- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.8.1-7.8.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辰砂および水銀の産出、炉による精製法、比重による浮力特性、そして鍍金や古着からの金回収という実用的用途について詳述する。
Ingrediar nunc minii rationes explicare. id autem agris Ephesiorum Cilbianis primum esse memoratur inventum. cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes. foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum,1 magis subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem. cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti vivi, quae a fossoribus statim colliguntur.
今や私は辰砂の性質について説明することに進もう。それはエフェソス領のキルビア平野において最初に発見されたと伝えられている。その実態と性質の双方が、実に大きな驚嘆を抱かせる。なぜなら、諸々の処理によって辰砂に至る前に、鉄のような鉱脈と呼ばれる、むしろ赤みがかった色をしており、周囲に赤い粉をまとっている塊が掘り出されるからである。それが掘られるとき、鉄製の道具の打撃によって水銀の粒々たる涙滴を頻繁に分泌し、それらは坑夫たちによって直ちに集められる。
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum. exemptis glaebis guttae eae, quae residebunt, propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur. id autem cum sint quattuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, invenientur esse pondo centum.2
これらの塊は、集められると、湿気を多く含むために乾燥させるべく作業場の炉の中へ投げ込まれる。そして、これらから火の熱気によって立ち上る煙が炉の底に沈殿するとき、水銀であることが見出される。塊を取り出したのち、沈殿するであろうそれらの滴は、あまりの小ささのために集めることができないが、水を入れた容器の中へと掃き集められ、そこで互いに合致してひとつに混ざり合う。ところで、それは四セクスタリウスの分量となるとき、秤にかけると、百ポンドの重さであることが見出されるであろう。
Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare. centenario sublato si ibi auri scripulum inponatur, non natabit, sed ad imum per se deprimetur. ita non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum gravitatem esse non est negandum.3
それがある容器の中にまとめられているとき、もしその上に百ポンドの石の重りを載せても、最上面に浮き、自らの重みによってその液体を押し下げることも、押し出すことも、散らすこともできない。百ポンドの重りを取り除き、もしそこに一スクリプル分の金を載せるならば、浮くことはなく、それ自体の力で底部へと沈むであろう。このように、重さの大きさによるのではなく、個々の事物の種別によって重力が定まるということは否定できない。
Id autem multis rebus est ad usum expeditum. neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari. cumque in veste intextum est aurum eaque vestis contrita propter vetustatem usum non habeat honestum, panni in fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur. is cinis coicitur in aquam, et additur eo argentum vivum. id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire. aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur compressione coactum, aurum intra purum invenitur.
さらに、それは多くの用途において手早く役立つ。というのも、銀も青銅も、それなしには適切に金鍍金を施すことができないからである。また、金が衣服に織り込まれており、その衣服が古くなって擦り切れ、品位ある着用に堪えなくなったときには、〔その〕ぼろ布が土器の容器に入れられて火の上で焼き尽くされる。その灰は水の中へと投入され、そこへ水銀が加えられる。すると水銀はすべての金の微粒子を自らのうちに取り込み、自身と結合せしめる。水を注ぎ出したのち、それが布の中に注がれ、そこで手で圧搾されると、水銀は布の隙間を通って液状であるがゆえに加圧されて外へ流れ落ち、内部には純粋な金が見出される。
- 7.8.1foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum
主文の語順は hyperbaton を含み、主語は glaeba であり、dicitur の補語として vena uti ferrum(鉄のような鉱脈)が取られている(「鉱脈と呼ばれる塊が掘られる」)。antequam 節が挿入されて glaeba とその同格的・補語的記述を隔てている。
- 7.8.2id autem cum sint quattuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, invenientur esse pondo centum
id(水銀)は単数中性主語であるが、述語側の名詞句 quattuor sextariorum mensurae(4セクスタリウスの容量)に牽引されて接続法動詞 sint、および従属節の動詞 expenduntur が複数形を取っている(構文的牽引・意味上の複数一致)。pondo は奪格に由来する不変化の名詞的用法で重量単位(ポンド)を示す。
- 7.8.3non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum gravitatem esse non est negandum
non est negandum(否定できない)に続く対格不定詞構文(AcI)で、gravitatem が意味上の主語、esse が述語動詞。amplitudine と genere は限定または原因の奪格であり、「重力(比重)が重量の大きさ(総重量・体積の大きさ)によるのではなく、個々の事物の種別(固有の性質)に存すること」を表す。
