← ウィトルウィウス

建築について

§7.1.1-7.1.7

床の基礎構造と粗床打ちの施工法

ウィトルウィウスは屋内および屋外における床の基礎構造(粗床打ち、捨石層、粗モルタル、敷きモルタル)の施工法と、木材の伸縮・凍害・不均等沈下を防ぐための具体的技法を解説する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.1.1

​Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur. et si plano pede erit eruderandum, quaeratur, solum si sit perpetuo solidum, et ita exaequetur, et inducatur cum statumine rudus. sin autem omnis aut ex parte congesticius locus fuerit, fistucationibus cum magna cura solidetur. in contignationibus vero diligenter est animadvertendum, ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem.1 cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.

まず私は、内装仕上げの基礎となる粗床打ちから論を始めることとし、入念かつ最大限の配慮をもって堅固化の方式が講じられるようにしたい。もし平地の上で床地ならしを行うのであれば、地盤が隅々まで堅牢であるかどうかを確かめ、そのようにして均し、捨石層とともに粗モルタルを敷き詰めるべきである。しかし、もしその場所の全体あるいは一部が盛土であるならば、突固め棒を用いて多大な注意を払って突き固めること。これに対して梁組みの上においては、最上部まで達しない壁が床の下に構築されることがないよう、むしろ空間を空けてその上部に床板張りを浮かせて支えるように細心の注意を払わなければならない。なぜなら、その壁が硬固なまま立ち上がっていると、梁組みが乾燥したり、撓みによって沈下したりした際に、その構造体の硬固さゆえにその場にとどまり、左右の自らの線に沿って床に必然的に亀裂を生じさせてしまうからである。

§7.1.2

​Item danda est opera, ne commisceantur axes aesculini querco, quod quercei, simul umorem perceperunt, se torquentes rimas faciunt in pavimentis. sin autem aesculus non erit et necessitas coegerit propter inopiam querceis uti, sic videtur esse faciundum, ut secentur tenuiores; quo minus enim valuerint, eo facilius clavis fixi continebuntur. deinde in singulis tignis extremis partibus axis bini clavi figantur, uti nulla ex parte possint se torquendo anguli excitare. namque de cerro aut fago seu farno nullus ad vetustatem potest permanere. coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis vitiis defendatur.

また、冬楢の板に普通の樫を混用しないよう注意を払わねばならない。樫の板は湿気を吸うやいなやねじれ、床に亀裂を生じさせるからである。しかし、もし冬楢がなく、不足のために樫を使わざるを得ない場合には、より薄く挽き割るようにすべきである。なぜなら、板が薄く弱ければそれだけ釘で留めて固定しやすくなるからである。次いで、各々の梁材の上で、板の両端に釘を二本ずつ打ち、板の端部がねじれて持ち上がることが決してないようにする。というのも、ツクバネガシやブナやトネリコ属の木では、耐久性を保てるものは一つもないからである。床板張りが完成したら、もしあればシダを、なければ藁を下に敷き詰め、木材が石灰の害から保護されるようにする。

§7.1.3

​Tunc insuper statuminetur ne minore saxo, quam qui possit manum implere. statuminationibus inductis, rudus si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis habeant responsum.2 deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis. insuper ex testa nucleus inducatur mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore crassitudine digitorum senûm. supra nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta struantur sive sectilia seu tesseris.

その上で、手一杯に握れる大きさ以上の石を用いて捨石層を築く。捨石層が敷設されたら、粗モルタルが新しい材料である場合は、石灰一に対して三の割合で混ぜ、古材を再生したものである場合は、〔骨材〕五に対して〔石灰〕二の混合比とする。次いで粗モルタルを流し込み、組分けされた作業員たちを配置して木製棒を用い、密に突き固めて締め固める。突き固めを終えた厚さは九インチを下回ってはならない。その上に、陶片を用いた敷きモルタルを、石灰一に対して三の混合比で、六指幅を下回らない厚さで敷き詰める。敷きモルタルの上には、定規と水準器に合わせて正確に、切石敷きであれモザイク片であれ、床を敷設する。

§7.1.4

​Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales; cum enim anguli non fuerint omnes aequaliter plani, non erit exacta, ut oportet, fricatura. item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed sint extenta et ad regulam perfricata. super fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor,3 et supra loricae ex calce et harena inducantur.

