← アプレイウス

黄金のロバ

§1.18-1.20

ソクラテスの急死とルキウスによる旅話の受容

アリストメネスの道連れソクラテスは朝食後に泉の水を飲もうとした瞬間、首の傷口が開いて海綿が転がり落ちて絶命し、アリストメネスは彼を埋葬して亡命生活に入ったと語り終える。話を聞いていた同行者がその話を嘘と決めつけるのに対し、ルキウスは運命の不可思議さを認めて物語に感謝を示す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.18

​Aliquantum processeramus et iam iubaris exortu cuncta collustrantur, et ego curiose sedulo arbitrabar iugulum comitis, qua parte gladium delapsum videram, et mecum Vesane, aio Qui poculis et vino sepultus extrema somniasti. Ecce Socrates integer, sanus, incolumis. Ubi vulnus? Spongia ubi? Ubi postremum cicatrix tam alta, tam recens? et ad illum Ne inquam Immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva et gravia somniare autumant: mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum. Ad haec ille subridens At tu inquit Non sanguine sed lotio perfusus es, verum tamen et ipse per somnium iugulari visus sum mihi. Nam et iugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et aliquid cibatus refovendo spiritu desidero. En inquam Paratum tibi adest ientaculum, et cum dicto manticam meam numero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et Iuxta platanum istam residamus aio.

私たちはいくらか進み、すでに朝日が昇ったことで万物が照らし出されていた。私は道連れの喉を、剣が突き刺さるのを見たまさにその箇所を、念入りにじっと観察し、心の中で言った。「狂人め、杯と酒に溺れ沈んで、この上なく不吉な夢を見たのだ。見よ、ソクラテスは傷ひとつなく、健康で、無事ではないか。傷はどこにある?海綿はどこだ?最後に、あれほど深く、あれほど新しかった傷痕は一体どこにあるのか。」そして彼に向かって言った。「信頼のおける医師たちが、過剰な食物と泥酔で腹を膨らませた者は残酷で重苦しい夢を見ると断言するのも、もっともなことです。結局のところ、私が夕べに杯をあまり控えなかったせいで、過酷な夜が私におぞましく獰猛な幻影を見せつけ、そのため私は今なお自分が人間の血を浴びて汚されたと思い込んでいるほどです。」 これに対して彼は微かに微笑んで言った。「しかし君は血ではなく尿を浴びせられたのだよ。とはいえ、実は私自身も夢の中で喉を掻っ切られたように思えたのだ。というのも、この喉が痛み、心臓そのものが自分からもぎ取られたように思ったのだから。そして今なお息が切れ、膝は震え、足取りもふらつき、気力を回復させるために何か食べ物を欲しているのだ。」 「ほら」と私は言った。「朝食が用意されていますよ。」そう言うや否や、私はすぐさま背嚢を下ろし、急いでパンとチーズを彼に差し出して言った。「あのプラタナスの木のそばに腰を下ろしましょう。」

§1.19

​Quo facto et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide esitantem aspicio aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video. Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, frustulum panis quod primum sumpseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret, ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset. Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat: quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremptum crederet? Verum ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire impatienter coeperat; nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani1 lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem. En inquam Explere latice fontis lacteo. Assurgit ille et oppertus paululum planiorem ripae marginem complicitus in genua appronat se avidus affectans poculum: necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et iugulo eius vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur eamque parvus admodum comitatur cruor: denique corpus exanimatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi,2 ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi. Ipse trepidus et exinde metuens mihi per diversas et avias solitudines aufugi et quasi conscius mihi caedis humanae relicta patria et Lare ultroneum exilium amplexus nunc Aetoliam novo contracto matrimonio colo.

