- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:102-103
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アプレイウスは自身の魔術行使の動機が皆無であったことを論証し、告発状の文言と相手側の論難を軽妙な二語の応答で次々に退けた上で、哲学の尊厳を保ち得た確信をもって裁判官マクシムスの良識に訴え、最終弁論を結ぶ。
Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem?1 uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret? o praeclara carmina. an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret? o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.2 an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi; saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis adortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat? negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur. quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei formatum:
エミリアヌスよ、お前自身の判定においてさえ、私が論駁しなかったものがまだ何かあるだろうか。私の魔術にいかなる報酬を見出したというのか。それでは、なぜ私は呪術によってプデンティッラの心を動かそうとしたのか。彼女からいかなる利益を得るためであったのか。私への持参金を、多額ではなくむしろ少額と指定させるためか。おお、素晴らしい呪文よ。それとも、その持参金を私の手元に委ねるよりは、彼女の息子たちのために返還請求させるためか。この魔術に何が付け加えられようか。それとも、私が夫となる前には彼らに何一つ与えていなかった彼女に、私の勧めによって家産の大部分を息子たちへ譲渡させ、私自身には何一つ分与させないためであったか。恐るべき呪術と呼ぶべきか、それとも報われない恩恵と呼ぶべきか。それとも、息子に怒って書いていた遺言書において、彼女が怒りを覚えていた息子を、絆を結んでいたこの私よりも、むしろ相続人として残させるためか。これこそは多くの呪文によって辛うじて成し遂げたものだ。諸君はクラウディウス・マクシムス、すなわち公正にして正義を固守する人物の前で弁論しているのではないと想定してみるがよい。むしろ、告発の加担者であり、断罪を熱望する邪悪で獰猛な別の裁判官を据えてみよ。彼に従うべき根拠を与え、諸君に有利な判決を下すための、ほんの些細なもっともらしい機会でも提供してみせよ。せめて何かを捏造し、諸君にこのように問い質す者に対して何を答えるか考え出すがよい。そして、いかなる企てにも何らかの動機が先行せねばならぬ以上、アプレイウスが魔術の誘惑によってプデンティッラの心を襲ったと言う者たちよ、彼が彼女から何を求めたのか、なぜそうしたのかを答えるがよい。彼女の容色を欲したのか。諸君は否定する。せめて富を貪ったのか。持参金の証書が否定し、生前贈与の証書が否定し、遺言書の証書が否定している。それらの中では、貪欲に欲したどころか、妻の気前の良さを冷淡に退けさえしたことが示されているのだ。ならば、他にどんな動機があるのか。なぜ黙りこくったのか。なぜ口を閉ざすのか。私の継子の名で起草された、諸君のあの告訴状のおどろおどろしい書き出しはどこへ行ったのか。
hunc ego, domine Maxime,reum apud te facere institui? quin igitur addis; reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?3 sed quid deinde? plurimorum maleficiorum et manifestissimorum. cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam. dentes splendidas: ignosce munditiis. specula inspicis: debet philosophus. uersus facis: licet fieri. pisces exploras: Aristoteles docet. lignum consecras: Plato suadet. uxorem ducis: leges iubent. prior natu ista est: solet fieri. lucrum sectatus es: dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri,4 quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber. Dixi.
「マクシムス閣下、私はこの者をあなたの前で被告とすることにいたしました。」 ならば、なぜこう付け加えないのか。 「教師であり、継父であり、取りなし手であった被告を。」 だが、その次には何とあるのか。 「きわめて多くの、かつ明白極まりない悪事のかどで。」 その多きものの中から一つを出してみよ、明白極まりないものの中から疑わしいもの、あるいは少なくとも曖昧なものを一つ出してみよ。さて、諸君が非難したこれらの点に対して、私が二語ずつで答えるかどうか数えてみるがよい。 「歯を磨いている。」 清潔さをお許しあれ。 「鏡を覗き込む。」 哲学者たるもの当然だ。 「詩を作る。」 許されている。 「魚を調べる。」 アリストテレスが教えている。 「木の像を奉納する。」 プラトンが勧めている。 「妻を娶る。」 法律が命じている。 「その女は年上だ。」 よくあることだ。 「利益を追い求めた。」 持参金証書を受け取り、贈与を思い起こし、遺言書を読め。もし私がこれらすべてを遺憾なく打ち砕き、すべての誣告を論駁し、すべての告発のみならず悪口に対しても過失から遠く身を守ったとすれば、私にとって我が身の安全よりも重んずべき哲学の栄誉をどこにおいても損なわず、それどころか至るところで七つの翼をもってそれを保持し得たとすれば――もし私が言うように、これらがその通りであるならば、私は権力を恐れるよりは安心してあなたの見識を敬重することができます。なぜなら、このような善き、かつ非の打ち所のない人物から非難されることに比べれば、執政官代理から有罪宣告を受けることのほうが、私にとってはそれほど重くもなく、恐れるべきことでもないと思われるからです。 以上、申し述べました。
- 102quod ut ex ea commodum caperem?
quod は疑問代名詞/形容詞(「いかなる利益を」)であり、ut は目的を表す接続詞。先行する cur ... flecterem? を受け、「彼女からいかなる利益を得るために(心を動かそうとしたというのか)」という修辞的疑問文の骨格をなす。
- 102o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.
dicam は接続法現在(逡巡・疑問を表す「~と言おうか」)。二者択一の重文的表現(an)で、告発者の主張する「害悪たる呪術(ueneficium)」と、実態である「報われない恩恵(beneficium)」という語根の響き合い(paronomasia)を対比させている。
- 103reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem
名詞 reum に対する三つの同格語名詞(magistrum, uitricum, deprecatorem)が並置されている。告発文の定型句「hunc reum ... facere」(この者を被告とする)に対し、被告の身分がいかに告発者プーデンスに尽くしてきた立場であったかを畳み掛けて強調する修辞的同格。
- 103possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri
比較を表す接続詞 quam の前に potius または magis が省略されている(古典期ラテン語、特に白銀期・後代ラテン語でしばしば見られる慣用構文)。「あなたの権力を恐れる(uereri)よりは、むしろあなたの見識・評判を敬重する(reuereri)」の対比をなす。
