← アプレイウス

黄金のロバ

§10.4-10.6

継母による毒殺の失敗と無実の青年の告発

青年は逃亡を試みるが、焦る継母は夫を遠ざけて関係を迫り、拒絶されると毒殺を企てる。しかし毒杯は実子が誤飲して急死し、継母はその罪を青年に着せて夫に告発したため、激昂した父と民衆は裁判抜きの私刑を求めるが、政務官たちがこれを制止する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.4

​Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert: nec quicquam diutina deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere. Sed impatiens vel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime dissitas festinare villulas. Quo facto maturatae spei vesania praeceps promissae libidinis flagitat vadimonium:1 sed iuvenis modo istud modo aliud causae faciens execrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium, et assumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suae consilia communicat: nec quicquam melius videtur quam vita miserum privare iuvenem. Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.

突然の災難に動揺した青年は、このような悪行に直ちに戦慄したものの、時期を失した峻厳な拒絶によって相手を激昂させるべきではなく、慎重な約束によって先延ばしにし、宥めるべきだと考えた。そこで彼は気前よく約束し、父が何かの用で旅立って情欲に自由な猶予が与えられるまでは、気を取り直して滋養をとり健康を取り戻すよう懸命に促し、直ちに継母の有害な眼差しから身を引いた。そして一家のこれほど大きな災厄にはより熟慮された助言が必要だと判断し、確かな重厚さで知られる老教育係のもとへ直ちに赴いた。長時間の熟議の末、猛り狂う運命の嵐から迅速な逃走によって逃れること以上に有益な策はないと思われた。しかし、わずかの延期にも耐えられない女は、ありとあらゆる口実をでっち上げ、見事な計略によって夫を言いくるめてはるか遠く離れた小荘園へと急ぎ向かわせた。それが済むと、早まった期待の狂気に駆り立てられ、約束された情欲の出廷保証の履行を激しく要求した。しかし青年は、あれこれの言い訳を設けては彼女の忌まわしい視線を巧みにかわし、ついに彼女は、使者たちの口実の変転から約束が公然と拒絶されていることをはっきりと悟り、移ろいやすい不安定さによって、邪悪な愛をはるかに恐ろしい憎悪へと変じさせた。そして直ちに、極めて邪悪であらゆる悪行のために完全に手足となっている持参奴隷を引き入れると、自らの背信の計略を打ち明けた。哀れな青年から命を奪うこと以上に優れた策はないと思われたのである。そこで直ちに送り出されたその悪党は即効性の毒薬を調達し、罪なき義理の息子の破滅のためにそれを丹念に葡萄酒に溶かして準備した。

§10.5

​Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continuo perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit. Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris. Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marito domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate insimulat privigni veneno filium suum interceptum. Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iam destinatam iuveni mortem praevenisset puer; sedi fratrem iuniorem Angebat ideo privigni scelere peremptum,2 quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere. Nec tam immanibus contenta mendaciis addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem illum gladium comminari. Tunc infelix duplici filiorum morte percussus magnis aerumnarum procellis aestuat: nam et iuniorem incoram sui funerari videbat, et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet damnatum iri certo sciebat. Ad hoc uxoris dilectae nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.

そして邪悪な者たちが毒を差し出す好機について互いに相談している間に、折悪しくも、あの下の子、すなわち件の最悪の女の実の息子が、午前の学問の務めを終えて帰宅した。昼食を既に済ませて喉が渇いていた少年は、毒が密かに仕込まれていた葡萄酒の杯を見つけると、隠された罠を知らぬまま一息に飲み干した。そして、兄のために用意されていた死を飲み干すやいなや、息絶えて地面に倒れ伏した。たちまち少年の突然の死に激動した養育係は、悲痛な叫び声で母親と一家全員を呼び集め、有害な飲み物による異変が知れ渡ると、その場にいた者たちはそれぞれにこの極悪非道の首謀者をさまざまに名指しして非難した。しかし、あの恐るべき女、継母の悪意の無二の典型は、息子の痛ましい死にも、親族殺しの良心の呵責にも、家の不幸にも、夫の嘆きや葬儀の悲惨にも動かされず、一家の破滅を復讐の手短な手段へと転用した。そして直ちに急使を派遣して、旅路にある夫に家の陥落を知らせ、まもなく夫が急ぎ旅から取って返すと、破廉恥極まりない厚顔さで仮面をかぶり、自分の息子は義理の息子の毒によって奪われたのだと告発した。そしてこのこと自体は、少年が青年向けに定められていた死を先取りしたという点では、さほどの嘘ではなかった。しかし彼女は、年下の弟が義理の息子の悪行によって殺害されたのは、彼が彼女自身を強姦しようとしたその恥ずべき情欲に、彼女が屈服することを拒んだからであると偽った。それほど恐るべき嘘にすら満足せず、悪行が露見したために、かの同じ男が自分に対しても剣を突きつけて脅していると付け加えた。そのとき、息子たちの二重の死に打ちのめされた不幸な父親は、悲痛の激しい嵐の中で苦悶した。というのも、年下の息子が目の前で葬られるのを目にし、もう一人の息子も近親相姦と親族殺害の罪で確実に死刑に処されるであろうことを知っていたからである。これに加えて、愛する妻のあまりにも偽りに満ちた嘆きによって、残された子への極限の憎悪へと駆り立てられていた。

