← アプレイウス

黄金のロバ

§11.28-11.30

オシリスの秘儀参入と祭司団への任官

ルキウスは衣類を売って費用を工面しオシリスの秘儀に参入したのち、さらに三度目の参入を命じられて困惑するが、神託の導きに従って儀礼を全うし、オシリス直々の託宣を得てローマの法廷で活躍しつつパストポロス団の幹部に迎えられる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§11.28

​Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar: nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum. Ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus1 cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia. Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam. Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter: An tu inquit Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere? Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam. Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat: quidni? Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.

このようにして秘儀に身を捧げることを約しながらも、私は費用の乏しさゆえに望みに反して躊躇っていました。というのも、旅の出費が遺産のわずかな蓄えを使い果たしており、都会での日々の出費はかつてのあの地方での出費をはるかに上回っていたからです。それゆえ、貧困の厳しさが立ちはだかり、古い諺が言うように「犠牲と石のあいだ」に置かれて苦悩し、それでもなお神威の度重なる催促にたえず迫られていました。そして少なからぬ動揺を覚えつつ幾度となく急き立てられ、ついに命令が下ると、わずかなものではありましたが自分の衣服そのものすら売り払って、十分な額の小金をかき集めました。しかも、そのこと自体が特別に次のように命じられていたのです。「もし快楽を整えるために何事かを企てるとしたら、お前は自分の着物を惜しむことなど決してないだろうに、今これほど偉大な儀式に参入しようとしながら、悔いることのない貧窮に身を委ねるのを躊躇うのか」と。 そこで一切の準備を十二分に整え、再び十日間にわたり命なき食物のみで満足し、そのうえ頭髪をも剃り落として、至高の神の夜の秘儀によって啓発され、今や真の信仰への絶対的な信頼を抱きつつ神威への奉仕に頻繁に通いました。このことは私の異郷での生活に最大の慰めをもたらし、それだけでなく、より豊かな糧をも供給してくれました。それもそのはず、順風満帆な好結果の息吹に恵まれ、ローマ語による弁護を通じた訴訟の小商いによって暮らしが潤ったからです。

§11.29

​Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare. Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset: nimirum perperam vel minus plene consuluerunt in me sacerdos uterque: et Hercule iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius. Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago: Nihil est inquit Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare.2 Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur,3 teque de isto numero merito praesume semper beatum. Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat,4 nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus.

ところが見よ、少しの時が経ったのち、神々の予期せぬ、あらゆる点で驚くべき命令によって私は再び呼び止められ、三度目の秘儀をも受けるよう強いられたのです。私は軽からぬ不安に苛まれ、心の中で極めて宙吊りにされたまま、天上の神々のこの前代未聞の新たな意図がどこへ向かっているのか、すでに繰り返された伝授に何かやり残したことでもあったのだろうかと、自問自答を激しく重ねました。「きっと両方の祭司が私に対して誤ったか、あるいは不十分にしか配慮しなかったに違いない」と考え、誓って言いますが、彼らの誠実さにさえ良からぬ疑念を抱き始めていたのです。このように狂乱に等しい動揺で思考の荒波に漂っていた私を、夜の予言においてある狂おしい幻影が次のように教え導きました。 「かつて何事かが落とされていたかのように、重なる秘儀の連続に怯える理由は何もない」と幻影は言いました。「むしろ神々のこの不断の恩顧を心から喜び、他の者には一度すら滅多に許されない栄誉に三度も浴する者となることを大いに歓喜せよ。そしてこの数において自らを常に祝福された者と正しく確信するがよい。そもそも、今になってよく思案してみれば、お前がかの属州でまとった女神の聖衣はかの神殿に納められたままであり、ローマでの祝日にそれらに向かって祈ることも、命じられた際にあの幸いな衣で着飾ることもできないのだから、この先の聖なる儀礼の伝授はお前にとって極めて不可欠なのだ。それゆえ、これが汝にとって幸いにして吉祥、かつ救いとなるよう、喜ばしい心をもって大いなる神々の導きにより再び秘儀に参入するがよい」。

§11.30

​Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit. Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis. Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit; quidni? Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum. Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat. Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit:5 rursus denique quam raso capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam.

