- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.6.1-4.6.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
神殿の扉口と扉枠の比率規則について、ドーリス式・イオニア式・アッティカ式の三様式における開口部や部材の寸法と構造を詳述し、ギリシア建築の三様式を総括してトスカナ式神殿の記述へと移行することを告げる。
Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera sint. genera sunt enim thyromaton haec: doricum, ionicum, atticurges. Horum dorici generis symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis1 et ex eis duae partes semis lumini valvarum altitudine constituantur. haec autem dividatur in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte; si XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII; si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua, quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari.
神殿における扉口およびその方立の比例規則は以下の通りであり、まずいくつの種類があるかが定められねばならない。すなわち戸口の様式には、ドーリス式、イオニア式、アッティカ式の三つがある。 これらのうちドーリス式の均整は、次の規則によって観察される。すなわち、上部方立の上に載せられる最上部のコーニスが、プロナオスにある円柱の最上部の柱頭と等しく水平に揃えられることである。一方、戸口の開口部は次のように定められるべきである。すなわち、床から格天井までの神殿の高さが三等分半に分割され、それらのうち二等分半が扉の開口部の高さとして定められる。さらにこの高さは十二等分され、そのうち五と半分が開口部の底部における幅とされる。そして頂部では、開口部が床から十六ペデスまでであるならば、方立の三分の一だけ狭められ、十六ピエデスから二十五ピエデスであるならば、開口部の上部は方立の四分の一だけ狭められ、二十五ピエデスから三十ピエデスであるならば、最上部は方立の八分の一だけ狭められる。それ以上の高さのものは、高くなればなるほど垂直に配置されるべきであると思われる。
Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte. supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo. sculpendum est cymatium lesbium cum astragalo. supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura. corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae2 sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.
方立そのものは、頂部において自身の厚みの十四分の一だけ狭められる。上枠の厚みは、方立の頂部における厚みと同じにする。波頭飾りは方立の六分の一で作られるべきであり、その張り出しは厚みと同じにする。アストラガロスを伴うレスボス式の波頭飾りが彫られねばならない。上枠の上にある波頭飾りの上には、上枠と同じ厚みを持つ扉上飾りが置かれねばならず、そこにはドーリス式の波頭飾りと、浅浮彫によるレスボス式アストラガロスが彫られるべきである。平坦なコーニスは波頭飾りを伴い、その張り出しは高さと同じにする。方立の上に載せられる上枠の左右の張り出しは、耳飾りが突出し、その波頭飾りそのものと寸分の隙もなく接合されるように作られねばならない。
Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur. latitudo constituatur, ut altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum ex altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium huius crassitudinis sexta. reliqua pars praeter cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.
他方、もしイオニア式になる予定であるならば、開口部の高さはドーリス式と同様のやり方で作られると思われる。幅は、高さが二等分半に分割され、その一等分が開口部底部の幅となるように定められる。窄まりの比率はドーリス式と同様である。正面における方立の厚みは開口部の高さの十四分の一であり、波頭飾りはこの厚みの六分の一とする。波頭飾りを除く残りの部分は十二等分される。これらのうち、第一の帯板はアストラガロスを伴って三、第二は四、第三は五とされ、それらの帯板が等しくアストラガロスを伴って周回するようにする。
Hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in doricis. pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium. eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus, imo quarta parte graciliore quam superiora. Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes.
扉上飾りはドーリス式と同じやり方で構成される。耳飾りの代わりに、アンコネス、あるいはパロティデスと呼ばれるものが彫り出され、左右で上枠下部の水平線に至るまで、葉飾りの部分を除いて垂れ下がる。それらは正面において方立の三部分から成る厚みを持ち、下部では上部よりも四分の一だけ細身にする。 扉は次のように組み立てられる。すなわち、軸柱が開口部全体の幅の十二分の一となるようにする。二本の縦框の間の鏡板は、十二等分のうち三等分ずつを持つようにする。
Inpagibus distributiones ita fient, uti divisis altitudinibus in partes V duae superiori, tres inferiori designentur. super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo, alii in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. scapi, qui sunt secundum antepagmentum, dimidium inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.
桟の配置は、全高を五等分して二つを上部に、三つを下部に割り当てるようにして行われる。中央の桟は中間点の上に配置され、残りのうちあるものは最上部に、あるものは最下部に組み合わされる。桟の高さは鏡板の三分の一とし、波頭飾りは桟の六分の一とする。縦框の幅は桟の半分とし、同様に塞ぎ縁は桟の半分と六分の一とする。方立に沿う縦框は桟の半分に定められる。しかし、もし折り戸式であるならば、高さはそのまま保たれ、幅には扉一枚の幅がさらに加えられる。もし四つ折戸になるならば、高さが加えられる。
Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri doricis, ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.3 nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.
アッティカ式のものは、ドーリス式と同じ規則によって仕上げられる。さらに、方立の波頭飾りの下に帯板が巡らされるが、これらは波頭飾りを除く方立の七等分のうち二等分を持つように割り当てられねばならない。そしてこれら自体は格子戸にも両開き戸にも作られず、折り戸式とされ、外側へ向けて開く構造を持つ。 神殿の構成において、ドーリス式、イオニア式、コリント式の作品においてなされるべき諸規則について、私が及ぶかぎり、正統な慣行に従って説明してきた。次に、トスカナ式の配置について、どのように整えられるべきかを述べよう。
- 4.6.1uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis
関係代名詞 quae の節内に先行詞 altitudo が取り込まれた関係詞節先取り(incorporatio)構文。骨格としては altitudo, quae aedis fuerit... dividatur...(床から格天井までの神殿の高さが……分割されるように)と把握される。関係節全体が主節の接続法動詞 dividatur の主語的役割を担っている。
- 4.6.2supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae
属格 supercilii は関係節 quod... inponitur および副詞句 dextra atque sinistra を挟んで、後続の主語名詞 proiecturae に係っている(離隔/hyperbaton)。「方立の上に置かれる上枠の、左右の張り出しは……」という統語関係をなす。
- 4.6.6Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri doricis, ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.
文頭に関係代名詞 Quas と名詞 rationes が導く節が先置され、主節の動詞 exposui の直接目的語となっている(= Exposui eas rationes aedium sacrarum, quas...)。関係詞節が文頭に立ち先行詞を取り込む構造であり、主節の骨格は「私は……諸規則(rationes)を説明してきた(exposui)」である。