そうして私も同じものから少し口にし、彼が貪るように食べるのを見つめると、彼が一段と激しい衰弱と黄楊のような青白さで生気を失っていくのが見えた。つまるところ、生気あふれる顔色の乱れがあまりにひどかったため、私には恐ろしさのあまり、またしてもあの夜の復讐の女神たちを思い描いて、最初に口にしたパンのひとかけらが、いくらごく小さなものであったとはいえ、喉の真ん中に引っかかって、下へ降りることも上へ戻ることもできなくなった。というのも、行き交う人々の多さそのものが私の恐怖を積み増したからだ。二人の道連れのうちの一人がもう一方の罪なしに殺されたなどと、誰が信じようか。しかし彼は、食物を十分に平らげると、耐えがたく喉の渇きを覚え始めた。なにぶん極上のチーズのかなりの部分をがつがつと平らげたからであり、プラタナスの木の根元からそう遠くないところを、穏やかな小川が静かな沼の趣をなして緩やかに流れ、銀やガラスとその色を競い合っていた。 「さあ」と私は言った。「泉の乳のように清らかな水で渇きを癒しなさい。」 彼は起き上がり、岸の少し平らな縁を見定めて、膝を折り、熱望して杯を求めるように身をかがめた。彼が水の最上澄みの雫に唇の端を辛うじて触れるか触れないかのうちに、彼の喉で傷が深い裂け目となって口を開き、あの海綿がそこから突然転がり落ちて、ごくわずかな血がそれに続いた。そして息絶えた遺体は川の中へ真っ逆さまに落ちそうになったが、私が彼の片方の足をつかみ止め、辛うじてやっとのことで高い岸へと引き戻した。そこで私は哀れな道連れのために、その場にふさわしく涙を流したあと、川のほとりの砂地で永遠の眠りに葬った。私自身はおびえ、それ以来身の危険を恐れて、方々の道なき荒野を逃げ惑い、あたかも人間の殺害にやましい心当たりがあるかのように故郷と守護神の家を捨てて、自ら望んで亡命を受け入れ、今はアイトリアで新たな婚姻を結んで暮らしているのだ。」

§1.20

​Haec Aristomenes. At ille comes eius, qui statim initio obstinata incredulitate sermonem eius respuebat, Nihil inquit Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius, et ad me conversus Tu autem inquit Vir, ut habitus et habitudo demonstrat, ornatus, accredis huic fabulae? Ego vero inquam Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire: nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant. Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit; asperam denique ac prolixam viam sine labore ac taedio evasi. Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari: sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus provecto.3

以上がアリストメネスの語りであった。しかし彼のあの道連れは、最初から頑固な不信感をもって彼の話を退けていたが、言った。「この作り話ほど作り話じみたものはなく、その嘘ほど荒唐無稽なものはない。」そして私の方を向いて言った。「ところであなた、身なりや風貌が示すところでは教養ある方ですが、この話を信じるのですか。」 「しかし私は」と私は言った。「不可能なことなど何もないと思っております。ただ、運命が定めた通りに、すべてのことが死すべき人間に生じるのだと。というのも、私にとってもあなたにとっても、またすべての人々にとっても、驚くべき、ほとんどあり得ないような多くのことが現実に起こるのに、それを知らない者に語れば信用を失ってしまうからです。しかし私は彼を信じますし、ヘラクレスにかけて、心から感謝の意を抱いております。機知に富んだ愉快な物語で私たちを楽しませてくれたからです。おかげで険しく長い道を、労苦も退屈もなく切り抜けることができました。この恩恵は私のあの馬(乗用動物)も喜んでいると信じます。彼自身を疲労させることなく、彼の背中ではなく私の耳によって運ばれて、私があの町の門まで至ったのですから。」

構文注3 件
  1. 1.19haud ita longe radices platani

    副詞句 haud ita longe(それほど遠くないところに)のあとに、前置詞(a/ab など)を伴わずに radices(対格)が置かれている。後代ラテン語やアプレイウスの文体において、場所・近接を表す副詞が対格を直接支配する用法、あるいは場所的近接を示す対格の用法として解釈される。

  2. 1.19paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi

    条件文において帰結節の動詞に直説法現在(cernuat=前傾する、倒れ込む)が用いられ、条件節には直説法完了(attraxi)が置かれている。反実仮想の接続法(cernuasset 等)を用いる代わりに、今まさに現実化しそうであった切迫した事態を臨場感豊かに表現する修辞的直説法構文である。

  3. 1.20sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus provecto

    me ... provecto は絶対的奪格構文(私が運ばれて)。先行する文の quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari(私の乗用動物もこの恩恵を喜んでいると信じる)に対し、理由または付帯状況を説明する。non dorso illius sed meis auribus(彼の背中ではなく私の耳によって)という対比的対句が添えられ、話を聞くことに夢中で馬に負担をかけずに済んだというユーモアを表している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:1.18-1.20