神聖なる夢の説得力に満ちた威厳は、必要な事柄をここまで告げました。私はこれ以降、この務めを後回しにしたり怠惰な先延ばしに追いやったりすることなく、直ちに私自身の祭司に見たところを報告し、ただちに命なき食物による節制の軛に従いました。そして恒久の掟で定められたあの十日間を自発的な節制によって何倍にも増やし、信心の熱意から、財産の多寡を顧みずに惜しみなく拠出して秘儀の装備を整えました。誓って言いますが、労苦や出費の何一つとして後悔することはありませんでした。それもそのはず、神々の寛大なる配慮によって、すでに法廷の報酬で申し分なく養われていたからです。ついに極めてわずかな日数ののち、偉大なる神々のうちでより力あり、大いなる者たちのうちで最高にして、至高の者たちのうちで最大、最大の者たちの統治者たる神オシリスが、他人の姿へと身を変えることなく、自ら直接あの尊ぶべき声をもって眠りの中の私に命じる栄誉を与えたように見えました。いまや臆することなく法廷で輝かしい弁論を行うべきであり、私の学問の労苦に満ちた教養が世に広まるにつれて生じていた悪意ある者たちの流言を恐れてはならない、と。そして、私が他の信徒の群れに混ざり合ってその神事に仕えることのないよう、神は私をご自身のパストポロス団に、否むしろデクリオたち自身の五年任期の幹部へと選抜してくださいました。かくして私は、再び頭髪を綺麗に剃り上げ、あのスッラの時代に創設された極めて由緒ある神官団の職務を、禿頭を隠したり覆ったりすることなく至る所に露わにしながら、歓喜のうちに果たしたのです。

構文注5 件
  1. 11.28inter sacrum et saxum positus

    「犠牲の獣と(屠殺用の)石の間に置かれて」というラテン語の古い慣用表現・諺であり、進退きわまった絶体絶命の危機や二者択一の板挟み状態を表す。ここでは信仰上の義務の催促と極度の困窮との間で身動きが取れず苦悩する状況を指す。

  2. 11.29Nihil est inquit Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare

    nihil est quod + 接続法(terreare = terrearis、二人称単数受動態接続法現在)で「〜する理由は何もない」を意味する構文。従属節内の quasi quicquam sit prius omissum は条件比較節(「あたかも何かが以前に落とされたかのように」)を形成している。

  3. 11.29ter futurus quod alii vel semel vix conceditur

    futurus は未来分詞で、主節の命令法 exulta(歓喜せよ)に対する補足的・状況説明的な用法。quod 節(「他の者には一度すら滅多に許されないこと/身分」)が述語名詞的に futurus に係り、「他者には一度すら稀にしか許されないものを三度も経験する(あるいは三度その身分となる)者として」という意味をなす。

  4. 11.29exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat

    perseverat はここでは非人称的動詞、あるいは事態の持続を表す自動詞として用いられ、対格不定詞構文(または対格分詞構文)を従えている。exuvias deae ... depositas [esse] perseverat で「女神の聖衣がかの神殿に納められた状態が続いている」の意。続く nec te ... posse も reputaveris に導かれる間接話法として並列されている。

  5. 11.30inter ipsos decurionum quinquennalem allegit

    quinquennalem は「5年ごとの(または5年任期の)役職(者)」を意味する対格名詞/形容詞。decurionum(デクリオたちの、属格)に係るか、あるいは collegium decurionum の幹部役(quinquennalis)を指す。神官団の最高幹部層(デクリオたちの中の最高位役員)への任命を意味する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:11.28-11.30