- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:3-4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アプレイウスは相手方の侮辱を論駁する重要性を説き、告発人が冒頭で述べた「美貌と卓越した雄弁」という当てこすりに対し、ホメロスの詩行や古代哲学者の先例を挙げつつ、自らのやつれた風貌と手入れされない髪の実情を示して反論する。
quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor enim ueluti uestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo1 uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus,2 quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uituperationes grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta3 ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
私は貴殿の公平さと自らの無実を頼みとし、かの声がこの法廷においても発せられることを期待しております。というのも、無実の者をそれと知りつつ告発する者は、私が申し上げましたように、すでに首都長官の前できわめて重大な事件において嘘をついていたと断罪されている以上、なおのこと容易に告発に及ぶからです。事実、善き人は誰しも一度犯した過ちを以後はより慎重に警戒するのに対し、性根の悪しき者はより不敵にそれを繰り返し、今やそれ以後は度重なるほど、いっそう公然と罪を犯すものです。羞恥心とは衣服のようなもので、擦り切れるほど、より無頓着に扱われるからです。それゆえ、自らの恥を知る心の完全無欠さのために、本件に取りかかる前に、悪口雑言をことごとく論駁することが必要であると私は考えます。というのも、私は自分自身の弁護のみならず、哲学の弁護をも引き受けているのであり、哲学の偉大さは些細な非難をも最大の罪状と見なして嫌悪するからです。それゆえ少し前にも、アエミリアヌスの弁護人たちは私個人に向けて捏造した多くの事柄や、哲学者全般に対して無知な者たちが口にしがちな他の事柄を、金で雇われた多弁さによって口走ったのです。それらの言葉は、彼らが報酬のために、また破廉恥への契約金に見合って吐き出した実利的なくだらない放言と見なすこともでき、この種の悪徳弁護士にすでに許容された一種の慣習によって、他人の遺恨のために自らの舌の毒を賃貸しするのが通例であるとしても、やはり私自身のためにも手短に論駁されねばなりません。いかなる汚れも不名誉も自らに受け入れまいと懸命に努めている私が、くだらない事柄のどれかを素通りしたなら、それを軽蔑したのではなくむしろ認めたのだと、誰の目にも見えてしまわないようにするためです。私の見解によれば、虚偽の非難にさえ苦しむことこそが、恥を知る慎み深い心の性質だからです。何らかの過ちを自覚している者たちでさえ、悪口を言われれば甚だ動揺し憤慨するのです。もっとも彼らは、悪行を始めて以来、悪口を言われ慣れているはずであり、他者が沈黙しているとしても、自分が当然叱責されうると自ら意識しているにもかかわらずです。ましてや、善にして潔白な人は誰もが、悪口を聞くことには不慣れで疎い耳を持ち、称賛に慣れて屈辱には不慣れであるため、自分が他者に対して正当に非難できるような事柄を、不当にも自分が言われることに、それよりもはるかに深く心痛めるのです。それゆえ、もし私が馬鹿げていて全く取るに足らない事柄を弁明しようと望んでいるように見えたとしても、そのことは、このような事柄まで非難したのが恥ずべきことである連中の過失とされるべきであり、これらをも洗い清めることが名誉となる私の落ち度とされるべきではありません。
Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine —pro nefas— disertissimum. nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem4 quod Homericus Alexander Hectori: "οὔ τοι ἀπόβλητ᾽ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα, ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ᾽ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο, "munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίας sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint. sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
それゆえ貴殿は、少し前に告発の冒頭で次のように言われたのをお聞きになったはずです。「私たちは貴殿の前で、美貌の哲学者を、そしてギリシア語でもラテン語でも――ああ冒涜的なことだ――きわめて雄弁な者を告発する」と。私が誤っていなければ、まさにこれらの言葉をもって、タンノニウス・プデンス――真にまったく雄弁とは言えない男ですが――は私への告発を始めたのです。願わくは、彼が美貌と雄弁というこれほど重い罪状を、真実をもって私に責め立ててくれたならよかったのですが。そうであったなら、ホメロスの描くアレクサンドロスがヘクトルに返した言葉をもって彼に答えることは難しくなかったでしょう。「神々の栄光ある賜物は決して投げ捨てるべきではない、神々自らがお与えになるものは、誰も望んで取れるものではないのだから」と。神々の最も栄光ある賜物は決して蔑まれるべきではありません。しかし、神々によって与えられることが通例であるそれらの賜物は、望む多くの者たちに行き渡るわけではありません。美貌については私はこのように答えたでしょう。さらにまた、哲学者たちも気品ある容貌をしていてよいこと、自らを哲学者と名乗った最初の人であるピュタゴラスは、同時代の中で際立って優れた美貌の持ち主であったこと、同様にエレア出身のかの古代のゼノン、すべての人のうちで最初にきわめて巧妙な技量をもって難問を二面的に解明した人物もまた、プラトンが断言しているように、群を抜いて麗しい容貌であったこと、同じく、人柄の美しさによって肉体の優美を飾った多くの哲学者たちが、容貌においてきわめて気品あったと伝えられていることを。しかしこの弁護は、私が申し上げましたように、私からは少なからず遠く隔たっています。私においては、容貌の凡庸さに加えて、学問の労苦の持続が、肉体からあらゆる優美さを拭い去り、肉付きを細らせ、潤いを吸い尽くし、血色を失わせ、活力を衰えさせているからです。彼らがあからさまな嘘をついて、美しさによる誘惑のために伸ばされたと言った髪そのものも、どれほど魅惑的で繊細であるか貴殿にはご覧いただけるでしょう。縮れてもつれ合い、麻の詰め物に似て不揃いに剛毛で、毛玉となり塊となって、ただ髪を梳かすことだけでなく、解きほぐし分けることすらしない長年の無頓着ゆえに、まったく解きほぐせぬものとなっております。彼らが死罪に値するかのように申し立てたこの髪の罪は、これで十分に論駁されたと私は考えます。
- 3cuia magnitudo
cuia は所有形容詞 cuius, -a, -um(〜のものの、〜の)の主格女性単数形であり、先行詞 philosophiae を受けて「その〔哲学の〕偉大さ」を意味する。古典ラテン語散文では cuius(代名詞属格)を用いるのが一般的であるが、ここでは古風な語彩(アルカイズム)として形容詞形が用いられている。
- 3rabulis id genus
id genus は与格名詞 rabulis に対する副詞的対格(あるいは同格的対格)の慣用表現で、「この種の悪徳弁護士たちに」を意味する。属格形容句 eius generis と同義の機能を果たす慣用語法である。
- 3multo tanta
multo tanta は、初期ラテン喜劇などにみられる口語的・古風な表現で、「それよりはるかに大きく」「何倍も強く」という意味の副詞的対格(あるいは度量を示す中性複数対格句)として動詞 laborat に係っている。標準的な古典語の multo magis や tanto magis に相当する強調表現である。
- 4quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem
utinam + 接続法過去完了 opprobrasset(= opprobrauisset)は過去の実現しなかった願望(「彼が真実をもって私を非難してくれていたならばよかったのだが」)を表す。これに呼応して、主節の non difficile ei respondissem(接続法過去完了)が過去の反実仮想の帰結節(「彼に答えることは難しくなかったであろうに」)を形成している。
