← アプレイウス

黄金のロバ

§5.23-5.25

クピードーの逃亡とパーンによるプシュケーの慰め

プシュケーは誤って愛の矢で指を傷つけてクピードーに激しい恋情を抱くが、ランプの熱い油が神の肩に落ちて夫を起こしてしまう。正体を見られたクピードーは彼女の背信を責めて飛び去り、絶望して入水自殺を図ったプシュケーを河神が救い、牧神パーンが慰めて愛の神に祈るよう諭す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§5.23

​quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius,1 ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae: sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis, prona in eum efflictim inhians, patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis, de somni mensura metuebat. Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super humerum dei dexterum: hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium, ipsum ignis totius deum aduris, cum te, scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte potiretur primus invenerit! Sic inustus exiluit deus visaque detectae fidei colluvie prorsus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit:

プシュケーは飽くことなき心で、十分すぎるほどの好奇心に駆られて夫の武器を探り、撫で回し、見とれていたが、箙から矢を一本抜き出し、親指の先で切っ先を試そうとしたところ、なおも震えていた指の節がより強く押したため、深く突き刺してしまい、皮膚の表面からごく小さな薔薇色の血の滴が露のようににじみ出た。こうしてプシュケーは知らぬ間に、自ら進んで「愛」に対する愛に落ちたのである。そのとき、クピードーへの愛の熱情にますます燃え上がり、狂おしいほど切望して彼の上に身をかがめ、唇を開いた奔放な口づけをせわしなく浴びせながら、眠りの長さが尽きるのを恐れていた。 しかし、あまりの喜びに心を奪われ、傷ついた心で動揺していたそのとき、あのランプが、邪悪な不実さによるものか、悪意ある妬みによるものか、あるいは自らもそのような身体に触れ、口づけでもしたいと焦がれたためか、その光の先端から煮えたぎる油の一滴を、神の右肩の上に吐き出した。ああ、大胆で分別のないランプよ、愛の卑しい奉仕者にすぎぬ身でありながら、あらゆる炎の神自身を焦がすとは!そもそも、愛する者を夜でさえ長く手元に留め置くために、とある恋人が最初に汝を発明したというのに!こうして火傷を負った神は跳び起き、破られた誓いの醜態を目にするやいなや、極めて哀れな妻の口づけと手から逃れ、物も言わずに飛び去った。

§5.24

​at Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus arrepto, sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia2 tandem fessa delabitur solo. Nec deus amator humi iacentem deserens, involavit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam graviter commotus affatur: Ego quidem, simplicissima Psyche parentis meae Veneris praeceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator advolavi tibi. Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer et ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit! Haec tibi semper cavenda censebam, haec benivole remonebam. Sed illae quidem consiliatrices egregiae tuae tam perniciosi magisterii dabunt actutum mihi poenas: te vero tantum fuga mea punivero; et cum termino sermonis pinnis in altum se proripuit.

しかしプシュケーは、立ち上がった彼の右脚を両手で瞬時に掴み、高空へと舞い上がる彼のみじめな付着物となり、雲漂う天空をぶら下がって追う末尾の随伴者となったが、ついに力尽きて地上に滑り落ちた。恋人である神は地に横たわる彼女を見捨てず、近くの糸杉に飛び移ると、その高い梢からひどく心を乱して彼女にこう語りかけた。 「極めて純朴なプシュケーよ、私は母ウェヌスの命令を忘れ、最もみじめで卑小な男への情欲に囚われて最底辺の婚姻に身を委ねるようお前に命じていた彼女の意に反して、自ら恋人としてお前のもとへ飛んできたのだ。だが、私がこれを軽率に行ったことは知っている。この名高き弓の名手たる私自身が、我が矢で己を傷つけ、お前を我が妻としたのだ――それも、お前にとって獣のように見え、お前の恋人であるこの両目を宿した私の頭を、お前が刃で切り落とすためであったとでもいうのか!私はこのことを常にお前が警戒すべきだと考え、情愛を込めて警告していたのだ。だが、あのような破滅的な教唆を施したお前のあっぱれな助言者たちは、じきに私から罰を受けることになるだろう。しかしお前に対しては、ただ我が立ち去ることによってのみ罰することにしよう。」そして言葉の終わりとともに、翼を広げて高みへと飛び去った。

