- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:8.2.1-8.2.9
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
雨水が良質である理由と雲・風・蒸気の生成機構を温浴室の比喩を交えて解説し、世界の主要河川の水源が北方に集中している地理的証拠から良質な水源の条件および温泉・鉱泉の成因を論じる。
Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus,1 deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo pervenit ad terram. etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera; deinde, cum sunt moti, propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis undas.
したがって、雨から集められる水はより健全な効能を持つ。というのも、それはすべての水源から最も軽く精微な希薄さを持つものから選び取られ、次いで空気の運動を通じて濾過され、嵐によって液化しながら地上へと到達するからである。また、平野では雨が頻繁に集まることはなく、山地において、あるいは山そのものに向かって集まる。それは、朝の日の出とともに大地から動かされた湿気が立ち昇った際、天空のいずれの方角へ傾くにせよ空気を押しやるからであり、次いで、それらが動かされると、その場所が空虚になるために、背後に突進する空気の波を受け入れるからである。
Aer autem, qui ruit, trudens quocumque umorem per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum. a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes. deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras.
一方、突進する空気は、気流の力によって湿気をいたる所へと押しやり、勢いと風の増大するうねりを引き起こす。そして、風によっていたる所へ運ばれた湿気は、太陽の熱が集め吸い上げるときに、泉や川や湿地や海から塊となって集められ、このようにして雲を高みへと持ち上げる。次いで、空気のうねりに支えられながら、山々に達したとき、それらに衝突することと嵐によって、充満と重さのために液化しながら散らされ、こうして大地へと注ぎ出されるのである。
Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem. ex eo, cum refrigeratum noctu sol oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus oriuntur per tenebras, ab umidis locis egrediuntur in altitudinem nubes. aer autem cur a sole percalefactus cum rationibus tollit ex terra umores, licet ex balineis exemplum capere.
大地から蒸気や霧や湿気が生じることについては、大地が自らの内に熱烈な熱、巨大な気流、冷気、そして膨大な量の水を宿しているという論理が、この現象を引き起こしているように思われる。それゆえ、夜間に冷やされた大地を昇る太陽がその勢いによって照らし、暗闇を通じて風の吹き抜けが生じるとき、湿った場所から雲が高みへと立ち昇るのである。しかし、太陽によって熱せられた空気がいかなる理由によって大地から湿気を持ち上げるのかについては、公衆浴場から実例を取ることができる。
Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum,2 corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit. et primo non remittit propter brevitatem, simul autem plus umoris habet congestum, non potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita. item eadem ratione caelestis aer, cum ab sole percepit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit umores et congregat ad nubes. ita enim terra fervore tacta eicit umores, ut etiam corpus hominis ex calore emittit sudores.
なぜなら、高温浴室の天井はいかなるものも自らの上部に水源を持つことはあり得ないが、焚口から火の蒸気によって熱せられたそこにある空気(室内の気)が、床から水を奪い去り、天井の曲面へと自らとともに運び上げて支えるからである。それは、温かい蒸気が常に高みへと自らを押しやるからにほかならない。そして最初のうちは量が少ないために滴り落ちさせないが、より多くの湿気が蓄積されるやいなや、重さのために支えきれずに、入浴する者たちの頭上へと滴るのである。同様に、同じ道理によって天空の空気が太陽から熱を受け取ると、あらゆる場所から吸い上げることによって湿気を持ち上げ、雲へと集める。実際、大地は熱に触れられると、人間の体が熱によって汗を排出するのと同じようにして、湿気を放出するのである。
Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant; auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales regiones.
