← ウィトルウィウス

建築について

§9.7.1-9.7.7

影の比率とアナレンマの幾何学的作図法

各地の緯度に応じたノーモンと影の比率を挙げた上で、日時計作図の基礎となる「アナレンマ」の幾何学的作図手順を順を追って詳述し、日時計の諸類型とその考案者の紹介へと話を移す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.7.1

​Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae menstruae dierum brevitates itemque dilatationes. namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque versando, quas e gnomone partes habet novem, eas umbrae facit VIII in declinatione caeli, quae est Romae. itemque Athenis quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, umbrae sunt tres, ad VII Rhodo V, ad XI Tarenti IX, ad quinque Alexandriae tres, ceterisque omnibus locis aliae alio modo umbrae gnomonum aequinoctiales a natura rerum inveniuntur disparatae.

しかし私たちは、これらの事柄から自らの理論を区別し、月ごとの昼の短縮と伸長について説明しなければならない。というのも太陽は、春分・秋分の時期に白羊宮と天秤宮を運行するにあたり、ローマにある天の傾きにおいては、ノーモンの九つの部分に対して影の八つの部分を生じさせるからである。同様にアテナイではノーモンが四つの部分の大きさであるとき影は三つであり、ロドス島では七に対して五、タレントゥムでは十一に対して九、アレクサンドリアでは五に対して三であり、その他のすべての地においても、大自然のあり方によってノーモンの春分・秋分の影はそれぞれ異なる仕方で定まっていることが見出される。

§9.7.2

​Itaque in quibuscumque locis horologia erunt describenda, eo loci1 sumenda est aequinoctialis umbra, et si erunt quemadmodum Romae gnomonis partes novem, umbrae octo, linea describatur in planitia et e media πρὸς ὀρθᾶς2 erigatur quae dicitur gnomon. et a linea, quae erit planities, in linea gnomonis circino novem spatia dimetiantur; et quo loco nonae partis signum fuerit, centrum constituatur, ubi erit littera A; et diducto circino ab eo centro ad lineam planitiae, ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, quae dicitur meridiana.

したがって、いかなる土地で日時計を作図すべき場合にも、その土地における春分・秋分の影を取らねばならず、もしローマのようにノーモンが九つの部分、影が八つの部分であるならば、水平面上に線を一本描き、その中央から「直角に」ノーモンと呼ばれる線を直立させる。そして水平面となる線から、ノーモンの線上にコンパスで九つの間隔を測り取る。そして第九の部分の印がある場所を中心と定め、そこに文字Aを置く。そしてこの中心から、文字Bが置かれる水平面の線までコンパスを開き、子午線と呼ばれる円の円弧を描く。

§9.7.3

​Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo signo et littera C per centrum, ubi est littera A, linea perducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur, ubi erit littera E sinisteriore parte et D ulteriore in extremis lineae circinationis. et per centrum perducendum, ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem linea a mathematicis dicitur horizon.

次に、水平面からノーモンの中心に至る九つの部分のうちから八つを取り、文字Cが置かれる水平面上の線に印を付ける。これがノーモンの春分・秋分の影となる。そしてその印と文字Cから、文字Aがある中心を通って線を延ばすが、これが春分・秋分の太陽光線となる。次いで中心から水平面の線へコンパスを開いて左右等距離の幅を印付け、円弧の線の両端において左側に文字Eを、奥側にDを置く。そして中心を通って線を延ばし、二つの等しい半円に分割されるようにする。この線は数学者たちによって地平線と呼ばれる。

§9.7.4

​Deinde circinationis totius sumenda pars est XV; et circini centrum conlocandum in linea circinationis, quo loci secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi erit littera F; et signandum dextra sinistra, ubi sunt litterae G H. deinde ab his et per centrum lineae usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt litterae I K. ita erit solis radius unus hibernus, alter aestivus. contra autem E littera D erit, qua secat circinationem linea, quae est traiecta per centrum, ubi est littera A; et contra G erunt litterae I et M; et contra H litterae erunt K et L; et contra C et F et A erit littera N.

次に、円周全体の十五分の一を取り、春分・秋分の光線がその円弧を切る場所、すなわち文字Fが置かれる円弧の線上にコンパスの中心を据え、文字GとHがある左右に印を付ける。次にこれらから中心を通って、文字IとKが置かれる水平面の線に至るまで線を延ばす。こうして太陽光線のひとつは冬至のものとなり、もうひとつは夏至のものとなる。他方、文字Eの反対側には、文字Aがある中心を通って引かれた線が円弧を切る場所に文字Dが置かれ、Gの反対側には文字IとMが、Hの反対側には文字KとLが、CとFとAの反対側には文字Nが置かれることになる。

§9.7.5

​Tunc perducendae sunt διαμέτρω3 ab G ad L et ab H ad M. quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hibernae. eaeque διαμέτρω sunt aeque mediae dividendae, ubi erunt litterae O et P, ibique centra signanda. et per ea signa et centrum A lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et R. haec erit linea πρὸς ὀρθᾶς radio aequinoctiali. vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus axon. et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.