§5.25

​Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum. Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit: sed mitis fluvius in honorem dei scilicet, qui et ipsas aquas urere consuevit, metuens sibi3 confestim eam innoxio volumine super ripam florentem herbis exposuit. Tunc forte Pan deus rusticus iuxta supercilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere; proxime ripam vago pastu lasciviunt, comam fluvii tondentes, capellae. Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcet verbis lenientibus: Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus. Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo et ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras. Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas. Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere.

一方、プシュケーは地に伏し、視線が届くかぎり夫の飛翔を見守りながら、極限の悲嘆に心を打ちひしがれていた。しかし、羽ばたきによって連れ去られた夫がはるかな距離ゆえに見えなくなると、彼女は近くの川の岸辺から身を投げた。だが穏やかな川は、水そのものをも焼き尽くす習いのある神に敬意を表してのことだろう、自らの身を恐れて、ただちに彼女を無害な波のうねりで草花の咲き乱れる岸辺の上に運んで置いた。そのとき、たまたま野の神パーンが川の縁の近くに座り、山の女神エーコーを抱きしめながら、彼女にあらゆる種類の声を真似て歌うよう教えていた。岸のすぐそばでは、川の緑を食みながら、山羊たちが気ままに草を食んで戯れていた。山羊の姿をしたその神は、傷つき疲れ果てたプシュケーを、どういうわけか彼女の身の上に無知ではなく、慈悲深く呼び寄せると、優しい言葉で次のように慰めた。 「美しい娘よ、わしは確かに田舎者で羊飼いにすぎないが、長い老年のおかげで多くの経験を積んできた。しかし、もしわしの推測が正しければ――そして分別ある者たちはこれを神託による予知だと言うのだが――そのおぼつかず幾度もよろめく足取り、過度な身体の蒼白さ、絶え間ない溜め息、いやそれどころか、その衰え弱った目から見ても、お前は激しい愛に苦しんでいるのだ。だからわしの言うことを聞き、再び身投げやいかなる自ら招いた死の形によっても己を滅ぼしてはならぬ。嘆きをやめ、悲しみを捨て、むしろ祈りをもって神々の中で最も偉大なクピードーを崇めよ。そして、繊細で気ままな若者である彼を、優しい従順さによって喜ばせ、その心を取り戻すのだ。」

構文注3 件
  1. 5.23puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius

    periclitabunda は主語 Psyche と一致する女性単数主格の形容詞(現在分詞的に機能)。puncto pollicis は「親指の先端で」(奪格)。frementis ... articuli は属格で nisu に係り、「なお震えていた指関節の、より強い力によって」という手段・原因の奪格句を構成する。altius は比較級副詞で「より深く(刺した)」を表し、後続の ut 節(結果節:ut ... roraverint)を導く。

  2. 5.24sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia

    appendix と consequia(「付着物」「追随者」)が主語 Psyche の同格(述語的同格)。miserandi は comitatus に一致する属格で、「空高く舞い上がる彼のみじめな付着物となり、雲漂う天空をぶら下がって追う末尾の同伴の追随者となり」という二重の修飾構造をなす。evectionis および comitatus extremi はそれぞれ属格として appendix と consequia を限定している。

  3. 5.25metuens sibi

    動詞 metuo に与格代名詞 sibi が結びつく慣用表現で、「自分自身の身を恐れて」「自己の保身を案じて」の意。先行する qui et ipsas aquas urere consuevit(「水そのものをさえ焼き尽くす習いのある神」)の力を恐れる河神の心情を表す。対格補語(対格を恐れる)ではなく与格(〜のために心配する)をとる構文。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:5.23-5.25