- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.5.1-8.5.3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は導水工事に必要な水準測量の道具としてコロバテスの構造と使用法(下げ振りと水溝による測平)を説き、地球球体説に基づく水面の湾曲という反論に対して測定原理の妥当性を弁明する。
Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque, ut fieri oporteat, explicabo. cuius ratio est prima perlibratio.1 libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate, sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae libraeque fallunt. chorobates autem est regula longa circiter pedum viginti. ea habet ancones in capitibus extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transversaria,2 quae habent lineas ad perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula perpendicula in singulis partibus singula, quae, cum regula est conlocata aeque, tangendo aeque ac pariter lineas descriptionis indicant libratam conlocationem.
今や私は、住居や市壁への導水について、どのように行われるべきかを説明しよう。その第一の要件は水準測量である。水準測量はディオプトラ、水準器、あるいはコロバテスによって行われるが、コロバテスによるほうがより綿密になされる。なぜならディオプトラや水準器は狂いを生じやすいからである。コロバテスとは、長さおよそ20フィートの定規である。これの両端には等しい形状に仕上げられ、定規の両端に直角に接合された脚があり、定規と脚の間には枘継ぎによって固定された斜め材があって、それらには鉛直線が正確に描かれており、定規からはそれぞれの側に一つずつ下げ振りが吊るされている。それらは定規が水平に置かれたとき、描かれた線に等しくかつ均等に触れることによって、水平な配置を示すのである。
Sin autem ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint3 certam significationem facere, tunc habeat in superiore parte canalem longum pedes V, latum digitum, altum sesquidigitum, eoque aqua infundatur, et si aequaliter aqua canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. item eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur, quantum habuerit fastigii.
しかし、もし風が妨げとなり、揺れのせいで糸が確かな指示を示すことができない場合には、そのとき上部に長さ5フィート、幅1指、深さ1指半の溝を設けるべきであり、そこに水を注ぎ入れ、もし水が溝の縁の上端に等しく触れるならば、水平であると知られるであろう。同様に、そのコロバテスによってこのように水準測量がなされたとき、どれほどの傾斜があるかが知られるであろう。
Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum.4 hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, necesse est, ad extrema capita dextra ac sinistra, cum librata regula erit, pariter sustinere regulam aquam;5 sin autem proclinatum habuerit regulae canalem, erit ex una parte, quae erit altior, non in summis labris aqua; necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se librata esse. exemplar autem chorobati erit in extremo volumine descriptum. et si erit fastigium magnum, facilior erit decursus aquae; sin autem intervalla erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
おそらく、アルキメデスの書物を読んだ者は、水による真の水平出しはあり得ないと主張するであろう。なぜなら、アルキメデスによれば水は平坦ではなく球状の形態をなし、地球が中心を持つまさにその場所に中心を持つとされているからである。しかしこれは、水が平坦であろうと球状であろうと、定規が水平に置かれているときには、左右の両端において定規が水を等しく受け止めることが必然である。だがもし定規の溝が傾いているならば、より高い方の側では水は縁の上端に達しないであろう。というのも、どこに水が注がれようとも、中央には膨らみと湾曲を生じるが、左右の端は互いに水平であることが必然だからである。なお、コロバテスの図面は本巻の巻末に描かれるであろう。そして傾斜が大きければ、水の流下はより容易になるであろうが、もし途中に窪地があるならば、下部構造物によって補われねばならないであろう。
- 8.5.1cuius ratio est prima perlibratio
関係代名詞の属格 cuius は前文の導水工事(perductionibus)またはその事業全体を先行詞とし、「それの最初の根本原則・手立ては」を表す。ratio はここでは「方策・原理・要件」を意味する。
- 8.5.1a cardinibus compacta transversaria
a cardinibus は接合の手法を表す前置詞句で、「枘(ほぞ・蝶番状の金具)によって」「枘接ぎ構造で」の意。transversaria(中性複数対格)は先行文の habet の目的語で、定規と脚を連結する「斜め材(筋交い・横木)」を指す。
- 8.5.2motionibus lineae non potuerint
motionibus は原因を表す奪格(「風による揺れのせいで」)。lineae は複数主語(下げ振り糸)であり、単数属格(線の)ではなく主語として non potuerint(完了接続法)を支配している。
- 8.5.3quo loci habet orbis terrarum
quo loci は関係副詞 quo に部分の属格 loci が付いた定型句で、in eo loco ubi(〜の場所において)と同義。「地球がその中心を持つまさにその場所において」の意。
- 8.5.3pariter sustinere regulam aquam
対格不定詞構文において regulam が主語で aquam が目的語(「定規が水を等しく支える・受け止める」)。あるいは aquam が主語で regulam を目的語とする解釈も可能だが、直後の proclinatum habuerit regulae canalem(定規の溝が傾いている場合)との対比から、定規が器として水平に水を保持することを述べていると解するのが自然である。