そののち、GからLへ、またHからMへと二つの直径(平行弦)を引く。上にあるものが夏至の区分のものであり、下にあるものが冬至のものである。そしてこれらの二つの直径は中央で等しく二分されるべきであり、そこに文字OとPが置かれ、そこに中心が印付けられる。そしてそれらの印と中心Aを通って、文字QとRが置かれる円弧の端に至るまで線を延ばす。この線は春分・秋分の光線に対して直角の線となる。そしてこの線は数学的理論において地軸(アクソーン)と呼ばれる。そしてこれらの同じ中心から両直径の端までコンパスを開いて半円を描くが、そのうちの一方は夏至のものであり、他方は冬至のものである。

§9.7.6

​Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore T. et ab littera S ducatur linea parallelos axoni ad extremum dextrum hemicyclium, ubi erit littera V; et ab T ad sinistrum hemicyclium item parallelos linea ducatur ad litteram X. haec autem paralleloe lineae vocitantur †locothomus. et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius, ubi erit littera F; et diducendum ad eum locum, quo secat circinationem aestivus radius, ubi est littera H. e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli menstrui agatur, qui menaeus dicitur. ita habebitur analemmatos deformatio.

次に、これらの平行線が地平線と呼ばれる線を切る場所において、右側に文字S、左側に文字Tを置く。そして文字Sから地軸に平行な線を右側の半円の端まで引き、そこに文字Vを置く。またTからも左側の半円に向けて同様に平行な線を文字Xまで引く。これらの平行線は俗にロコトモスと呼ばれる。そしてそのとき、春分・秋分の光線が円弧を切る場所、すなわち文字Fが置かれる場所にコンパスの中心を据え、夏至の光線が円弧を切る場所、すなわち文字Hがある場所まで開く。春分・秋分の中心から夏至の間隔をもって月ごとの円の円周を描くが、これはメナイオスと呼ばれる。このようにしてアナレンマの作図が得られるのである。

§9.7.7

​Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis. omnium autem figurarum descriptionumque earum effectus unus, uti dies aequinoctialis brumalisque itemque solstitialis in duodecim partes aequaliter sit divisus. quas ob res non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam.4 neque enim nunc nova genera invenire possum nec aliena pro meis praedicanda videntur. itaque quae nobis tradita sunt et a quibus sint inventa, dicam.

このようにして作図され説明されたならば、冬至の線であれ、夏至の線であれ、春分・秋分の線であれ、あるいは月ごとの線であれ、その下位の投影において時節の計算がアナレンマから作図されることになり、日時計の多くの変種と種類がその中に適用され、これら工術的な理論によって作図される。しかしそれらすべての図形と作図の目的は一つであって、春分・秋分、冬至、夏至の日が十二の等しい部分に等分されることにある。それゆえ私は怠惰に阻まれて省略したのではなく、長々と書くことで煩わしさを与えないようにするため、日時計の諸類型と作図法がそれぞれ誰によって発見されたかを説明することにする。なぜなら私は今さら新しい類型を発見することはできず、また他人の業績を自分のものであるかのように公言することはふさわしくないと思われるからである。したがって、私たちに伝えられてきた事柄と、それらが誰によって発見されたかを述べることにしよう。

構文注4 件
  1. 9.7.2eo loci

    代名副詞 eo に場所の属格(部分の属格的用法)loci が付いた慣用表現。「その場所に」「その土地において」の意。

  2. 9.7.2πρὸς ὀρθᾶς

    ギリシア語 πρὸς ὀρθὰς (γωνίας) の成句をそのまま用いて「直角に」「垂直に」を表す副詞句。ラテン語の ad perpendiculum や ad rectos angulos に相当する幾何学術語。

  3. 9.7.5διαμέτρω

    ギリシア語女性名詞 διάμετρος の双数主格(主格・対格同形)に由来する借用語。ab G ad L と ab H ad M の二本の平行弦(直径線)を指しているため双数形が用いられている。

  4. 9.7.7non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam

    主節の対比構造。前半の「怠惰に阻まれて省略したのではなく(non pigritia deterritus praetermisi)」に対し、後半は目的節「長々と書くことで煩わしさを与えないように(ne multa scribendo offendam)」を挟んで主動詞 exponam につながる。a quibusque inventa sunt... は exponam の目的語となる間接疑問節。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.7.1-9.7.7