§10.6

​Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.3 Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari. Magistratus interim metu periculi proprii, ne de parvis indignationis elementis ad exitium disciplinae civitatisque seditio procederet, partim decuriones deprecari, partim populares compescere,4 ut rite et more maiorum iudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis, civiliter sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis vel tyrannicae impotentiae damnaretur aliquis inauditus, et in pace placida tam dirum saeculo proderetur exemplum.

息子の葬列と埋葬がようやく終わるか終わらないかのうちに、その火葬塚から直ちに、不幸な老人は、まだ生々しい涙で顔を濡らし、灰で汚れた白髪を引きずりながら、広場へと急ぎ駆け込んだ。そしてそこで、涙と祈りをもって、市参事会員たちの膝にまで手を触れながら、最悪の女の奸計を知らぬまま、残された息子の破滅に向けて全感情を注ぎ込んで訴え立てた。彼が父の寝所を汚した近親相姦者であり、弟の死による親族殺害者であり、継母への殺害予告においては刺客であると。嘆き悲しむ彼の姿は、議会のみならず民衆をもあまりに大きな同情と憤激で燃え上がらせたため、裁判の煩わしさも、告発の明白な証拠も、熟慮された弁明の回りくどさもすべて退け、全員が一斉に叫び声を上げ、この公の災悪を石打ちによって公に処罰すべしと求めた。その間、政務官たちは、憤激の小さな火種から暴動が規律と都市の破滅へと進展することを恐れ、自らの危難を懸念し、一方では市参事会員たちに懇願し、他方では民衆を制止した。それは、先祖の慣習に従って正式に裁判が開かれ、双方の主張が吟味された上で、法秩序に則って判決が下されるべきであり、未開の野蛮さや専制的な横暴さにならって何者も弁明を聞かれぬまま断罪されてはならず、また穏やかな平和のうちにこれほど恐ろしい先例が世に残されてはならないというものであった。

構文注4 件
  1. 10.4promissae libidinis flagitat vadimonium

    vadimonium(出廷期日の保証、出廷保証金)はローマ法の手続き用語であり、ここでは比喩的に「約束された情欲の履行」を指す法的メタファーとして機能している。promissae libidinis は客観的属格あるいは目的格的属格として解される。

  2. 10.5fingebat ideo privigni scelere peremptum

    写本伝承において Angebat と乱れている箇所で、文脈および対格不定詞構文(fratrem iuniorem peremptum [esse])の述語動詞として fingebat(〜と捏造した・偽った)と校訂される。ideo ... quod ... は「弟が〜に屈服することを拒んだからという理由で」を表す原因節の呼応構文を構成している。

  3. 10.6illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium

    発話・叫びを表す動詞(clamitans など)が省略された対格の名詞句の並列構文であり、あるいは直前の operabatur に伴う叙述的対格の重畳として読める。illum が反復され、incestum(近親相姦者)、parricidam(親族殺害者)、sicarium(刺客・凶手)がそれぞれ補足の与格・奪格句を伴って三肢をなしている。

  4. 10.6partim decuriones deprecari, partim populares compescere

    deprecari と compescere は主節の歴史的不定詞(infinitivus historicus)であり、緊迫した状況下で政務官たちが市参事会員たちに懇願し、民衆を制止する動作が直説法未完了過去と同等に生き生きと描写されている。partim ... partim ... は二群に対する並行した働きかけを示す副詞的用法。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.4-10.6