヌム perditum が後続する構文。直訳の「破滅させに行く」から転じて、「破滅させようと企てる/試みる」という意図・傾向を表す慣用表現として機能している。

  2. 7.20nescio an

    「〜ではないかと思う」「おそらく〜であろう」という蓋然的判断を表す表現。ここでは現在分詞 reservans と結びつき、対比される肯定的な断定(certe... liberans)とともに、運命の意図に対する語り手の推測を示している。

  3. 7.21Quod nisi

    文頭の接続詞的関係代名詞 quod(「そしてそれ」)に接続詞 nisi(「もし〜でなければ」)が接続した慣用句で、「そしてもし〜でなかったならば」の意。accurrisset および erepta liberataque esset による反実仮想の過去条件文の条件節を形成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.19-7.22