- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.pr.1-7.pr.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウィトルウィウスは知識を後世に書き残した先人を称賛して盗作者を厳しく非難し、プトレマイオス王が主催した競技会で文芸の盗作を暴いて図書館長に任じられたビュザンティオンのアリストパネスの逸話を引く。
Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus1 ad summam doctrinarum subtilitatem. itaque non mediocres sed infinitae sunt his agendae gratiae, quod non invidiose silentes praetermiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus memoriae tradendos curaverunt.
先人たちは、思索された事柄が滅び去ることなく、各世代において増大し書物として公刊され、時代の推移とともに学問の最高の精緻さに段階的に到達するようにと、覚書による叙述を通じて後世に伝えることを、賢明かつ有益にも定めた。それゆえ、彼らが妬みから沈黙してやり過ごすことをせず、あらゆる分野の思索が書き物によって記憶に受け継がれるよう配慮したことに対しては、並大抵ならぬ無限の感謝が捧げられねばならない。
Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent.2
けだし、もし彼らがそのようにしていなかったならば、トロイアでどのような出来事がなされたかを知ることもできず、タレス、デモクリトス、アナクサゴラス、クセノパネス、その他の自然哲学者たちが自然の本性についてどのように考えていたか、またソクラテス、プラトン、アリストテレス、ゼノン、エピクロス、その他の哲学者たちが人間に対して生きるべき生のどのような境界を定めたかを知ることもできなかったであろうし、あるいはクロイソス、アレクサンドロス、ダレイオス、その他の王たちがどのような事績を、あるいはいかなる方策によって成し遂げたかということも、先人たちが教説を比較対照した覚書によってすべての人々の記憶のために後世へと送り届けていなかったならば、知られることはなかったであろう。
Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi. nec tamen haec res non vindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur.3 quorum exitus iudiciorum qui fuerint, non est alienum, quemadmodum sint nobis traditi, explicare.
それゆえ、彼らに対して感謝が捧げられるべきであるのと同様に、反対に、彼らの著作を盗んで自らのものと公言する者たちは非難されるべきであり、また文人たち固有の思索に依拠することなく、嫉妬深い性向から他人のものを侵害して誇る者たちは、ただ咎められるべきであるばかりでなく、不敬な生き方をしたゆえに刑罰をもって有罪とされるべきである。とはいえ、これらの事柄が古代人たちによって格別の厳格さをもって処罰されなかったわけではないと伝えられている。それらの裁きがいかなる結末を迎えたかについて、私たちに伝えられているとおりに説明することは無益ではない。
Reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. cum autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse, nisi propagationibus inseminando curaret augendam. itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia et honores constituit.
アッタロス朝の王たちは、文献学の大きな喜びに導かれ、公の歓楽のためにペルガモンに比類なき図書館を設立したが、そのとき同様にプトレマイオスもまた、無限の熱意と野心的な情熱に駆り立てられ、劣らぬ熱心さをもってアレクサンドリアにおいて同じような図書館を整備しようと努めた。しかし、最大の周到さをもってそれを完成させたとき、繁殖によって種を蒔くようにしてそれを増大させるよう配慮しなければ、十分ではないと考えた。そこで、彼はムーサたちとアポロンに祭礼を捧げ、競技者たちと同様に、一般の文筆家たちの勝者に対しても報奨と栄誉を定めた。
His ita institutis, cum ludi adessent, iudices litterati, qui ea probarent, erant legendi. rex, cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam4 fuerunt, et quaesiit, si quem novissent ad id expeditum. tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. itaque conventu ludorum, cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus ei designatus, sedit.
これらのことがこのように定められ、祭礼が催されるにあたり、それらを審査する教養ある審判員たちが選ばれねばならなかった。王はすでに都市から選ばれた六人を確保していたが、七人目の適任者がすぐには見つからなかったため、図書館を統括する者たちに相談し、この任に適した者を誰か知っているかと尋ねた。すると彼らは、並々ならぬ熱意と最大の綿密さをもって日々すべての書物を順序どおりに通読しているアリストパネスという者がいると告げた。そこで、祭礼の集会において審判員たちに個別の席が割り振られたとき、アリストパネスは他の者たちとともに呼び出され、彼に指定されていた席に着いた。
Primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent. itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes vero, cum ab eo sententia rogaretur, eum primum renuntiari iussit, qui minime populo placuisset.
まず詩人たちの組が競演に導かれ、作品が朗読されると、民衆は皆合図を送って、どれを是認すべきかを審判員たちに促した。そこで一人ずつ意見が求められたとき、六人は声を揃えて述べ、群衆を最も喜ばせたと認めた者に第一等の報奨を、次ぐ者に第二等の報奨を与えた。しかしアリストパネスは、彼から意見が求められたとき、民衆を最も喜ばせなかった者を第一等の勝者と宣告するよう命じた。
Cum autem rex et universi vehementer indignarentur, surrexit et rogando impetravit, ut paterentur se dicere. itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitavisse; oportere autem iudicantes non furta sed scripta probare. admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri. itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.
しかし、王やすべての人々が激しく憤慨したため、彼は立ち上がり、懇願して発言の許可を得た。そして静粛がもたらされると、これらの者のうち詩人であるのはその者一人だけであり、残りの者たちは他人の作品を朗読したのだと明らかにし、審判する者は盗用ではなく作品を審査すべきであると説いた。民衆が驚き、王が半信半疑でいるなか、彼は記憶に頼って特定の書棚から無数の巻物を引き出し、それらを朗読されたものと突き合わせることで、盗用した者たち自身に自白させた。そこで王は彼らを窃盗罪で告発するよう命じ、有罪としたうえで不名誉とともに追放したが、アリストパネスにはきわめて手厚い賜物を与えて顕彰し、図書館の長に任じた。
- 7.pr.1vetustatibus
名詞 vetustas の複数奪格で、手段または時間の推移を表す奪格(「歳月の経過とともに」「諸時代の推移を通じて」)。先行する singulis aetatibus(各世代において)や gradatim(段階的に)と呼応し、長期間にわたる学問の蓄積の過程を示している。
- 7.pr.2seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent
文頭の non potuissemus scire に従属する間接疑問文の連鎖(quae res... nec quid... quasque...)から、構文転換(破格構文)を起こしている箇所。seu 以下の節は scire に従属せず、quas res... gessissent を内在的な主語的関係節とし、fuissent notae を帰結節の述部とする反実仮想条件文(帰結 fuissent notae、条件 nisi... extulissent)として自立的に結ばれている。
- 7.pr.3nec tamen haec res non vindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur
nec... non による緩叙法(二重否定)と、受動態動詞 memorantur に伴う主格と不定詞構文(nominativus cum infinitivo)。haec res は古風な女性主格複数形(= hae res)であり、述語分詞 vindicatae とともに主語として memorantur ... esse に連なる(「これらの事柄が〜処罰されなかったわけではないと伝えられている」)。
- 7.pr.5supra bybliothecam
ヘレニズム期のギリシア語官職名 ὁ ἐπὶ τῆς βιβλιοθήκης(図書館長、図書館統括者)に対応するラテン語の前置詞句表現。5節の qui supra bybliothecam fuerunt(図書館を管掌していた者たち)および7節の supra bybliothecam constituit(図書館の長に任命した)の双方で、図書館の最高責任者・長官職を表している。
