← ウィトルウィウス

建築について

§4.1.1-4.1.6

コリント式の比率とドーリア式オーダーの起源

ビトルビウスはコリント式の比率と部材構成を説明し、次いで古典的三様式の起源として、アカイアでのドーリア式の偶然の創始と、イオニア植民における成人男性の肉体比率に基づくドーリア式オーダーの確立を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.1.1

​Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata1 excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi. igitur quod duae partes e crassitudine corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem.

コリント式の円柱は柱頭を除いてすべての比例寸法がイオニア式と同様であるが、柱頭の高さによって相応に高く、より細身のものとなる。なぜなら、イオニア式柱頭の高さは円柱の太さの三分の一であるのに対し、コリント式柱頭の高さは柱身の太さ全体に及ぶからである。したがって、コリント式の太さから三分の二が加えられることによって、その高さゆえにそれらの外観はより細身のものとなるのである。

§4.1.2

​Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.

円柱の上に載せられるその他の部材は、コリント式円柱においてはドーリア式の比例寸法によるか、あるいはイオニア式の慣行に従って配置される。なぜなら、コリント式様式それ自体はコーニスやその他の装飾について固有の規定を持たず、ドーリア式の慣行に従ってトリグリフの比例からコーニス内の変形垂木(ムトゥルス)やアーキトレーヴ(エピステュリウム)の滴(グッタ)が配置されるか、あるいはイオニア式の規定に従って彫刻で飾られたフリーズ(ゾーポロス)が歯飾(デンティクルス)やコーニスとともに割り振られるかのいずれかだからである。

§4.1.3

​Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum. e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata. Namque Achaia Peloponnensoque tota Dorus, Hellenos et Pthias nymphae filius, regnavit, isque Argis, vetusta civitate, Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum rationata.2

このようにして二つの様式から柱頭を挟み込むことによって、建造物において第三の様式が生み出された。というのも、円柱の形態から三つの様式の名称、すなわちドーリア式、イオニア式、コリント式が作られたのであり、それらのうちドーリア式が最初にかつ古くから生まれたからである。 というのも、ヘレーンとニュンペーのプティアーの息子であるドーロスがアカイアとペロポネソス全土を支配し、彼はアルゴスの古き都市においてユーノーの聖域に、偶然その様式の形態の神殿を建立し、次いでアカイアの他の都市においても同じ様式で建てたが、その頃はまだ比例寸法の理論体系が確立されていなかったからである。

§4.1.4

​Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta, (quae olim ab aqua est devorata; cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (haec Melite propter civium adrogantiam ab his civitatibus bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter ​Ionas est recepta): hae civitates, cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes coeperunt fana aedificare. et primum Apollini Panionio aedem, uti viderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere viderunt.

その後、アテナイ人たちがデルポイのアポローンの神託に従い、全ヘラスの共通の決議により、一度に十三の植民市を小アジアへ送り出し、個々の植民市に指揮官を定め、指揮の最高権限をクスートスとクレウーサの息子イオーン(アポローンもまたデルポイでの神託において彼を自らの息子であると言明した)に与えた。イオーンはそれらの植民市を小アジアへと導き、カリアの領域を占領して、そこにエペソス、ミレートス、ミュウース(かつて水によって呑み込まれ、その祭儀と投票権をイオニア人たちはミレートス人に帰属させた)、プリエネー、サモス、テーオース、コロポーン、キオス、エリュトライ、ポーカイア、クラゾメナイ、レベドス、メリテー(このメリテーは市民たちの傲慢さゆえに、これらの都市から共通の決議によって戦争を宣告されて滅ぼされた。その代わりにのちにアッタロス王とアルシノエーの恩恵によってスミュルナ人の都市がイオニア人の輪の内に受け入れられた)という極めて大いなる諸都市を建設した。これらの都市は、カリヤ人やレレゲス人を追い払った後、その地を指導者イオーンにちなんでイオニアと名づけ、そこに不死の神々の神殿を定めつつ聖域を築き始めた。そしてまず彼らがアカイアで目にした通りの神殿を汎イオニアのアポローンに建立し、それをドーリア式と呼んだ。ドーリス人の都市において最初にその様式で作られたのを彼らが見たからである。

§4.1.6

​In ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem. cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.3 ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.

その神殿において彼らが円柱を配置しようとした際、それらの比例寸法を持たず、荷重を支えるのに適し、かつ外見においても認められた美しさを保ちうるようにいかなる比例関係によって実現できるかを探求して、彼らは成人男子の足跡を測定し、それを高さと照らし合わせた。人間において足が身長の六分の一であることを発見すると、彼らは同様にそれを円柱へと適用し、柱身の基礎(径)をどのような太さにしたかに対して、柱頭を含めてその六倍を高さへと立ち上げた。このようにしてドーリア式の円柱は、建造物において男性の肉体の比例と頑強さと美しさを備えるようになったのである。

構文注3 件
  1. 4.1.1pro rata

    「比例に応じて」「相応に」を意味する成句副詞表現(pro rata parte の略)。ここでは柱頭の高さの増分に比例して、柱全体のプロポーションが高くかつ細身(excelsiores et graciliores)に見えるようになることを述べている。

  2. 4.1.3cum etiamnum non esset symmetriarum rationata

    写本伝承において rationata(あるいは ratio nata)と読まれる難所。ratio nata(理法が生じること)と読む校訂案もあるが、写本通りの rationata を名詞化された中性複数形(あるいは非人称的用法)として「比例寸法に関する理論体系・合理的規定がまだ存在していなかった」と解釈した。いずれの読みに依拠しても「比例の合理的体系が未確立であった」という文意は一致する。

  3. 4.1.6qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt

    相関代名詞・数量詞による比較・相関構文。関係節 qua crassitudine...(柱身の基底をいかなる太さに作ったか)が先行する尺度を示し、主節の tantas sex([その太さと]同じ大きさの6倍を)が対格で高度(in altitudinem)の量を示す。柱頭を含む全体の高さが基底の太さの6倍に設定されたことを明示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.1.1-4.1.6