← ウィトルウィウス

建築について

§6.1.1-6.1.6

気候と緯度に応じた建築の配置と民族の特質

著者は建築が地域の気候や世界の傾きに合わせて設計されるべきであることを説き、緯度による太陽熱の違いが諸民族の体格・気質・声の高低に及ぼす影響を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6.1.1

​Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum fuerit, quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi constituantur. namque aliter Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera aedificiorum,1 quod alia parte solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur. igitur, uti constitutio mundi ad terrae spatium inclinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique varietates videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes.

ところで、これらが正しく配置されるのは、まず世界のいかなる地域あるいはどの傾きのもとに建てられるのかが配慮された場合であろう。というのも、建築の種別は、エジプトにおいてとヒスパニアにおいてとでは異なり、ポントスにおいてと同じやり方ではなく、ローマにおいても異なるように、また同様に他の土地や地域固有の性質に応じても異なって建てられるべきであると考えられるからである。それは、地表のある部分は太陽の運行によって圧迫され、別の部分はそこから遠く離れ、さらに別の部分は中庸に調和されているからである。したがって、黄道帯の傾きと太陽の運行によって、世界の構成が地表の広がりに対して不均等な特質をもって自然に配置されているように、地域ごとの条件と天空の差異とに応じて、建築の配置も決定されるべきであると考えられる。

§6.1.2

​Sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non patentia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur. contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum.2 item reliquis regionibus ad eundem modum debet temperari, quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.

北方の下では、建築は穹窿天井を持ち、極力閉ざされて開放的でなく、温暖な方位に向けられるべきであると考えられる。これに対して太陽の勢力下にある南方地域では、熱気に圧迫されているため、より開放的で、北および北風の吹く方位に向けて造られねばならない。このようにして、自然が行き過ぎて損なうところを、技術によって補正することになろう。同様に残りの地域においても、天空が世界の傾きに対して配置されているのと同様の仕方で調節されねばならない。

§6.1.3

​Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda. namque sol quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora temperata; quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam umoris; contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores. ex eo quoque, quae sub septentrionibus nutriuntur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo ab umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati;

ところでこれらのことは、自然の摂理から注意を払い考察されるべきであり、また諸民族の肢体や身体からも観察されるべきである。なぜなら太陽は、蒸気を適度に注ぐ場所においては、身体をほどよい状態に保つが、きわめて近くを運行して激しく焼き尽くすところでは、熱によって湿気の調和を奪い去るからである。これに対して、南方から遠く離れているために冷却された地域では、湿気が熱気によって奪い尽くされることはなく、むしろ露を含んだ大気が空から身体へと湿気を注ぎ込むことによって、より大きな体躯とより低い声の響きをもたらす。この理由からもまた、北方の下で育つ諸民族は、湿気の充溢と天空の冷却とによって、巨大な体躯、白い肌、直毛で赤みがかった髪、青みがかった灰色の瞳、そして豊かな血液を備えるように形成されている。

§6.1.4

​Qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, sanguine exiguo solis impetu perficiuntur. itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore; itemque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore.

これに対して、南方の天の軸に最も近く、太陽の運行の直下に置かれている人々は、太陽の勢いによって、より小柄な体躯、浅黒い肌、縮れ毛、黒い瞳、乏しい血液を持つように仕上がる。それゆえ、彼らは血液の乏しさのために武器に立ち向かうことには臆病であるが、その肢体は熱気とともに育まれているために、酷熱や発熱には恐れることなく耐え抜く。同様に、北方の下で生まれる身体は、発熱に対しては臆病で脆いが、血液の豊富さゆえに武器には恐れず立ち向かうのである。

§6.1.5

​Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares et varias habet qualitates, ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circumitionem, quam etiam mathematici ὁρίζοντα dicunt. igitur cum id habemus certum ab imo sustinens, ab labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum,3 sine dubitatione animadvertemus ex eo esse schema trigonii mundo, uti organi, quam σαμβυκην Graeci dicunt.4

諸民族における声の響きも劣らず、不均等で多様な性質を持っている。それは、世界の天上と地下とを分かつ地の水平面をめぐる東西の境界が、自然の摂理に従って水平に保たれた円周を持っていると見られるからであり、幾何学者たちはこれをホリゾーン(地平線)とも呼んでいる。したがって、下から支えているこの確固たる面を基準とし、北方の地域にある端から南の軸の上方にある点へと線が引かれ、そこからさらに別の線が北方の星座群の背後にある最高軸へと斜めに天空高く引かれるとき、そこから世界には、ギリシア人たちがサンビュカと呼ぶ楽器のような三角形の形態が存在することを、私たちは疑いなく見て取ることになろう。

§6.1.6

​Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo. secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam remissiones efficiunt in nationibus sonorum scansione. item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones sub altitudines caeli nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum exprimuntur. ita videtur mundi conceptio tota propter inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse composita.

それゆえ、南方地域において天の軸の線から最低軸に最も近い空間、その場所の下にある民族は、世界に至る高度の低さゆえに、楽器における角に最も近い弦のように、細く極めて甲高い声の響きを生み出す。しかしこれに次いで、他の諸民族はギリシア中央部にかけて、音階の音の弛緩を生じさせる。同様に、中央部から順次増大して天空の高さの下にある最北方に至るまで、諸民族の息吹は自然の摂理によって、より低い響きをもって押し出される。このように、世界の全体の構図は、その傾きゆえに、太陽による調和を通して最も共鳴しつつハルモニアへと整えられていると見なされるのである。

構文注4 件
  1. 6.1.1item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera aedificiorum

    ceteris... proprietatibus は奪格で、前置詞句 secundum 相当(「〜の特性に応じて」)として constitui に係ると解釈される。また非人称的動詞 oportere が videntur の補足不定詞となり、さらに oportere の主語として genera aedificiorum constitui という対格不定詞構文が後続する入れ子構造をなしている。

  2. 6.1.2ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum

    quod は関係代名詞で先行詞を含む名詞節(「〜する事柄」)を形成し、emendandum(erit と結合して動形容詞による非人称・受動の義務表現)の主語として機能している。ultra は副詞的に「度を超えて、行き過ぎて」の意味で laedit を修飾する。

  3. 6.1.5cum id habemus certum ab imo sustinens, ab labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum

    主文 animadvertemus に至る長大な条件・時間節構造。cum 節の中で id... certum(直前の地平線)が対格目的語となり、ab imo sustinens(現在分詞)がそれを修飾する。これに続いて linea traiecta... および(linea)altera obliqua... という独立奪格句が並列され、北端から南軸の上方、さらに天の最高軸へと引かれる視線ないし作図線による幾何学的モデルが形成されている。

  4. 6.1.5organi, quam σαμβυκην Graeci dicunt

    関係代名詞 quam の先行詞は中性名詞 organum であるが、関係節内の述語名詞 σαμβύκη(女性名詞)に性が牽引(attractio generis)されて女性単数対格 quam となっている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.1.1-6.1.6