- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.5.7-3.5.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
イオニア式柱頭の細部寸法規則と柱高25フィート超の補正、柱頭設置上の留意点、ならびに視覚の減衰理論に基づくアーキトレーブおよびフリーズの寸法補正が説明される。
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars.1 proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat. axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem. haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV.2 quae supra erunt, reliqua habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta parte VIIII, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam3 et in latitudine suae partis adiectionem.
柱頭の厚み(高さ)は、九・五の部分のうち三つの部分が柱身最上部のアストラガロスより下に垂れ下がるように作られねばならない。頂板と溝を取り去った残りの部分がキマティウムに充てられる。キマティウムの張り出しは、頂板の方形枠の外側に「目」の大きさだけ持つようにする。枕形(バルスター)の帯は頂板から次のような張り出しを持つべきである。すなわち、コンパスの一脚が柱頭の四半部(象限)に置かれ、他脚がキマティウムの端まで開かれたとき、それを回転させると帯の外端に接するようにする。渦巻きの軸は「目」の大きさより太くならず、渦巻き自体は自らの高さの十二分の一だけ窪ませられる。これらが、最小から二十五フィートまでの高さとなる円柱の柱頭の釣合である。それを超える高さのものは、その他の釣合を同じ方式で保ちつつも、頂板は、柱身最下部の太さに九分の一を加えたものを長さと幅とする。これは、より高い円柱がより少ない収分(細まり)しか持たない分、柱頭もその固有の釣合による張り出しと幅における自らの部分の増加を損なわないようにするためである。
De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta. Capitulis perfectis, deinde in scapis columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat, epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae; item si ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat; item si XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine fiat; item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una pars altitudo fiat. item si quae altiores erunt, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.
渦巻きの作図法、すなわちコンパスを用いて正しく巻き込まれるようにどのように描くべきかについては、巻末にその図形と計算根拠が付記されるであろう。 柱頭が完成し、次いで柱身上に水準器(水平器)に合わせてではなく均等な寸法単位に従って据え付けられたなら(基壇[ステュロバテス]においてなされた付加[ふくらみ]が、上部部材において対応するようにするためである)、エピステュリオン(アーキトレーブ)の寸法規則は次のように扱われねばならない。すなわち、もし円柱が最小の十二フィートから十五フィートまでであれば、エピステュリオンの高さは柱身最下部の太さの半分とする。同様に十五フィートから二十フィートであれば、円柱の高さを十三の部分に分割し、その一区分をエピステュリオンの高さとする。同様に二十フィートから二十五フィートであれば、高さを十二・五の部分に分割し、その一区分をエピステュリオンの高さとする。同様に二十五フィートから三十フィートであれば、十二の部分に分割し、その一区分を高さとする。同様に、さらに高いものについては、同じ方式に従い円柱の高さに応じた比例配分によってエピステュリオンの高さが算出されねばならない。
Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem;4 dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exuta incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. quare semper adiciendum est rationis supplementum in symmetriarum membris, ut, cum fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum rationem. epistylii latitudo in imo, quod supra capitulum erit, quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit, tanta fiat; summum, quantum imus scapus.
というのも、視線は高く登るほど、大気の濃密さを容易には貫けないからである。それゆえ視線は、高度の距離によって減衰し活力を奪われ、寸法単位の不確かな分量を感覚へと報告することになる。したがって、作品がより高い位置にある場合であれ、あるいはそれ自体がより巨魁である場合であれ、ふさわしい大きさの割合を保つように、釣合の部材において常に寸法の補正が加えられねばならない。エピステュリオンの下面の幅(柱頭の直上にある部分)は、柱頭直下の円柱最上部の太さと同じ大きさに作られねばならず、上面の幅は柱身最下部と同じ大きさとする。
Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem. reliqua pars praeter cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minus altus quam epistylium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. cymatium suae altitudinis partis septimae; proiecturae cymatiûm quantum crassitudo.5
エピステュリオンのキマティウムは、その全高の七分の一の高さで作られるべきであり、張り出しも同等とする。キマティウムを除いた残りの部分は十二の部分に分割され、そのうちの三部分が最下段の帯(ファスキア)、第二の帯が四部分、最上段が五部分で作られねばならない。同様に、エピステュリオン上のフリーズ(ゾーポロス)は、エピステュリオンより四分の一だけ低くする。ただし、浮彫像(シギッラ)を配する必要がある場合には、彫刻の威厳を保つためにエピステュリオンより四分の一だけ高くする。そのキマティウムはフリーズの高さの七分の一とし、キマティウムの張り出しはその厚みと同等とする。
- 3.5.7cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars
cymatio は利益の与格で「キマティウムのために」、adempto abaco et canali は奪格絶対構文「頂板と溝が取り去られたとき(差し引かれたのち)」を表す。主語は reliqua pars である。
- 3.5.7haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV
関係代名詞節 quae columnae futurae sunt は先取り的吸引(prolepsis)であり、意味上は eorum capitulorum, quorum columnae erunt...(その円柱が……となるような柱頭の)に相当する。名詞 columnae に関係代名詞の性・数が牽引されている。
- 3.5.7uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam
相関構文 quo minus... eo ne minus は、比例関係(「円柱が高くなるほど収分が少なくなる分、柱頭も自らの張り出しを減らすことのないように」)を表す。eo ne minus は結果・目的節 uti の中で否定比較(non minus)が ne と結合した形である。
- 3.5.9Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem
oculi species は古代の視覚論(外放説)における「目から放射される視線」を指す。主語 species に対し、dilapsa および exuta(次文)はいずれもこの女性単数主語に一致する分詞であり、視線そのものが距離によって力を失うと解釈されている。
- 3.5.10proiecturae cymatiûm quantum crassitudo
cymatiûm は古典期に散見される縮約属格複数(= cymatiorum)。quantum crassitudo は tantum... quantum の相関における先行副詞・指示語の省略であり、「(キマティウムの)厚みと同じだけの大きさ」を意味する。
