- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.1.1-5.1.9
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ギリシアとイタリアにおけるフォルムの機能的差異(剣闘士試合の開催)に応じた設計基準、縦横比、上下階の柱の逓減比率を論じ、さらにフォルムに付随するバシリカの配置・寸法比率および柱や部材の仕様を規定する。
Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt. Italiae vero urbibus non eadem est ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita est gladiatoria munera in foro dari.
ギリシア人たちは正方形の平面の中に、非常に広壮な二重の列柱廊をめぐらせてフォルムを造り、密に配した円柱と石造ないし大理石のアーキトレーヴで装飾し、上部の歩廊を板張りの床の上に設けます。しかしイタリアの諸都市においては、同じ方式で造るべきではありません。なぜなら、フォルムにおいて剣闘士試合が催されることが先祖伝来の慣習となっているからです。
Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia publica recte erunt disposita. Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri, ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam populi vastum forum videatur. latitudo autem ita finiatur, uti, longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duae partes ei dentur; ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
それゆえ見物席の周囲には、より広い柱間が割り振られるべきであり、周囲の列柱廊には両替商の店や、上層の板張り床に見物用バルコニーが配置されるべきです。これらは実用にも公共の収入にも正しく適合するよう配置されることになります。 また規模については、実用に対して空間が狭すぎたり、人口が少ないためにフォルムが閑散として見えたりしないよう、人の多さに応じて定められるべきです。そして幅は、長さが三等分された際に、そのうちの二つの部分が幅に与えられるように決定されるべきです。そうすれば、その形状は長方形となり、見物興行の理法にも有用な配置となるからです。
Columnae superiores quarta parte minores quam inferiores sunt constituendae, propterea quod oneri ferendo,1 quae sunt inferiora, firmiora debent esse quam superiora. non minus quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete, cupresso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, dein decrescendo progreditur in altitudinem naturali contractura peraequata nascens ad cacumen. ergo si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus superiora inferiorum fieri contractiora.2
上層の円柱は、下層の円柱より四分の一小さく設置されねばなりません。それは、下層にあるものは上層のものよりも荷重を支えるためにより強固でなければならないからです。そればかりでなく、まっすぐ伸びる木、すなわちモミ、イトスギ、マツなどの植物の自然に倣うべきだからでもあります。これらの木では、根元から太く、そこから均等に整えられた自然の先細りによって成長しながら梢へと高さを増しつつ細くなってゆかないものは一つもありません。したがって、成長するものの自然がそのように求めている以上、上層のものが下層のものよりも高さにおいても太さにおいてもより細く作られることは正しく定められているのです。
Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis partibus oportet constitui, ut per hiemem sine molestia tempestatium se conferre in eas negotiatores possint. earumque latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si3 loci natura inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. sin autem locus erit amplior in longitudine, chalcidica in extremis constituantur, uti sunt in Iulia Aquiliana.
フォルムに隣接するバシリカの敷地は、冬期にも商人たちが悪天候の煩わしさを被ることなくそこへ身を寄せることができるよう、可能な限り温暖な方角に配置されるべきです。そしてその幅は、敷地の形状が妨げとなり別のシンメトリアへと変更することを余儀なくさせる場合を除いて、長さの三分の一を下回らず、二分の一を上回らないように定められるべきです。しかし、もし敷地が長手方向に過大であるならば、ユリア・アクィリアナにあるように、両端にカルキディクムが設置されるべきです。
Columnae basilicarum tam altae, quam porticus latae fuerint, faciendae videntur; porticus, quam medium spatium futurum est, ex tertia finiatur.4 columnae superiores minores quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur. pluteum, quod fuerit inter superiores et inferiores columnas, item quarta parte minus, quam superiores columnae fuerint, oportere fieri videtur, uti supra basilicae contignationem ambulantes ab negotiatoribus ne conspiciantur. epistylia, zophora, coronae ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur.
バシリカの円柱は、列柱廊の幅と同じ高さに造られるべきと考えられます。列柱廊の幅は、中央の空間となる広さの三分の一に定められるべきです。上層の円柱は、上に記した通り、下層のものより小さく設置されるべきです。上層と下層の円柱の間にある手すり壁もまた、バシリカの床の上を歩く人々が商人たちから見られないように、上層の円柱よりも四分の一小さく造られるべきと考えられます。アーキトレーヴ、フリーズ、コーニスは、第三巻で述べたように、円柱のシンメトリアに従って展開されるべきです。
- 5.1.3oneri ferendo
目的・適合性を表す動形容詞の与格構文。主節の述語「firmiora debent esse」(より強固でなければならない)に対し、「重荷・荷重を支えるために」という目的あるいは適合の対象を示している。
- 5.1.3superiora inferiorum fieri contractiora
「inferiorum」は比較級「contractiora」に対する比較の属格(ギリシア語構文の借用)とするか、あるいは「superiora [membra/columnae] inferiorum [columnarum]」(下層のものに対応する上層のもの)という関係の属格と解する。いずれにしても「上層の部材が下層のものに比してより細く作られる」という上下の対比関係を表している。
- 5.1.4nisi si
「nisi」に接続詞「si」が重畳した慣用句。「〜である場合を除いては」を意味し、例外的な条件規定を導入する文語・専門書特有の表現。
- 5.1.5porticus, quam medium spatium futurum est, ex tertia finiatur
「latitudo」の省略を含む比較構造。「porticus [latitudo]... ex tertia [parte eius latitudinis] quam medium spatium futurum est finiatur」の骨格であり、側廊の幅は中央身廊(medium spatium)の幅の3分の1に決定されるべきことを指示している。
