← ウィトルウィウス

建築について

§9.pr.1-9.pr.5

著述家の功績とプラトンの正方形倍積問題

著者は運動選手に比べて著述家・哲学者に与えられる栄誉が不当に過小であると論じ、その功績の例としてプラトンによる正方形の倍積問題の幾何学的解法を解説する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.pr.1

​Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica1 perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur. cum ergo id animadvertam, admiror, quid ita non scriptoribus eidem honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas utilitates aevo perpetuo omnibus gentibus praestant. id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, cum libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.

オリンピア、ピューティア、イストミア、ネメアの競技祭で勝利を収めた名高い競技者たちに対して、ギリシア人たちの先祖は極めて大きな栄誉を定めた。それは、彼らが集会においてシュロの枝と冠を戴いて立ち称賛を受けるだけでなく、勝利とともに自らの都市へと帰還する際には、四頭立ての戦車に乗って凱旋しつつ城壁の内へ、祖国へと迎え入れられ、一生涯にわたり公費から定められた年金を享受するほどであった。したがって、私はこのことに留意するとき、永遠の時代にわたりあらゆる民族に無限の有益さをもたらしている著述家たちに、なぜ同様の、さらにはより大きな栄誉が与えられなかったのかと驚かざるを得ない。それというのも、競技者たちは訓練によって自らの肉体をより強靭にするにすぎないのに対し、著述家たちは書物によって学びと精神の鍛錬のために教えを用意することで、自らの知見のみならず、万人の知見をも高めるのであり、それ〔著述家への栄誉〕こそいっそう制定されるに値したからである。

§9.pr.2

​Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodest hominibus aut ceteri, qui eo genere fuerunt victores, nisi quod, dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt nobilitatem. Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus. e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.

実際、クロトンのミロンが無敗であったとして、彼あるいはその種の勝者であった他の者たちが、自らが生きていた間、同胞たちの間で名声を得ていたこと以外に、人類にいかなる益をもたらすというのか。これに対して、ピュタゴラス、デモクリトス、プラトン、アリストテレス、その他の賢者たちの教えは、不断の熱意によって日々培われ、自らの同胞だけでなくあらゆる民族に対して、常に新鮮で実り豊かな成果を生み出している。彼らの教えから幼少期より教義の豊かさに満たされた人々は、知恵についての最も優れた知見を保ち、諸都市に人間味ある習俗、公平な権利、法律を打ち立てるが、これらが存在しなければ、いかなる都市も安泰ではあり得ない。

§9.pr.3

​Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes eos dedicandos iudicari. Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.

それゆえ、著述家たちの思慮によって私的にも公的にもこれほど大きな賜物が人類のために用意された以上、彼らにはシュロの枝や冠が授けられるべきであるだけでなく、凱旋の栄誉が決議され、神々の座の間に祀られるべきであると判定されてしかるべきだと私は考える。 そこで、人類が生を営むために有益となるよう彼らによって考え出された事柄の中から、数多くあるうち少数の者たちのものを一つずつ例として挙げることにしよう。人々はそれらを再認識するとき、これらの者たちに栄誉が与えられるべきであることが必然であると告白するであろう。

§9.pr.4

​Et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam, quemadmodum ab eo explicata sit, ponam. locus aut ager paribus lateribus si erit quadratus eumque oportuerit duplicare, quod opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non invenitur, eo descriptionibus linearum emendatius reperitur.2 est autem eius rei haec demonstratio. quadratus locus, qui erit longus et latus pedes denos, efficit areae pedes c. si ergo opus fuerit eum duplicare id est pedum CC item e paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum latus eius quadrati fiat, ut ex eo CC pedes duplicationibus areae respondeant. id autem numero nemo potest invenire. namque si XIIII constituentur, erunt multiplicati pedes CXCVI, si XV, pedes CCXXV.

そしてまず、プラトンの数ある極めて有益な推論の中から、一つを、彼によって説明されたとおりに提示しよう。等しい辺を持つ土地ないし区画が正方形であり、これを倍にする必要がある場合、乗算によっては見出されないような種類の数が必要とされるため、それ〔倍にすること〕は線の作図によってより正確に見出される。この事柄の証明は次のとおりである。縦横ともに10フィートである正方形の土地は、面積として100フィートを生み出す。したがって、これを倍にする、すなわち200フィートとし、同様に等しい辺で構成する必要が生じた場合、その面積の倍化に200フィートが合致するように、その正方形の辺がどれほどの大きさになるべきかを探求せねばならない。しかし、これを数によって見出すことは何人にもできない。なぜなら、14と定めるならば、乗算された結果は196フィートとなり、15とするならば、225フィートとなるからである。

§9.pr.5

​Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae pedum quinquagenûm, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem3 locus quadratus paribus lateribus describatur. ita quam magna duo trigona in minore quadrato quinquagenûm pedum linea diagonio fuerint designata, eadem magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore erunt effecta. hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina, explicata est.

それゆえ、このことは数によっては説明されないため、縦横10フィートであるその正方形において、隅から隅へと対角線が引かれるものとし、それぞれ50フィートの面積を持つ同じ大きさの二つの三角形へと分割されるようにして、その対角線の長さに合わせて、等しい辺を持つ正方形の土地が描かれるものとする。このようにして、より小さい正方形において50フィートの二つの三角形が対角線によって示されたのと全く同じ大きさで、同じフィート数の四つの三角形が、より大きい正方形において作られることになる。この方法によって、ページの下部に図解が記されているように、幾何学的な論拠からプラトンによって倍積が説明されたのである。

構文注3 件
  1. 9.pr.1e reque publica

    前接語 -que が前置詞句 e re publica の中の名詞 re に付いた形で、et e re publica(「そして公費・国家財政から」)と同義。ラテン語散文では単音節の前置詞(特に e, a, ob など)に直接 -que を付けるのを避け、後続する最初の語に付加するのが通例である。

  2. 9.pr.4quod opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non invenitur, eo descriptionibus linearum emendatius reperitur

    quod ... eo ... の相関構文。「乗算によっては見出されない種類の数が必要とされるため、それゆえに線の作図によってより正確に見出される」の意。最初の quod が導く理由節 quod opus fuerit... を、主節の原因の奪格(副詞的)eo(「それゆえに」)が受けている(2番目の quod は genere を先行詞とする関係代名詞)。

  3. 9.pr.5ad eiusque lineae diagonalis longitudinem

    前置詞 ad は「〜に合わせて、〜を基準にして(accordance / standard)」の意を表す。後続の locus quadratus paribus lateribus describatur と組み合わさり、「その対角線の長さを一辺の基準として、等辺の正方形を描く」という作図指示を構成している。-que は前置詞句全体を文脈に接続している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.pr.1-9.pr.5