← アプレイウス

黄金のロバ

§3.4-3.7

正当防衛の弁明と群衆の哄笑

告発を受けたルキウスは、深夜にミロ邸を襲撃した強盗たちから宿主と家を守るための正当防衛であったと涙ながらに弁明するが、聴衆や宿主ミロ自身までもが自分を見て嘲笑している光景を目にする。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.4

​Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram,1 non tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.2

このように言い放つと、この上なく激烈な告発者はその凄まじい声を収め、布告役はたちまち私に、もしこれに対して何か言い返したいことがあるならば申し立てを始めるようにと命じた。しかし私はその刻限には、ヘラクレスに誓っても猛々しい告発を見るよりはむしろ我が哀れな良心の呵責を見つめて、涙を流すこと以外には何もなし得なかった。それでも神のお導きによって湧き上がった勇気を奮い起こし、私はこれらの事柄に対してこのように語り始めた。 「三人の市民の遺体が横たえられている前で、殺害の罪で告発されている者が、たとえ真実を語り、みずから進んで行為の事実を告白しているとしても、かくも多勢の民衆に向かって己が無実であると納得させることがいかに至難であるかは、私自身も承知しております。しかし、もし皆様の公の情けによって暫し聴聞の機会が私に与えられるならば、私が死刑の危機に瀕しているのは自らの過失によるものではなく、正当な怒りから生じた偶然の成り行きによって、かくも重い犯罪の嫌疑を不当に受けているのだということを、私は容易に皆様に詳しくお教えいたしましょう。

§3.5

​Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitantium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et ceteros incitabat: heus pueri, quam maribus animis et viribus alacribus dormientes aggrediamur. Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore; stricto mucrone per totam domum caedes ambulet: qui sopitus iacebit, trucidetur; qui repugnare temptaverit, feriatur. Sic salvi recedemus, si salvum in domo neminem reliquerimus. Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur,3 armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum: at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt.

というのも、私が晩餐からかなり遅くに戻ったとき――多少酒に酔ってはおりましたが、これは全くの真実であり、私の落ち度として否定いたしません――宿の扉のまさに前で(私は皆様の立派な市民ミロ殿の宿に滞在しております)、いとも獰猛な何者かの強盗たちが押し入ろうと試み、扉の蝶番をねじ曲げて引き剥がそうと躍起になり、極めて頑丈に固定されていたすべての閂を暴力的に引き抜き、住人たちの息の根を止める相談をすでに内々で巡らせているのを目にしたのです。そして彼らのうちで、手先もより機敏で体躯もひと際巨大な一人が、次のような呼びかけをもって仲間を煽り立てておりました。 『おい野郎ども、男気あふれる勇気と敏捷な力をもって、眠りこけている奴らを襲おうではないか。あらゆる躊躇、あらゆる臆病は胸から払い落とせ。刃を抜き放ち、殺戮が家じゅうを歩き回るようにするのだ。寝入って倒れている者は屠り、抵抗を試みる者は切り倒せ。家の中に生きた者を誰一人残さなければ、我々は無事に引き揚げられるのだ』と。 市民の皆様、白状いたしますと、私は彼ら凶悪極まりない強盗どもに対し(良き市民の義務であると考え、同時に我が宿主たちのためにも己のためにもひどく危惧して)、このような危難に備えて身に帯びていた護身の短剣で身を固め、彼らを追い散らし脅しつけようと立ち向かいました。ところが彼ら野蛮極まる凶暴な男たちは逃げ出そうともせず、私が刃物を手にしているのを見ながらも、大胆にも立ち向かってきたのです。

§3.6

​Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis me viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram. Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latrones deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse; vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum.

こうして戦いの陣容が敷かれました。その上、他の者たちの首領であり旗手である当人が、屈強な力をもって私に襲いかかり、たちまち両手で私の髪を掴み、後ろに反り返らせて石で息の根を止めようと躍起になりました。そして彼が仲間に石を渡せと要求している間に、私は狙い澄ました手で幸いにも一撃を加え、彼を地面に打ち倒したのです。そして間もなく、私の足に噛みついてしがみつくもう一人を、肩甲骨を貫く狙いを定めた一撃で仕留め、不用意に突進してきた三人目の胸を突き通して息の根を止めました。このようにして平和を守り、宿主の館と人々の安全を防衛したのですから、私は罰を免れるばかりか、公に賞賛されることすらあると信じておりました。なぜなら私は、いかに小さな罪によってもかつて一度たりとも告発されたことはなく、同胞たちの間でも立派な人物と見なされ、いかなる利益よりも常に無垢の誠実を重んじてきたからです。それゆえ、極悪非道な強盗どもに対して駆り立てられたあの正当な報復ゆえに、なぜ今になってこのような告発を甘受しなければならないのか、私には理解できません。というのも、私たちの間に何らかの私的な敵対関係が前もって存在していたとか、私がそれらの強盗どもを以前から少しでも知っていたなどと証明できる者は誰もいないはずであり、また、これほどの凶行がその欲望ゆえに犯されたと信じられるような何らかの略奪品が示されることも決してあり得ないからです。」

§3.7

​Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar. Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum. At tunc sic tacitus mecum En fides inquam En conscientia: ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat.

このように語り終えると、再び涙があふれ出し、両手を広げて祈願を捧げつつ、公の慈悲にかけて、愛する家族の情愛にかけて、私は悲嘆に暮れながらある者にも別の者にも懇願した。そして、人々が皆人道的な情に動かされ、涙の憐憫に十分に胸を打たれたと信じ、太陽と正義の御目を証人に立て、我が身の現在の境遇を神々の摂理に委ねながら、視線を少し上へと向けると、実に民衆の全員が哄笑に打ち震えており、我が良き宿主であり父のごときミロ殿もまったく同様に大笑いして崩れているのを目撃したのである。そのとき、私は心の中で静かにこう言った。 「見よ、この信義を」と私は言った。 「見よ、この良心を。私自身は宿の安全のために人殺しとなり死刑の被告として引き出されているというのに、あの男は私を庇う慰めすら寄越さないばかりか、その上、私の破滅を嘲笑しているとは」

構文注3 件
  1. 3.4nihil tunc tempori amplius quam flere poteram

    tempori は古風な副詞形(「その時に、定時に」)あるいは属格形 temporis の古形異読と解される。ここでは tunc tempori で「その時においては」という時を表す副詞句を形成し、nihil amplius quam flere poteram(泣くこと以外には何もなし得なかった)に係っている。

  2. 3.4facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere

    edocebo の目的語として対格不定詞構文(me ... sustinere)が続く。non ... sed を挟んで discrimen capitis(死刑の危機)と tantam criminis invidiam(かくも重い犯罪の嫌疑)の二つの対格目的語が sustinere に共通して係る構文(あるいは後者を前者の言い換え・同格とする破格構文)と解される。

  3. 3.5gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur

    先行詞 gladiolo は単数奪格であるが、関係代名詞 qui と動詞 comitantur は複数形となっている。これは先行詞の文法的な形(単数)ではなく、同様の武器・護身具全般を意味上念頭に置いた破格(constructio ad sensum)、あるいは写本伝承における乱れ(comitatur への修正案がある)と解釈される。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.4-3.7