- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.23-3.26
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ルーキウスはフォティスに愛を誓って変身後の解除法を聞き出し、軟膏を塗るが、手違いにより鳥ではなくロバに変身してしまう。フォティスは夜明けの薔薇による回復を約束し、ルーキウスは厩舎へ逃れるが、自らの愛馬とロバに餌場から蹴散らされる。
At mihi scelus istud depellant caelites, inquam Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem!1 Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere: quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium? Bono animo es quod ad huius rei curam pertinet" ait "Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt rursus in facies hominum tales figuras reformare: nec istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis: anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum.
「だが天上界の神々よ、私からそのような邪悪な振る舞いを祓いたまえ」と私は言った。 「この私が、たとえ鷲そのものの高い飛翔によって天界の隅々にまで至り、最高神ユピテルの確かな使者、あるいはその喜ばしき武具持ちとなったとしても、その羽の威厳ののちにすぐさま我が愛しの巣へと舞い戻らないなどということがあろうか。お前が我が魂を縛りつけた、お前のその愛らしい結び髪にかけて誓うが、私が我がフォティスよりも他のいかなる女を好むことなど決してない。それに、こうも思い当たったのだ。ひとたび軟膏を塗ってそのような鳥の姿になれば、私は家という家をみな遠く避けねばならないはずだ。貴婦人たちがいかに美しく、いかに陽気な愛人として梟を愛でるというのかね。それどころか、こうした夜の鳥どもがある家に忍び込もうものなら、躍起になって捕らえられ、不吉な飛翔によって一族にもたらす破滅の脅威を自らの苦痛によって償うよう、扉に打ち付けられるのを我々は目にするではないか。だが、危うく聞き忘れるところだったが、どんな言葉や行為によって再びあの羽毛を脱ぎ捨て、我がルーキウスへと戻ることができるのかね」「この件の心配に関してはご安心ください」と彼女は言った。 「私の女主人が、そのような姿を再び人間の姿へと戻すことができる手立てを、一つ一つ私に教えてくれましたから。女主人が情け深さからそうしたなどとは思わないでくださいね。戻ってきた彼女を私が救命の薬で支えられるようにするためなのです。それにしても、これほどの大事がどれほど些細で取るに足らない草葉で処理されるかご覧なさい。少量のイノンドと月桂樹の葉を湧き水に入れたものが、身体を洗う水としても飲み物としても与えられるのです」
Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurito plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit: iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae, sic et aures immodicis horripilant auctibus; nec ullum miserae reformationis video solacium nisi quod mihi iam nequeunti tenere Fotidem natura crescebat.
彼女はこれを何度も言明しながら、この上ない戦慄とともに寝所へ忍び込み、小箱から小壺を取り出した。私はまずそれを抱きしめて口づけし、幸先のよい飛翔へと恵みを与えてくれるよう祈りを捧げ、急いですべての着物を脱ぎ捨てると、貪欲に両手を突っ込んで多めにすくい取った軟膏で自分の四肢を擦り込んだ。そして両腕の構えを交互に整え、鳥のようになって今にも飛び立とうと躍起になった。だが、産毛も生えなければどこにも羽毛はなく、毛は紛れもなく剛毛へと太くなり、柔らかい皮膚は硬い獣皮となり、手足の先では指の数が失われてすべてが一本ずつの蹄へと束ねられ、脊椎の末端からは大きな尾が生え出た。今や顔面は巨大化し、口先は伸び、鼻孔は大きく開き、唇は垂れ下がり、耳までもが無節操な成長によって逆立った。そして、この悲惨な変貌において何の慰めも見出せなかったが、もはやフォティスを抱きしめることもできなくなった私に、男の性根だけは巨大化していた。
Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considero, non avem me sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis, et Occisa sum misera clamavit: Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat; nam rosis tantum demorsitatis exibis asinum2 statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius: sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.
こうして助かる手だてもないまま我が全身を見渡すと、鳥どころか自分がロバであるのが見えた。フォティスの仕打ちに抗議しようとしたが、もはや人間の身振りも声も同時に奪われ、唯一できたこととして、垂れ下がった下唇を歪め、涙に濡れた目で彼女を斜めに見やりながら、無言のまま詰め寄った。彼女は私がこのような姿になったのを見るや否や、激しい手つきで己の顔を打ち叩き、「ああ、なんてこと、おしまいだわ」と叫んだ。 「恐れと焦りが同時に私を惑わし、小壺の酷似が私を欺いたのです。けれど幸いにも、この変身の治療法はより手軽なものが備わっています。薔薇を齧るだけでロバから抜け出せ、すぐに元の我がルーキウスへと復権できるのですから。夕暮れどきにいつものように花冠を用意しておけば、たった一夜の遅れも忍ばずに済んだものを。ですが明日の夜明け一番に、あなた様のための薬を急いで用意いたしましょう」
Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia3 durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector meus cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
彼女はこのように嘆いたが、私の方はといえば、完全なロバとなりルーキウスの代わりに駄獣となってはいても、なお人間の分別を保っていた。最後に、この最も邪悪で罪深い女を、激しい蹄の蹴りと噛みつきによって殺してやるべきかどうか、心の中で長く深く思案した。しかし、フォティスを死で罰してしまえば、自分にとって命の綱である助けを絶ってしまうことになるのではないかと、より良き分別の思慮がこの無謀な企てから私を引き止めた。そこで頭を垂れて打ち振り、一時的な屈辱を呑み込み、過酷極まりない我が運命に従いながら、厩舎にいる我が最も実直な乗り馬のもとへと退いた。そこにはかつて私の宿主であったミローの飼っている別のロバもいた。私は、もし物言わぬ動物たちにも暗黙の自然な絆が宿っているなら、我が愛馬は何らかの察知と同情に動かされて、私に宿と上等な場所を譲ってくれるだろうと考えていた。だが、客人を守るユピテルよ、信義の秘められた神々よ。我が誉れ高き乗り馬はロバと頭を寄せ合い、即座に私を破滅させるべく結託したのだ。彼らは自分たちの餌を心配したとみえ、私が飼い葉桶に近づくのを見るや否や、耳を伏せて狂ったように激しい蹴り足で襲いかかってきた。こうして私は、夕暮れどきにあの最も愛おしい下僕のために我が手で置いてやった大麦から、遠くへと追いやられてしまったのだった。
- 3.23Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem!
直前の「scelus istud」(そのような邪悪なこと)の内容を規定する名詞節(同格節)、または強い反語・憤慨を表す接続法節(修辞的感嘆文)として機能している。ここでは「神々がそのような罪を祓いたまえ」という祈念文に続き、「私が(鷲になったとしても)自分の巣に戻らないなどということがあろうか/あるはずがない」という不都合・不条理な事態を強く否定・排斥する感情が込められている。
- 3.25exibis asinum
本来は自動詞である「exire」(抜け出る、去る)が、脱格的・剥奪的な結果を対格で取る他動詞的用法(「ロバの姿を脱ぎ捨てる」「ロバから抜け出る」)。白銀期のラテン語や詩文において、状態からの離脱を表す際に用いられる特徴的な構文である。
- 3.26demussata temporali contumelia
絶対的奪格構文。「demusso」(沈黙してやり過ごす、心のうちで呟きつつ耐える)の過去分詞「demussata」が女性名詞「contumelia」(屈辱)と一致している。本来能動態あるいは形式所相的な動詞の受動完了分詞を受動の意味(「一時的な侮辱が沈黙のうちに耐え忍ばれ」)で用いている。
