← アプレイウス

黄金のロバ

§4.1-4.3

毒草の誤認と菜園での村人たちによる襲撃

盗賊たちと村の知人宅へ赴いたルーキウスは、空腹から菜園に侵入し、毒草のキョウチクトウを薔薇と誤認した上、怒った園丁や村人たちの手ひどい襲撃を受けるが、激しい下痢便の噴出によって窮地を脱する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.1

​diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur,1 in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.

正午頃、太陽の熱気がすでに燃え盛る中、我々はある村の、盗賊たちと旧知で親しい老人たちの家に立ち寄った。というのも、ロバの身でありながらも、彼らの最初の出迎えや長々とした挨拶、交わされる口づけからそのことが十分に察せられたからである。実際、彼らは私の背から取り出した品々を彼らに贈り、小声の囁き声で、それらが略奪によって得られたものであることを仄めかしているようであった。そしてすべての荷から解放された我々は、自由に草を食むようにとすぐ近くの牧草地へと放たれたが、私にとっては、ロバや我が愛馬と共に草を食む群れにとどまることはできなかった。というのも、そもそも干し草を昼食とすることにまだ慣れていなかったからである。むしろ、馬小屋の背後に見えた小さな菜園を、飢えに打ちひしがれた私は物怖じもせず襲撃し、生の野菜ばかりであったとはいえ、腹を存分に満たした。そしてあらゆる神々に祈りを捧げつつ、隣接する小庭のどこかに輝く薔薇園でも見つからないものかと、あたりの至る所を見渡していた。というのも、誰にも見咎められることなく、道から外れて茂みに隠れ、救済の薬を口にして四足獣のかがんだ歩みから再び人間へと真っ直ぐ立ち戻ることができるならば、この人里離れた静けさそのものが、私に十分な自信を与えてくれたからである。

§4.2

​Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat: iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non potuit; iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video: hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est.

それゆえ、私が思考の波間に揺れ動いていたとき、少し離れた場所に、生い茂る森の木陰の谷間が見え、その色とりどりの草花や青々とした茂みの間に、鮮やかに輝く薔薇の紅緋色が照り映えていた。そして私の完全に野獣化してはいない心の中では、あの場所こそがウェヌスとカリスたちの聖林であり、その薄暗い奥処に、祝祭の花の王者たる輝きが光を放っているのだと思われた。そこで私は陽気で吉兆なるエウェントゥス神を祈念し、勢いよく駆け出した。それはヘラクレスにかけて、私自身がロバなどではなく、圧倒的な速さによって息を吹き返した戦車馬であると実感するほどであった。しかし、その敏捷で見事な疾走も、我が運命の邪悪さに先んじることはできなかった。というのも、すでにその場所に近づいたとき、私が目にしたのは、神聖な露と神酒に潤され、豊かな野茨と祝福された棘が生み出す、あの瑞々しく愛らしい薔薇ではなく、谷間ですらどこにもなく、鬱蒼とした木々に囲まれた川岸の汀にすぎなかったからである。月桂樹に似て葉を豊かに茂らせたこれらの木々は、無臭の花のような、突き出たやや深紅の萼を生じさせるが、まったく香りがないにもかかわらず、無知な田舎者たちは野卑な言葉でこれを「月桂薔薇」と呼び、すべての家畜にとってそれを食すことは致命的となるのである。

§4.3

​Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissem auxilium:2 nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi. Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium: cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numero multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum in stabulum quo deverteramus recipio.3 At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.

このような運命に囚われ、もはや救いそのものを拒んで、私は自ら進んであの薔薇の毒を食らおうと焦がれた。しかし、摘み取ろうとためらいながら近づいたとき、私がすべての野菜をすっかり荒らしてしまった菜園の主と思われるある若者が、これほどの損害を知るや、大きな棍棒を手にして怒り狂って駆け下りてきた。そして私を捕らえると、もし私自身が賢明にも別の方策で助け舟を出さなかったならば、まさに命の危険に至るまで全身を打ちのめしたことであろう。というのも、腰を高く跳ね上げ、後ろ足の蹄で激しく彼を蹴りつけ、ひどく打ち据えられて隣の山の斜面に倒れ伏した彼を残して、私は逃走によって我が身を解放したからである。だがその場ですぐに、明らかに彼の妻である某かの女が、高所から彼が打ち倒されて半死半生であるのを見下ろすや、哀切な叫び声を上げて直ちに彼の元へ駆け下りてきた。それは言うまでもなく、自身への憐れみによって私に差し迫った破滅をもたらすためであった。実際、村人たちは皆、彼女の泣き声に刺激されて直ちに犬たちを呼び集め、狂気に駆られて私を八つ裂きにすべく襲いかかるよう口々にけしかけたのである。そのとき、疑いなくすでに死を間近にして、熊や獅子と戦うのにも適した、巨大で数も夥しい犬たちが自分に向かって召集され獰猛になっているのを見た私は、事態の成り行きからとっさに決断を下し、逃走をやめ、素早い足取りで後戻りして立ち寄っていた馬小屋へと戻った。しかし彼らは、犬たちをやっとのことで抑え込むと、私を捕らえて頑丈な革紐で留め輪に縛り付け、再び打ちのめして息の根を止めていたに違いない。だが、打撃の痛みによって締め付けられ、あの生の野菜で満ちて下痢の流出に痛めつけられていた私の腹が、管から噴き出すように糞便を撒き散らし、ある者たちを後部からの液体の飛沫で、他の者たちを悪臭の立ち込める鼻を突く臭いで、すでに打ち砕かれた私の背中から追い払わなかったならば、の話であった。

構文注3 件
  1. 4.1cum iam flagrantia solis caleretur

    自動詞caleoの受動態三人称単数未完了過去。古典ラテン語では非人称構文(または能動態caleret)が一般的であるが、ここでは行為・状態の進行を受動的・非人称的に表現したアプレイウス特有の文体である。

  2. 4.3nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissem auxilium

    tulissem は一人称単数過去完了接続法であり、主語 ipse(私自身が)と呼応して反事実条件節を作る。

  3. 4.3rursum in stabulum quo deverteramus recipio

    me recipio(戻る)に、方向を表す前置詞句 in stabulum(馬小屋の中へ)が添えられた運動表現。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:4.1-4.3