- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.5.1-7.5.8
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウィトルウィウスはかつての現実主義的な壁画様式の変遷(第一様式および第二様式)を振り返りつつ、同時代に流行していた幻想的・非合理的な怪奇装飾(第三様式)を厳しく批判する。さらにトラレスでのアパトゥリオスの舞台装置にまつわる逸話を引き合いに出し、現代の絵画が技芸や合理性ではなく高価な顔料の濫用によって評価されている現状を嘆いている。
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum. namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, aedificia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla.1 ex eo antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum varietates et conlocationes, deinde coronarum, †siliculorum, cuneorum inter sese varias distributiones.
その他の部屋、すなわち春用、秋用、夏用の部屋、さらにはアトリウムや列柱中庭に対しては、古代人によって確固とした事象に基づいた絵画の確固とした手法が定められていた。というのも絵画とは、人間、建築物、船、その他の事物のように、現に存在するもの、あるいは存在しうるものの似姿となるのであり、輪郭の定まった明確な実体を持つそれらから、形象化された類似性によって手本が取られるからである。このことから、仕上げ磨きの技芸を創始した古代人は、まず大理石化粧板の多様性と配置を模倣し、次いでコーニス装飾、小豆形装飾、楔形区画の相互の多様な配分を模倣した。
Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores. nonnulli loci item signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.
その後彼らは、建築物の形態や、円柱や破風の前に突き出た突出部をも模倣するまでに進み、一方、エクセドラのような開放された場所では壁面の広大さのゆえに劇場の舞台正面を悲劇、喜劇、あるいはサテュロス劇の様式に従って描き、また歩廊においてはその奥行きの長さのゆえに、特定の場所の固有の特徴から情景を写し取りつつ、多様な風景画によって装飾した。実際、港、岬、海岸、川、泉、海峡、神殿、聖なる森、山々、家畜、羊飼いたちが描かれるのである。またある場所では、等身大以上の人物画や神々の似姿、あるいは物語の整然とした描写があり、同様にトロイア戦争の戦闘や風景の中を巡るオデュッセウスの遍歴、その他自然界から同様の手法によって生み出された事物が描かれている。
Sed haec, quae ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur. nam pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imagines certae: pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.
しかし、真実の事物から手本を取っていたこれらは、今や悪しき風潮によって排斥されている。というのも、漆喰の上には、輪郭の定まった事物からの確固とした似姿というよりは、むしろ怪奇なものが描かれているからである。すなわち、円柱の代わりに縮れた葉と渦巻きを備えた溝彫りの葦が立てられ、破風の代わりに繰形付きパネルが、同様に小神殿の形態を支える燭台が置かれ、それらの破風の上には根から立ち上る渦巻き付きの柔らかい花々が、その上に道理もなく座す小像を載せており、さらにはあるものは人間の頭、あるものは野獣の頭を持つ半身の小像を載せた茎なども描かれている。
Haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrûm ornamenta fastigii,2 seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari? at haec falsa videntes homines non reprehendunt sed delectantur, neque animadvertunt, si quid eorum fieri potest necne. ergo ita novi mores coegerunt, uti inertiae mali iudices convincerent artium virtutes; iudiciis autem infirmis obscuratae mentes non valent probare, quod potest esse cum auctoritate et ratione decoris. neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.
だがこれらは存在しないし、存在しうるはずもなく、かつて存在したこともない。いかにして葦が真に屋根を支え、あるいは燭台が破風の装飾を支えうるのか。あるいはかくも細く柔らかい茎が、座している小像を支え、あるいは根や茎から部分的に花や半身の小像が生み出されうるというのか。それにもかかわらず、人々はこれらの虚偽を見ても咎めず、むしろ歓び、それらのうち何かが生じうるのか否かを意に留めない。したがって、新しい風潮のせいで、悪しき判断者たちが諸技芸の美徳を無能であると断罪するに至った。鈍い判断力によって曇らされた精神は、威厳とふさわしさの道理を伴いうるものを評価する力を失っている。というのも、真実に似ていない絵画は評価されるべきではなく、たとえ技芸によって優美に作られていたとしても、論証の確固たる道理を瑕疵なく展開させていない限り、それらについて直ちに「正当である」と判断されてはならないからである。
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi,3 sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes. ita indecens inter locorum proprietates status signorum publice civitati vitium existimationis adiecit. videamus item nunc, ne Apaturii scaena efficiat et nos Alabandis aut Abderitas. qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes? haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum tecta. si ergo, quae non possunt in veritate rationem habere facti, in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus, quae propter haec vitia insipientes sunt iudicatae.'
