- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.24-10.26
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
青年の妻は義妹を夫の愛人と誤解して惨殺し、病に伏した夫をも毒殺しようと悪徳医師を雇うが、裏をかいて医師にも毒を飲ませて二重殺人を完遂する。
Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuvenis protinus se direxit saeva rivalitas, et illico haec eadem uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam velut aemulam tori succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis mortis insidiari: tale denique comminiscitur facinus. Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem,1 qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet: et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur. At illa mandatu fratris obsequens (hoc enim nomen sola sciebat) respecto etiam signo eius quod offerebatur, naviter, ut praeceptum fuerat, incomitata festinat. Sed ubi fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultimo verberat, dehinc, quod res erat, clamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen saepius iterantem, velut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissime necavit.
しかし、このように善美を尽くし極めて清らかに整えられた計らいも、運命の不吉な首肯から隠れることはできなかった。その衝動によって青年の家へと猛烈な嫉妬が直ちに向かい、まさにその時、まさにこの理由によっていま猛獣の餌食と定められた彼の妻が、その娘をベッドを争う商売敵であり夫の情婦であると、まずは疑い、次いで憎悪し、やがて最も残酷な死の罠で陥れようと企て始めた。そしてついに、次のような悪行を思いついたのである。夫の指輪を盗み出して田舎へと赴き、自分には忠実でありながら信義そのものには甚だ背く一人の召使いの少年を遣わして、娘に対し、郊外の別荘へ出かけた青年が彼女を自分のもとへ呼んでいること、そして付き添いを一人も連れずただ一人で一刻も早くやって来るようにとの言葉を添えて告げさせた。さらに、万が一にも行くことを躊躇う気持ちが生じないよう、夫からかすめ取った指輪を手渡したが、それを見せれば言葉の信憑性を裏書きするはずであった。娘の方は兄の命令に従い(彼女はこの兄という呼び名しか知らなかったのである)、差し出された彼の証拠の品にも配慮して、命じられた通りに忠実に、同伴者もなしに急いで出かけた。しかし、究極の詐術の罠に落ちて奸計の網にかかるや、あの立派な妻は、情欲の狂気の刺激に狂暴化し、夫の妹をまず全裸にして鞭で極限まで打ち据えた。続いて、真実を、また情婦をめぐる憤りに空しく沸き立っていることを叫び、兄の名を幾度となく繰り返す〔娘〕を、嘘をついてすべてを捏造していると決めつけ、真っ赤に燃える燃えさしを両の太ももの間に押し込んで極めて残酷に殺害した。
Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae. Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam2 aequo tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria. Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui. Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores. nominant, sed in eius vice subditur alia Proserpinae sacra Saluti.3 Iamque praesente familia et nonnullis amicis et affinibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat.
その時、無惨な死の報せに驚愕した兄と夫が駆けつけ、様々な哀悼の叫びとともに涙に濡れた娘を埋葬に付した。青年は、実の妹のこれほど悲惨で、最ももたらすべきでない者によってもたらされた死を平然と耐えることができず、心の奥底から悲嘆に揺さぶられ、激怒の害ある熱狂に浸されて、たちまち極めて激しい熱病に苦しめられ、彼自身にもはや治療が必要不可欠と思われるほどになった。しかし、とっくの昔に忠実さとともに妻の名を失っていた件の女は、悪名高き裏切りで知られ、すでに数多の勝敗の闘いにおいて手腕を誇り右手の輝かしい戦果を誇示していたある医師に会い、彼が即効性の毒薬を売り、自分は夫の死を買い取るようにと、直ちに五万セステルティウスを約束した。毒薬が調合されると、胸の痛みを和らげ胆汁を除くために必要不可欠なものとして、知恵ある者たちが「神聖なる霊薬」と呼ぶかの名高い飲み薬を装ったが、その代わりに健康の神サルースではなくプロセルピナに捧げられた別の薬がすり替えられた。そして家族や幾人かの友人、親族が立ち会う中、医師はよく調合された杯を自らの手で病人に差し出そうとしていた。
Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice, Non prius, inquit Medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam potionem, quam de ea bonam partem hauseris ipse. Unde enim scio an noxium in ea lateat venenum? Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem. Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter: quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans extinguere: nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discedere passa est, Priusquam inquit Digesta potione medicinae proventus appareat, sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit. Interdum perniciem caecam totis visceribus furentem medullae penitus attraxerant: multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret,4 sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.
