- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:27-28
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アプレイウスは、哲学者に対する偏見としての魔法の嫌疑を挙げつつ、自身に向けられた魚の探求や結婚、少年の昏倒といった告発の論拠の愚劣さを論破し、時間と証拠を尽くして継子プデンスを操る告発者アエミリアヌスの悪意を徹底的に暴く決意を表明する。
uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent1 eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror. Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt2 uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. cur inquit piscium quaedam genera quaesisti? quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis? quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur? quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. at enim maior natu non est iuuenem aspernata. igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa similia: habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit: quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. cecidit praesente Apuleio puer. quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
しかしながら、無知な者たちの共通の誤りによって、哲学者たちには概ね次のような非難が浴びせられる。すなわち、一方は、物体の純粋かつ単一の諸原因を究明する者たちを不信心者と見なし、それゆえ神々を否定していると主張し、アナクサゴラスやレウキッポス、デモクリトス、エピクロス、その他の自然探究の擁護者たちをそう呼ぶ。他方では、世界の配慮を熱心に探求し、より手厚く神々を讃える者たちを、あたかも現実に生起すると知っている事柄を自ら引き起こす術をも心得ているかのように見なし、世間一般に魔術師と呼ぶのである。往時のエピメニデスやオルペウス、ピュタゴラス、オスタネスがそうであったし、その後も同様に、エンペドクレスの『浄め』やソクラテスのダイモニオン、プラトンの「善」が疑惑の目で見られた。それゆえ、私自身もこれほど多くの偉大な人物たちに数え入れられることを喜ばしく思う。 ところで、彼らがあの罪を証明するために突きつけた非難は、まったくもって空疎で愚劣なものであり、私はただ、それらが非難されたというまさにそのことゆえに、あなたが罪と見なしてしまいはしないかということだけを恐れる。 「なぜ」と彼は言う。 「特定の種類の魚を探し求めたのか」と。 あたかも、放蕩者が食欲のために許されることを、哲学者が探求のために行うことが許されないかのように。 「なぜ自由人の婦人が十三年間の寡婦生活ののちにあなたに嫁いだのか」あたかも、これほど多くの年月結婚しなかったことのほうが、より驚くべきことではないかのように。 「なぜあなたに嫁ぐ前に、彼女は手紙の中に自分が思うところの何事かを書き記したのか」あたかも、誰であれ他人の考えの理由を弁明する義務があるかのように。 「しかしながら、年上の女が若者を嫌わなかったのだ」したがって、まさにこのことこそが、女が男に、寡婦が独身者に、年上が年少者に嫁ぎたいと願うにあたって、魔法の必要など皆無であったことの証拠である。さらにあの同様の事柄についてもそうだ。 「アプレイウスは家の中に敬虔に崇めるある物を持っている」あたかも、崇めるべき物を何ひとつ持たないことのほうが、むしろ罪ではないかのように。 「アプレイウスの居合わせる前で少年が倒れた」では、もし若者が、あるいは老人さえもが、私が立ち会っている前で、肉体の病に妨げられて、あるいは足元の滑りによって転倒したのだとしたら、いったいどうだというのか。あなたがたは、少年の転倒や、女の結婚や、魚の買い入れといった、このような証拠によって魔法を立証するのか。
Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.3 primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit;4 inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.5
私はまったく、この陳述だけで満足して大いに安全に弁論を終えることもできるのだ。しかし、告発の長さに比して私には水時計の水がたっぷりと残されているので、どうぞ、よろしければ一つ一つ検討することとしよう。そして私は、突きつけられたすべての事柄について、真実であれ虚偽であれ否定するのではなく、あたかもそれらが行われたかのように認めることにしよう。いたるところから多数詰めかけて聴聞しているこの群衆全体が、哲学者たちに対しては、〔彼らが〕否定することが許されているにもかかわらず潔白の確信からむしろ弁明することを選ばないような事柄は、何ひとつ真実として語り得ないばかりか、虚偽として捏造することさえできないのだと、明白に理解するように。それゆえ、まず私は彼らの論拠を論駁し退けて、それらが魔法とは何ら関係がないことを示そう。次いで、仮に私がどれほど魔術師であったとしても、彼らが何らかの悪行において私を見いだすいかなる理由も機会もなかったことを示そう。その際に、不当な悪意について、また不当に読み上げられ悪辣に解釈された婦人の書簡について、そして私とプデンティッラの結婚について論じ、それが私によって利得のためというよりは義務のために引き受けられたものであることを論証しよう。実のところ、私たちのこの結婚こそが、このアエミリアヌスにとって途方もないことに、いかほどの苦悩となり、いかほどの煩悶となったことか。そこから、この告発を遂行しようとするあらゆる怒りと狂気、そして果ては錯乱が生じたのだ。これらすべてを公然と明白に示したならば、そのとき私は、クラウディウス・マクシムスよ、あなたと列席するすべての人々に訴えかけよう。私の継子であるあの少年シキニウス・プデンスは、彼を口実とし彼の意向によって私がその叔父から告発されているのだが、彼の兄ポンティアヌスが年長にして人徳においても勝っていたが世を去ったのち、ごく最近になって私の配慮から奪い去られ、このようにして私と自らの母に対して不義にも獰猛化し、私の過失によるのではなく、自由人の教養を捨て去りあらゆる学問を拒絶して、この告発という邪悪な手習いによって、兄ポンティアヌスよりも叔父アエミリアヌスに似た者となろうとしているのだと。
- 27ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent
ut は結果節または説明節(substantive clause of result)を導き、主節の haec... obiectantur philosophis の具体的内容を規定している。partim は副詞的対格(「一方では……他方では」)として機能し、後続の partim autem と呼応している。eorum は rimantur の先行詞(関係代名詞 qui の先行詞を含む属格)。
- 27Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
文頭の ea... uana et inepta は懸垂対格(accusativus pendens)あるいは後続の ne 節の主語となる内容の先取り句(prolepsis)。主文の骨格は simpliciter uereor ne... putes であり、uereor ne は「〜ではないかと恐れる」という懸念の接続法構文を導く。ideo tantum... quod は「単に……という理由だけで」を表す相関表現。
- 28nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.
二重否定と関係節が重なる長大な対格不定詞構文。主動詞 intellegat の目的語として nihil... posse confingi(「哲学者に対しては真実を語り得ないばかりか、虚偽を捏造することさえできない」)が置かれ、これに quod non... habeant(「……でないようなものは何一つ」)という結果・限定の関係節(subjunctive with quin/quod non)が掛かる。potius habeant は「〜することをむしろ好む/選ぶ」の意。
- 28quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit
二重与格構文(Aemiliano huic が「利害の与格」、angori... diuidiae が「目的・結果の与格」)。quanto と quantae はそれぞれ angori と diuidiae に一致する感嘆形容詞(「どれほどの」)であり、immane(est の省略)が感嘆表現(「信じがたいほどに/途方もなく」)として挿入されて全体を強めている。
- 28postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum... similem futurum.
contestabor の目的語となる対格不定詞構文(puerum illum Sicinium Pudentem... similem futurum)。途中に挿入された postquam 節および分詞句(ereptum, efferatum, desertis..., repudiata...)が主語 puerum と述語 similem futurum を大きく隔てている。diem suum obiit は「死去した」(obire diem suum supremum)の慣用表現。
