← ウィトルウィウス

建築について

§7.3.7-7.3.11

漆喰への顔料定着と磨き仕上げの技法

湿式漆喰(フレスコ)において顔料が定着する原理と、下地を厚く塗り磨き上げることで鏡面のような輝きが得られる理由を述べ、ギリシアの左官による叩き締め技法や、木骨造壁における葦を用いた亀裂防止工法を詳述する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.3.7

​sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores. colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.1

しかしそれだけでなく、平滑鏝による入念な均しによって堅牢さが基礎づけられ、大理石の確固たる白さによって平滑に磨き上げられた壁面は、顔料が磨き仕上げとともに塗り重ねられると、輝くばかりの光沢を発現させる。ところで、湿った漆喰下地に入念に顔料が塗布された場合に、それらが色褪せることなく永続的に保たれる理由は、炉の中で水分を焼き尽くされて多孔質となり希薄になった石灰が、その渇きに駆られて、偶然触れ合ったものを自らの内に急速に取り込み、他の諸元素から寄せ集められた種子ないし原理との混合によって一体となって固化しつつ、乾燥するに及んで、それ自体の種族に固有の性質を帯びているように見える状態へと還元されるからである。

§7.3.8

​Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint inducti. cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad vetustatem permanentem virtutem poterunt habere. cum vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.

それゆえ、正しく施工された漆喰仕上げは、経年によって粗雑になることもなく、拭き清められたときに色褪せることもない。ただし、十分に注意を払わず乾燥した下地の上に顔料が塗布された場合は別である。したがって、壁面において漆喰仕上げが上述のように施工されたならば、堅牢さと輝き、そして経年変化に耐えうる永続的な強度を保ちうるのである。しかし、砂混じり漆喰が一層、微粒の大理石粉が一層だけ塗られた場合には、その薄さは強度が足りないために容易に破損し、厚みの弱さゆえに磨き仕上げによる固有の輝きを得ることもないであろう。

§7.3.9

​Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.

というのも、薄い箔から引き伸ばされた銀鏡が定かではなく力のない光の反射をもたらすのに対し、充実した合金から作られた鏡は確固たる強度をもって自らに磨き仕上げを受け入れ、見る者に対して視覚に輝かしく確実な像を返すのと同様に、薄い材料から引き伸ばされた漆喰仕上げは、亀裂を生じやすいだけでなく急速に輝きを失うのに対し、砂混じり漆喰と大理石の堅牢さに基礎づけられ密実な厚みをもった漆喰仕上げは、度重なる磨き仕上げによって練り固められるとき、輝くだけでなく、その仕上げ面から見る者たちへ鮮明な像を照らし返すのである。

§7.3.10

​Graecorum vero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur.2 itaque veteribus parietibus nonnulli crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum divisionibus circa se prominentes habent expressiones.

さらにギリシアの左官職人たちは、これらの工法を用いることによって施工物を堅牢にするだけでなく、モルタル桶を据えてそこに石灰と砂を混ぜ合わせ、十人一組の人手を投入して木製の突き棒で材料を搗き固め、そうして極限まで練り上げられたものをその後に用いるのである。それゆえ、幾人かの人々は古い壁からその表面層を切り取って壁画パネルとして用い、その漆喰仕上げ自体も、パネルや鏡状区画の仕切りによって、周囲に浮き彫り状の際立った突起を持つに至るのである。

§7.3.11

​Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio. cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis3 perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur. ita cannarum duplex in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.

もし木骨造の壁において漆喰仕上げを施さねばならない場合――この壁体では、泥で塗られる際に必然的に水分を吸い込み、乾燥する際には痩せて漆喰に亀裂を生じさせるため、直立材や横架材のところで亀裂が生じるのが不可避である――、その亀裂が生じないようにするためには、次のような工法がとられるべきである。壁全体にまず泥が塗りつけられたならば、その施工面に平頭釘によって葦が一面に隙間なく打ち付けられ、次いで再び泥が塗られた後、最初の葦が葦茎を横向きにして留められたのであれば、第二の葦は縦向きにして留められ、そうして上述のように砂混じり漆喰、大理石粉、そしてすべての漆喰層が塗り重ねられるべきである。このようにして、交差させた葦によって壁面に二重に隙間なく固定された葦の層は、いかなる剥離も亀裂も生じさせないであろう。

構文注3 件
  1. 7.3.7calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates

    主文の主語 calx に対し、主動詞が corripit と redigitur の二つ並列されている構造。in fornacibus excocto liquore(絶対的奪格)および facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta(calx に一致する完了分詞句)が前置修飾としてかかり、mixtionibus... una solidescendo は手段・付帯状況の動名詞句である。redigitur は「〜という状態に変容・還元される」の意で、uti 節がその結果・到達状態を導いている。

  2. 7.3.10ita ad certamen subacta tunc utuntur

    ad certamen は文字通りには「競争に至るまで」だが、ここでは「極限まで、徹底的に、十分に粘り強くなるまで」という程度の極致を表す慣用表現。subacta は先行する materiam を受ける完了分詞女性単数奪格(subactā [materiā])で、奪格支配の utuntur の目的語として機能している。

  3. 7.3.11clavis muscariis

    clavis muscariis は建築専門用語で、ハエ叩き(muscarium)あるいはハエ(musca)の形のように頭部が平たく広がった「平頭釘(広頭釘)」を指す奪格。葦を板や木骨に割れずに押さえつけて留めるための釘の形状を示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.3.7-7.3.11