しかしあの厚顔無恥な女は、犯罪の共犯者を同時に排除し、約束した金を懐に入れようと、杯を面前で制止してこう言った。 「だめです」と彼女は言った。 「最も名高い医師よ、あなた御自身がその薬の大部分を飲み干すまでは、私の最愛の夫にその杯を渡してはなりません。有害な毒がその中に隠されていないとどうして私に分かりましょうか?敬虔な妻である私が夫の命を気遣って必要な献身を示したとて、これほど思慮深く教養あるあなたの気分を害するはずなど決してありませんもの」この残酷な女の驚くべき破れかぶれの態度に医師はたちまち狼狽し、あらゆる策略を狂わされ、時間の切迫により熟考の余地を奪われたため、何か怯えたり躊躇したりして悪事の自覚という疑念を招く前に、その飲み薬をたっぷり口にした。この保証を見て取った青年も杯を手に取り、差し出されたものを飲み干した。このようにして面前の用件が済むと、医師は先ほど飲んだ毒の害を解毒の薬で大急ぎで打ち消そうと、できる限り速やかに家へ戻ろうとした。だが残酷な女は、一度始めた冒瀆的な執念から、指の幅ほども彼を立ち去らせようとしなかった。 「だめです」と彼女は言った。 「薬が消化され、その効き目が現れるまでは」しかし、彼の必死の嘆願と懇願に散々悩まされた末、ようやく立ち去ることを許した。その間にも、内臓全体で荒れ狂う目に見えぬ破滅が骨髄の奥深くへと吸い込まれていた。結局、ひどく傷つき、すでに重い眠気に呑み込まれながら、彼は極めて苦痛のうちに家へと辿り着き、二重の殺人の約束された報酬を少なくとも請求するようにと妻に言い残し、すべてをかろうじて語り終えると、激しい痙攣のうちにその高名な医師は息絶えたのである。
- 10.24de ipsa fide pessime merentem
「〜に対して功績がある/背く」を意味する構文「bene/male mereri de + 奪格」の表現。直前の「sibi quidem fidelem(彼女に対しては忠実であるが)」との対比で用いられ、召使いが主人個人には忠実でありながら、人倫の根本である「信義そのもの(ipsa fides)」を著しく損なう悪事を働いているという道徳的アイロニーを示している。
- 10.25a qua minime par erat illatam
関係代名詞 a qua は動作主を表す奪格(句全体で mortem を修飾する分詞 illatam に係る)。minime par erat の後には受動不定詞 inferri が補われ、「その者から(死が)もたらされる筋合いが最もなかった者によってもたらされた(死)」という構造をなす。
- 10.25alia Proserpinae sacra Saluti
直前の「sacram [potionem]」(神聖な霊薬、ヒエラ)を受けた皮肉な対比構文。伝統的な解毒・健胃薬が健康の神(Salus)に捧げられた神聖なものであるのに対し、すり替えられた毒薬は冥府の女王プロセルピナ(Proserpina)に捧げられたもの(すなわち死をもたらすもの)であると述べる。Saluti は Proserpinae との対比を際立たせる与格(「健康の神のためのものというよりはプロセルピナに捧げられたもの」)。
- 10.26mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret
mandato は絶対奪格または名詞的奪格句(「指示・遺言とともに」)として機能し、接続詞 ut を伴わずに接続法 deposceret を直接導く名詞節(間接命令)の主導概念となっている。「二重の死(夫と自分自身の死)に対して約束された報酬だけでも取り立てるようにとの指示を遺して」の意。
