- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.1.7-9.1.11
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
金星・水星の内惑星および火星・木星・土星の外惑星の運行周期と留・逆行の調整機構を詳述し、外惑星が太陽との三分相で留まる現象を闇による遅延とする説をヴィトルウィウスが太陽光の遍及性を根拠に論駁する。
Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens et oriens ante lucem lucifer appellatur. ex eoque nonnumquam plures dies in uno signo commorantur, alias celerius ingrediuntur in alterum signum. itaque quod non aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineribus perficiunt iustum cursum. ita efficitur, uti, quod demorentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam circumitionem.
このことがそうであることは、金星の星から最もよく知られる。なぜなら金星は、太陽に従うときには、太陽の没後に天に現れてきわめて明るく輝き宵の明星と呼ばれ、それ以外の時期には太陽に先立って進み夜明け前に昇って明けの明星と呼ばれるからである。そしてこのことから、それらはあるときは一つの星座の中に幾日も長く留まり、別のときにはより速やかにもう一つの星座へと入ってゆく。したがって、それぞれの星座において均等な日数を費やすことがないとしても、かつて遅滞した分を、より迅速な運行によって飛び越えるように進むことで、正規の運行を完遂するのである。このようにして、いくつかの星座で遅滞するとしても、遅滞の必然性から自らを解き放つときには速やかに正規の周回に追いつく、という結果がもたらされるのである。
Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
水星の星は、諸星座の空間を巡って三百六十日目に、以前の周回で運行を開始した星座へと到達するように宇宙の中の行程を飛び交い、その行程はそれぞれの星座において約三十日の日数の割合を持つように均等化されている。
Veneris autem, cum est liberata ab inpeditione radiorum solis, XXX diebus percurrit signi spatium. quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur,1 cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata. ergo totam circinationem in caelo quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.
金星は、太陽光線の妨げから解放されると、三十日間で一つの星座の空間を通過する。各星座において四十日に満たない分については、留を行った際に、一つの星座に滞在することでその日数の総和を回復する。それゆえ、天における全体の周回を四百八十五日目に完了し、以前に運行を開始したその星座へと再び入るのである。
Martis vero circiter sexcentesimo octogensimo tertio siderum spatia pervagando pervenit eo, ex quo initium faciendo cursum fecerat ante, et in quibus signis celerius percurrit, cum stationem fecit, explet dierum numeri rationem. Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra mundi versationem, circiter CCCLX diebus singula signa permetitur, et consistit post annum XI et dies CCCXIII et redit in id signum, in quo ante XII annos fuerat. Saturni vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus pervadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et circiter diebus CLX, in quo ante tricensimo fuerat anno, in id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior videtur esse.
火星は、星々の空間を巡っておよそ六百八十三日目に、以前に運行を開始した地点へと到達し、より速やかに通過した星座においては、留を行うことによって日数の帳尻を合わせる。木星は、宇宙の回転に逆らってより緩やかな歩みで昇りながら、およそ三百六十日で個々の星座を通過し、十一年と三百十三日ののちに立ち止まって、十二年前にいたその星座へと戻る。土星は、二十九ヶ月とさらに数日をかけて一つの星座の空間を通過し、二十九年とおよそ百六十日目に、三十年前にいた星座へと復帰する。そしてこのことから、宇宙の最外縁からの距離が小さければ小さいほど、車輪のより大きな円周を巡ることで、それだけ遅いように見えるのである。
Ei autem, qui supra solis iter circinationes peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit,2 tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur, doneque sol de eo trigono in aliud signum transitionem fecerit. id autem nonnullis sic fieri placet, quod aiunt solem, cum longius absit abstantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea sidera obscuritatis morationibus inpedire. nobis vero id non videtur. solis enim splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum faciant eae stellae regressus et morationes. ergo si tantis intervallis nostra species potest id animadvertere, quid ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates obici posse?3
ところで、太陽の軌道より上方で周回を行う諸星は、とりわけ太陽が入った星座と正三角形をなす位置にあるときには前進せず、逆行を行って留まり、太陽がその三角形の位置から別の星座へと移動するまで待つ。このことがそのように起こるとある者たちは見なしており、というのも彼らは、太陽は、ある程度の隔たりをもってより遠く離れているとき、明るくない行程においてそれらの星々の間を彷徨う天体たちを暗闇の遅延によって妨げるのだと主張するからである。しかし、我々にはそうは思われない。太陽の輝きは宇宙全体を通じていかなる暗がりもなく明瞭かつ開かれており、それらの星々が逆行や遅滞を行うとき、我々の目にさえ見えるほどだからである。それゆえ、これほどの距離において我々の視覚がそれを認めることができるとすれば、神性と輝きを備えた天体に暗闇が立ち塞がりうると、どうして判断できようか。
- 9.1.9quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur
quod は先行詞を内に含む関係代名詞(id quod に相当)として主節の目的語 eam summam numeri の内容を先取り・指示しており、「各星座において四十日に対して不足している分(損失・不足)」を表す。patitur(被る・耐える)と minus が結びつき、四十日に満たない日数の差分を意味する。
- 9.1.11in trigono fuerint, quod is inierit
in trigono は天文学用語で正三角形をなす位置(三分相、trine aspect、120度)にあることを指す。関係代名詞 quod は先行詞 trigonum を受け、is(太陽)が主語である。「太陽が(その頂点の一つとして)入ったその正三角形の位置」という関係性を示す。
- 9.1.11quid ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates obici posse?
修辞的疑問(反語)の構文。quid は理由を問う副詞的対格(「なぜ〜か、決して〜ではない」)。divinitatibus splendoribusque astrorum は受動態動詞 obici(立ち塞がる・遮る)に対する間接目的語の与格。直前の「人間が地上から視認できるほどであるのに」という前提を受け、天体自身に暗闇が障害をもたらすはずがないという結論を導く。