これらが敷設され、その施工から所定の勾配が与えられたなら、もし切石敷きである場合には、菱形板、三角形、正方形、あるいは六角形の各部材に何の段差も突出せず、目地の組み合わせが相互に平坦な直線性をもつように研磨する。モザイク片で敷設されている場合は、それらすべての角が均等になるようにする。なぜなら、すべての角が均等に平らになっていなければ、研磨は本来あるべき正確なものとはならないからである。同様に、ティブル風の陶製ヘリンボーン敷きも、窪みや突出した隆起部をもつことなく、平らに延び、定規に合わせて十分に研磨されるよう、入念に仕上げられねばならない。研磨の上に、平滑化と艶出しによって仕上げが完了したとき、大理石の粉を篩い落として撒き、その上に石灰と砂からなる保護塗膜を施す。

§7.1.5

​Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis; praeterea gelicidia et pruinae non patiuntur integra permanere. itaque si necessitas coegerit, ut minime vitiosa fiant, sic erit faciundum. cum coaxatum fuerit, super altera coaxatio transversa sternatur clavisque fixa duplicem praebeat contignationi loricationem. deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.

露天においては、とりわけ適切な床を造らねばならない。梁組みは湿気で膨張し、あるいは乾燥で収縮し、また撓みによって沈下して動くことにより、床に欠陥を生じさせるからである。さらに、凍結や霜はそれらが無傷のまま保たれることを許さない。それゆえ、もし必要に迫られた場合、極力損傷を受けないようにするためには次のように施工すべきである。板張りがなされたら、その上に別の板張りを直交させて敷き、釘で固定して梁組みに二重の板張りを施す。次いで新しい粗モルタルに三分の一の粉砕した陶片を混和し、石灰二に対して砂利モルタル五の混合比を保つようにする。

§7.1.6

​Statuminatione facta rudus inducatur, idque pistum absolutum ne minus pede sit crassum. tunc autem nucleo inducto, uti supra scriptum est, pavimentum e tessera grandi circiter binûm digitûm caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos; quod si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum. uti autem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis ante hiemem saturetur; ita non patietur in se recipere gelicidii pruinam.

捨石層が施工されたなら粗モルタルを敷き、突き固めを完了した厚さが一フィートを下回らないようにする。その上で、上述のように敷きモルタルを施したのち、約二指幅に切り出された大きめのモザイク片による床を、十フィートにつき二指幅の勾配をつけて敷設する。これが適切に調合され、正しく研磨されるならば、あらゆる欠陥から免れるであろう。また、目地の間の結合材が凍結によって損なわれないように、毎年冬の前にオリーブ油の搾り滓を浸透させるべきである。そうすれば、凍結による霜を内部に吸収することがなくなる。

§7.1.7

​Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.4 quibus iunctis inplicetur calx ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa. ita calx, quae erit haerens in canalibus, durescendo contexteque solidescendo non patietur aquam neque aliam rem per coagmenta transire. cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur. supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica testacea pavimenta struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.

しかし、より一層入念に行う必要があると思われる場合には、粗モルタルの上に下地モルタルを敷き、二フィート角の平瓦を目地で互いに噛み合わせ、目地の各端面に一指の高さの溝を設けて配置する。これらを接合した上で、油で練り上げた石灰を詰め込み、圧縮された目地を互いにこすり合わせる。このようにすれば、溝の中に密着した石灰が硬化し、一連の塊として凝固することで、水やその他の物質が目地を通って浸透するのを防ぐ。したがって、このように一面に敷き詰められたら、その上に敷きモルタルを施し、棒で叩いて締め固める。さらにその上に、大きめのモザイク片であれ陶製ヘリンボーン敷きであれ、上述の勾配をもって床を敷設する。このように施工されれば、容易に損なわれることはないであろう。

構文注4 件
  1. 7.1.1ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem

    否定目的節(ne... sit extructus)に続く sed potius 以下の構文。paries を意味上の主語として「壁が(床との間に)隙間を空けられ(relaxatus)、自らの上方に垂下・浮遊する板張り(supra se pendentem coaxationem)をもつ」という構造をとる。壁を床下根太に直結させず空間を空けておくことで、梁の撓みによるひび割れを防ぐ工法を指示している。

  2. 7.1.3quinque ad duo mixtionis habeant responsum

    responsum habere はここでは「照応・釣合い(比率)を保つ」という建築技術的・計量的な慣用表現。主語は文脈上補われる「材料の配合部分」であり、「石灰2に対して再生骨材5」の体積比を表す(quinque ad duo)。

  3. 7.1.4super fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor

    cum fuerint perfecta の主語は前述の pavimenta(中性複数)で、「(床面が)平滑化と研磨によって仕上げられたとき」を意味する時間節。主節の主動詞 incernatur は三人称単数接続法現在(受動態)で命令・勧告(「大理石の粉が篩われて撒かれるべきである」)を表す。

  4. 7.1.7tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales

    長大な主節の骨格は tegulae bipedales... conlocentur。substrata materia は絶対奪格で「下地材料(モルタル)が敷かれた上で」の意。分詞 habentes は主語 tegulae bipedales を修飾し、excelsos canaliculos digitales(指一幅分の高さの溝)を目地の各端面(singulis coagmentorum frontibus)にもつ状態を示す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.1.1-7.1.7