そして、このことの証拠となるのが風であり、それらのうちで最も冷たい地域から生じてもたらされる北風や北東風は、大気の中で乾燥によって希薄にされた息吹を吹き送る。しかし、南風および太陽の運行の側から勢いをなす残りの風は、極めて湿潤で常に雨をもたらす。それは、それらが灼熱の地域から熱せられてやって来て、あらゆる大地を撫でながら湿気を奪い去り、こうしてそれらを北方の地域へと注ぎ出すからである。
Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta itemque scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ad septentrionem. primumque in India Ganges et Indus ab Caucaso monte oriuntur; Syria Tigris et Euphrates; Asiae item Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Phasis; Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpis Timavos et Padus; Italia Tiberis; Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit3 per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
これらのことがこのように生じることの証拠となり得るのは、世界地図に描かれ、また記述されて見出される、北へと向かって流れ出ている極めて多くかつ最大の河川の水源である。まずインドにおいてはガンジス川とインダス川がコーカサス山脈から生じる。シリアではチグリス川とユーフラテス川が、またアジアのポントスではボリュステネス川、ヒュパニス川、タナイス川が、コルキスではファシス川が、ガリアではローヌ川が、ケルト地方ではライン川が、アルプスのこちら側ではティマウォス川とポー川が、イタリアではティベリス川が生じる。我々の民がマウレタニアと呼ぶマウルシアでは、アトラス山からデュリス川が生じ、北方地域から湧き出たそれは西方を通ってヘプタゴヌス湖へと進み、名を変えてアッゲル川と呼ばれ、次いでヘプタボロス湖から荒れ果てた山々の下を潜流して南方の地を流れ、「湿地」と呼ばれる湖へと流れ込み、南方のエチオピア人たちの王国であるメロエを包囲し、これらの湿地からアスタンソバス川やアストボアス川などさらに多くの川を通じて自らを巡らせ、山々を通って瀑布へと至り、そこから北方へと身を投げ下ろしてエレファンティネとスュエネの間、そしてテーバイの平野を通ってエジプトへと至り、そこでナイル川と呼ばれる。
Ex Mauretania autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur, quod ex altera parte montis Atlantis alia capita item profluentia ad occidentem Oceanum petunt, ibique nascuntur ichneumones, crocodili, aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter hippopotamos.
ところで、ナイル川の水源がマウレタニアから流れ出ていることは、アトラス山の反対側から同様に流れ出る他の水源が西方の海洋を目指しており、そこにはマングース、ワニ、そしてカバを除くその他の類似した野獣や魚類の種が生息しているということからとりわけ知られる。
Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum. tunc enim permutantur et aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.
したがって、すべての河川がその規模において世界誌の記述において北方から流れ出ているように見え、南方の地域で太陽の運行の下に位置するアフリカの平野は、湿気を地中深く秘めており、泉は多くなく河川も稀であることから、北または北東に面している水源の方がはるかに優れていると見出されるのは当然の帰結である。ただし、硫黄質、明礬質、あるいは瀝青質の場所に落ち込んだ場合は例外である。というのも、その場合には性質が変ぜられ、悪臭と悪味を伴って温水または冷水の泉を噴き出させるからである。
Neque enim calidae aquae est ulla proprietas,4 sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram. ideo diutius non potest permanere, sed brevi spatio fit frigida. namque si naturaliter esset calida, non refrigeraretur calor eius. sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
なぜなら、温水には何ら本来的な性質があるわけではなく、冷水が流れる途中で燃えるような場所に落ち込んだとき、沸き立ち、熱せられて水脈を通じて地表の外へと出でるからである。そのため、長くその状態を保つことはできず、短い時間で冷たくなる。もし本性的に温かいのであれば、その熱が冷えることはないはずだからである。しかし、その味や匂いや色は、物質の疎さのために染み込み混ざり合っているため、元に戻ることはないのである。
- 8.2.1levissimis subtilibusque tenuitatibus
ex omnibus fontibus に続く奪格名詞句。tenuitas(希薄さ・微細さ)という抽象名詞の複数形が「微細な粒子・希薄な部分」を表す具体化された意味で用いられている。構文的には前置詞 ex に直接支配される名詞句(「最も軽く精微な希薄なもの[粒子]から」)として解釈される。
- 8.2.4caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum
caelum は通常「空・天空」を意味するが、ここでは温浴室の内部空間を覆う「室内の大気・空気」(あるいは天井が囲む気積)を指す換喩的用法である。後の caelestis aer(天空の空気)との対比をなしている。
- 8.2.6ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit
長い一文の主語は Dyris(ナイル川の上流と見なされた川)であり、ortus... progreditur... subterfluens... manat et influit... circumcingit... と一連の動詞と分詞によってその流路が描かれている。se circumagens は再帰動詞的に「自らの流れを巡らせながら」の意で分詞構文を形成し、主動詞 pervenit に係る。
- 8.2.9Neque enim calidae aquae est ulla proprietas
calidae aquae は所有の与格(「温水にはいかなる固有の特質もない」)。すなわち水は本性的に熱いのではなく、外的な地熱によって偶有的に加熱されたにすぎないという物理的見解を述べている。