実際、トラレスにおいてアラバンダ出身のアパトゥリオスが、彼らの間で議事堂と呼ばれている小さな劇場の中に優美な手腕で舞台装置を描き出し、その中に円柱、彫像、梁を支えるケンタウロスたち、円形建物の丸屋根、破風の前方に突出した折り返し部、そして屋根からの雨落ちの口の役割を持つ獅子頭で飾られたコーニスを作り、さらにその上にも、円形建物、前庭、半破風、そして屋根全体が多彩な絵画で装飾された上層舞台を作ったときのことである。その舞台装置の外観が、その凹凸に富んだ装飾によってすべての人々の視線を魅惑し、人々がすでにその作品を賞賛する態勢にあったとき、数学者リキュムニオスが進み出てこう言った。「アラバンダの人々は、公のあらゆる事柄に関して十分に明敏であると見なされているが、不謹慎という大きくはない欠陥のゆえに思慮を欠く者たちであると判断された。なぜなら、彼らの体育場にある彫像はすべて訴訟を弁論する者たちであり、広場にあるものは円盤を持つ者や走る者、あるいは球戯をする者たちだからである。このように、場所の固有の性格と彫像の姿勢との間の不謹慎さが、国家に公的な悪評を付け加えたのである。今や我々も、アパトゥリオスの舞台装置が我々をアラバンダ人やアブデラ人にしてしまわないか用心しようではないか。諸君のうち誰が、瓦屋根の上に家や円柱や破風の展開を持ちえようか。これらは梁組の上に置かれるものであって、瓦屋根の上に置かれるものではない。それゆえ、現実において存在の道理を持ちえないものを絵画において認めるならば、我々もまた、これらの欠陥のゆえに思慮を欠くと判断された諸都市の仲間入りをすることになろう。」
Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam et ad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit. utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta! sed quare vincat veritatem ratio falsa, non erit alienum exponere. quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.4
かくしてアパトゥリオスは反論する勇気を持たず、その舞台装置を取り去り、真実の道理に従って変更した上で、後になって修正されたものを披露して称賛を得た。願わくは不死の神々がリキュムニオスを蘇らせ、この狂気と漆喰仕上げの迷妄した慣行を正してくれたらよいのに。しかし、なぜ虚偽の道理が真実に打ち勝つのか、その理由を説明することは場違いではあるまい。というのも、古代人が労苦と勤勉を注ぎ込んで技芸によって認めさせようと競い合っていたものを、現代人は絵具とその優美な外観によって達成しており、かつて職人の精緻さが作品に付与していた威厳を、今や発注主の費用が不要なものにしているからである。
Quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce videtur usus esse? at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur. accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur. Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur in opere tectorio, satis exposui; nunc de apparitionibus, ut succurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore ponam.
実際、古代人のうち誰が辰砂を薬のように惜しんで使わなかったと見えるだろうか。ところが今や、いたるところで大抵は壁全体に塗られている。これに加えて、孔雀石、貝紫、アルメニア青灰がある。これらは塗られると、たとえ技芸によって施されたものでなくとも輝かしい色彩の眺めをもたらし、それゆえ高価であるため、請負人ではなく発注主によって支給されるよう契約において除外されるのである。 漆喰工事において誤謬から離れるために注意を促しえた事柄については、十分に説明した。今や、思い浮かぶ限り、調達品について述べよう。まず、冒頭で石灰について論じたので、今度は大理石について述べることにする。
- 7.5.1e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla
関係代名詞 quibus の先行詞は直前の reliquarum rerum であり、先行詞と同格的名詞(corporibus)が関係節内に取り込まれた構造(先行詞の繰り込み)。「輪郭の定まった明確な実体(物体)を持つこれら(事物)から、形象化された類似性によって手本が取られる」という意味になる。
- 7.5.4candelabrûm ornamenta fastigii
candelabrûm は第二変化名詞属格複数形の短縮形(candelabrorum に相当)。「燭台が(支持する)破風の装飾」を意味し、前後の calamus vere sustinere tectum と並列の関係にある。
- 7.5.6Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi
ait に導かれる間接話法。Alabandis(-īs)は住民名(第3変化複数対格「アラバンダの人々」、後続の efficiat et nos Alabandis と同形)であり、受動相現在不定詞 haberi の対格主語(satis acutos が述語対格)。
- 7.5.7quod dominicus sumptus efficit, ne desideretur
関係代名詞節 quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem(「かつて職人の精緻さが作品に付与していた威厳」)が先行する文脈において、それを受ける主節であり、dominicus sumptus が efficit の主語。efficit の目的語として ne desideretur(名詞的従属節「それが惜しまれない/求められないように」)が接続法で導かれている。
