← アプレイウス

弁明

§23-24

財産の使途の弁明と出身地による中傷への反駁

アプレイウスは自身の相続遺産と支出の正当性を述べて原告アエミリアヌスの貧相な過去と不相応な遺産相続を暴露し、続いて自身の出身地(半ヌミディア・半ガエトゥーリア)に対する中傷に対し、人間の価値は出生地ではなく人格と理性に存すると反論する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§23

​Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum disserundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre ⟨HS XX⟩ paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.

だが、もしあなたがこれらの例を無価値なものと考え、私を訴訟の弁論のためではなく、財産の吟味のために召喚したというなら、あなたが私の身代について何も知らないということがないよう――もっともあなたが知らないのならだが――告白しておこう。私と兄弟には、父からおよそ200万セステルティウスが遺されたが、それは私の長い遍歴と長期の勉学、そして度重なる善行によって適度に減らされた。というのも、私は友人たちの多くに援助を与え、非常に多くの師たちに恩を返し、ある人々の娘たちには持参金を補ってやりさえしたからである。実際、遺産を軽視するという遺産より大いなるものを我が身に獲得するためなら、私は遺産全体を費やすこともためらわなかったであろう。しかしアエミリアヌスよ、あなた、そしてあなたのような粗野で無教養な輩は、実に所有している分だけの価値しかないのであり、それはあたかも、自ら何らの実も結ばない不毛で不吉な木が、幹の中の木材の分だけの価値しかないのと同じである。とはいえアエミリアヌスよ、今後は誰に対しても貧困を非難するのは控えることだ。あなた自身、少し前まで、父があなたに唯一遺してくれたザラトの小さな土地を、恵みの雨を待って、たった一頭の小ロバとともに独りで三日もかけて耕していたではないか。また、親族たちの相次ぐ死によって、あなたが過分な遺産で支えられるようになってからまだ日は浅く、そのためにこそ、あの忌まわしい顔つきのためというよりは、あなたにはカローンという渾名がついているのである。

§24

​De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u.1 praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum,2 nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores? apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret,3 etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu splendidissima colonia sumus, in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.

ところで、私の祖国について言えば、私が最高位の貴人ロッリアヌス・アウィトゥスの臨席のもとで公に弁論した際に、自らを半ヌミディア人にして半ガエトゥーリア人であると公言した私の著作から、その町がヌミディアとガエトゥーリアのまさに境界に位置していることをあなたがたは指摘したわけだが、大キュロスが混血の生まれで半メディア人にして半ペルシア人であったのと同様、そのことにおいて私に何の恥じるべき点があるのか分からない。というのも、人はどこで生まれたかではなく、いかなる品性を身につけているかこそが見られるべきであり、いかなる地域でではなく、いかなる道理をもって生き始めたのかが考慮されるべきだからである。菜園師や居酒屋の主人が、土地の名声に基づいて野菜やワインを推薦し、タソス産のワイン、フリアス産の野菜ともてはやすことは正当に認められている。というのも、肥沃な風土、雨降る天候、穏やかな風、日の当たる太陽、潤いのある土壌は、それらの大地の産物の風味を良くすることに大いに寄与するからである。しかしながら、外部から肉体という宿へと移り住む人間の魂にとって、これら自然環境の何が美徳や悪徳に付加され、あるいは減ぜられうるというのか。特定の民族が愚鈍さあるいは機敏さにおいて際立っているように見えることがあるにせよ、いかなる時代にもすべての民族において多様な資質が生じたではないか。極めて愚鈍なスキュティア人の中から智者アナカルシスが生まれ、賢明なアテナイ人の中から愚者メレティデスが生まれた。そして私がこれを語ったのも、たとえ私たちが今なおシュファクスの町であったとしても、我が祖国を恥じているからではない。しかしシュファクスが敗北したのち、私たちはローマ民衆の恩恵によってマシニッサ王へと帰属し、その後、退役軍人たちの新たな植民によって極めて壮麗な植民市となった。その植民市において、私の父は指導者の地位にあり、すべての公職を果たした二人官であった。私はその政体において、議会に加わり始めて以来、父に劣ることなく、同等の名誉と評判をもって父の地位を維持していると信じている。では、なぜ私はそれらのことを持ち出したのか。アエミリアヌスよ、あなたが今後私に対して怒りを和らげ、私が不注意からあのあなたの「アッティカ風の」ザラトで生まれることを選ばなかったとしても、むしろ私に寛容を示してくれるようにするためである。

構文注3 件
  1. 24c. u.

    clarissimus uir(「最も高名な男」、元老院階級の人物に対する公的尊称)の標準的略記(ここでは奪格 clarissimo uiro)。奪格絶対句「Lolliano Auito... praesente」において固有名詞に同格として添えられている。

  2. 24non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum

    動形容詞 spectandum [esse] による非人称構文であり、主格主語の代わりに間接疑問節「ubi prognatus [sit]」および「ut moratus quisque sit」が並列されて判断の対象(意味上の主語)を形成している。後続の「considerandum est」も同様の構文を踏襲している。

  3. 24nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret

    主節の否定に続く「eo... quo+接続法」は、事実に反する退けられた理由を表す構文(non eo quod や non quo と同義)。さらに paenitet は非人称動詞であり、恥じ入る感情の主体を対格(me)、その原因・対象を属格(patriae meae)で取る。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:23-24