- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.12.1-5.12.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
天然の良港および人工港の築造法、とりわけポッツォラーナ火山灰を用いた水中石積み工事や排水用二重潜函工法を詳述し、さらに造船所の配置と防火上の留意点を述べて第5巻を結ぶ。
De opportunitate autem portuum non est praetermittendum sed, quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus,1 explicandum. hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere. circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus ad emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.
港の利便性についても見過ごされてはならず、港においてどのような方法で船舶が嵐から保護されるべきかを説明しなければならない。もし港が自然に恵まれた立地にあり、突き出た岬や岬角を持ち、それらから土地の性質によって内側に湾曲部や曲がり角が形成されているならば、最大の利用価値を持つように思われる。というのも、その周囲には柱廊や造船所を造るか、柱廊から市場への進入路を設けるべきであり、両側には機械仕掛けで鎖を張り渡すことができる塔を配置すべきだからである。
Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita conformandae portuum conclusiones. eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
しかし、嵐から船舶を守るのに適した自然の地形が得られない場合には、次のように施工されるべきであると思われる。すなわち、もしそうした場所で河川の流入が妨げにならず、片側に碇泊所があるならば、そのときには反対側から石積み工事や突堤によって突堤部を伸長させ、こうして港の囲い込みを形づくるべきである。ところで、水中に築かれることになるそれらの構造物は次のように造られるべきと思われる。すなわち、クーマエからミネルウァ岬まで連なる地域から火山灰を運び、それがモルタルにおいて二対一の比率で調合されるように混ぜ合わせるのである。
Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter; deinde inter ea extrastilis2 inferior pars sub aqua exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structurae spatium, quod fuerit inter arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra scripta sunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis,3 reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus habeat. deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, quae est supra scripta; tunc proclinatio ea impleatur harena et exaequetur cum margine et planitia pulvini. deinde insuper eam exaequationem pila, quam magna constituta fuerit, ibi struatur; eaque, cum erit extructa, relinquatur ne minus duos menses, ut siccescat. tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam; ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem. hac ratione, quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit esse progressus.
そののち、区画された場所に、硬木材の柱と鎖で組まれた枠箱を水中に降ろして堅固に固定する。次いでそれらの枠箱の間で支柱の外側にある水底部分を水平にして土砂を浚い、上に記したようにモルタルと骨材を練り合わせた材料をそこに投入し、枠箱の間にある構造物の空間が満たされるまで続ける。上に記された地域は、こうした自然の恩恵を備えているのである。 しかし、もし外海の波浪や激しい衝撃のために固定支柱が枠箱を保持できない場合には、そのときは陸地そのものあるいは岸壁から、できる限り堅固に基壇を構築する。そしてその基壇は、半分未満の部分を平坦にならされた面として築き、残りの海岸に最も近い部分は傾斜した側面を持つようにする。次いで水際と基壇の両側面に、上に記した平坦面から水平に約一・五ペスの縁石縁を築く。そのうえで、その傾斜部を砂で満たし、縁石縁および基壇の平坦面と水平に均す。その後、その均された面の上に、決められた大きさの突堤石塊を築く。そしてそれが築かれたならば、乾燥させるために二か月以上放置する。そののちに、砂を支えている縁石縁を切り落とす。こうして砂が波に洗われて崩れ落ち、石塊を海の中へと傾倒・落下させる。この方法によって、必要なときには何度でも水中への進展を図ることができる。
In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis calcetur. cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futurus erit,4 et tunc structura ex caementis calce et harena compleantur.
他方、火山灰を産出しない地域では、次のような方法で施工しなければならない。すなわち、板を重ね合わせ鎖で連結した二重の枠箱を定められた場所に設置し、固定杭の間に沼沢の葦で編んだ籠に詰めた粘土を踏み固める。そのようにして入念に、かつ極めて緻密に踏み固められたならば、アルキメデスの螺旋ポンプや揚水水車、揚水胴車を配置して、その囲壁で画された場所の水を排出し乾燥させ、その囲壁の間で基礎を掘削する。もし地盤が土であるなら固い層に至るまで、上に載る予定の壁よりも厚く掘り下げ、そののち割石と石灰と砂による石積みで満たす。
Sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis configantur et carbonibus compleantur, quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo murus ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii lapides coagmentis contineantur. tunc, qui locus erit inter murum, ruderatione sive structura compleatur. ita erit uti possit turris insuper aedificari.
しかし、軟弱な地盤である場合には、焦がしたハンノキやオリーブの杭を打ち込み、劇場や城壁の基礎について記されたように木炭で埋める。その後、できる限り長い継手をもつ切石で壁を引き伸ばし、中央の石材が継ぎ目によって最もよく保持されるようにする。次いで、壁の間の空間を砕石モルタルまたは石積みで満たす。こうしてその上に塔を建てることができるようになる。
His perfectis navaliorum ea erit ratio, ut constituantur spectantia maxime ad septentrionem; nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant. eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia. de magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti, etsi maiores naves subductae fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem. Quae necessaria ad utilitatem in civitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum constituantur et perficiantur, in hoc volumine scripsi; privatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti volumine ratiocinabor.
これらが完成したならば、造船所は主として北に向くように配置する方針とする。南方の地域は熱気のために木材の腐朽やシミ、フナクイムシ、その他有害な虫の類を生み出し、養い育てるからである。またそれらの建物は、火災を防ぐために木材の使用を極力避けて造らなければならない。規模については一定の制約を設けるべきではなく、引き揚げられた船舶が大型であっても、そこにゆとりをもって配置できるよう、最大級の船の寸法に合わせて造るべきである。 国家において公共の場所の有用性に関して私の念頭に浮かび得た必要な事柄について、それらがどのように配置され完成されるべきかを、この巻において私は書き記した。私的な建物の有用性とそれらの釣合関係については、次の巻において論じることとする。
- 5.12.1quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus
間接疑問節を導く疑問句 quibus rationibus に続く接続法現在 tueantur は、形式所相動詞 tueor の接続法三人称複数形が受動の意味で用いられたものである。主語は naves、ab tempestatibus は分離の奪格句である。
- 5.12.3extrastilis
写本伝承に見られる語であり、extra(外側に)と stilus(杭・支柱)の合成語、あるいは inter ea extra stilos(それらの枠箱の間で杭の外側において)の結合形として理解される。枠箱を固定する支柱の内外関係を指示する副詞的・奪格的表現として解される。
- 5.12.3minus quam dimidiae partis
性質の属格(genitive of quality/description)であり、直前の exaequata planitia(平坦にならされた平面)を修飾する。quam の前後の比較において格の一致が省略され、基壇全体に対する「平坦部分が全体の半分未満の広さを持つ」という比率を示している。
- 5.12.5crassiora quam qui murus supra futurus erit
比較構文において関係代名詞 qui が先行詞なしで名詞 murus を直接限定する形容詞的用法(「その上に建つことになる壁」)を取り、先行詞 murus と融合している。crassiora(より厚い)の中性複数は主語 fundamenta と一致し、比較対象「壁の厚み」と実質的に比較されている縮約比較(comparatio compendiaria)である。
