← ウィトルウィウス

建築について

§3.1.1-3.1.5

人体の比例関係と神殿建築における均整の原理

神殿建築の構成が均整と比例に基づかなければならない理由を説き、円と正方形に収まる理想的な人体の寸法関係、および人体の部位から導かれた尺度体系と完全数について論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.1.1

​Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent. ea autem paritur a proportione, quae graece ἀναλογία dicitur. proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.1

神殿の構成は均整(シュンメトリア)から成り立ち、建築家はその原理をこの上なく入念に保たなければならない。それはまた、ギリシア語でアナロギアーと呼ばれる比例(プロポーション)から生じる。比例とは、あらゆる作品において部材の一定の単位と全体との調和的な基準寸法であり、そこから均整の原理が生み出される。というのも、いかなる神殿も、均整と比例なしに構成の合理性を持つことはありえず、整った体躯を持つ人間の各部分が持つような正確な比例関係を備えていなければ〔構成の合理性を持つことは〕ありえないからである。

§3.1.2

​Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis,2 item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, a medio pectore ad summum verticem quartae. ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem mediûm superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis. pes vero altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae. reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.

実に自然は、人間の頭部の顔面が顎から額の最上部および頭髪の生え際までで全体の十分の一の部分となり、同様に広げた手が手首の関節から中指の先端までで同じだけの長さとなり、頭部が顎から頭頂までで八分の一、首の根元を伴って胸の最上部から頭髪の生え際までが六分の一、胸の中央から頭頂までが四分の一となるように人体を構成した。また顔そのものの高さにおいては、顎の下端から鼻孔の下端までが三分の一の部分であり、鼻は鼻孔の下端から眉間の中央の境目までが同等であり、その境目から頭髪の生え際までの額も同様に三分の一の部分をなす。他方、足は身体の高さの六分の一、前腕は四分の一、胸もまた四分の一である。残りの部分もまたそれぞれに応じた基準寸法の比例を持っており、古代の著名な画家や彫刻家たちもそれを用いて、絶大な無限の賛美を勝ち得たのである。

§3.1.3

​Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensus responsum. item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur. nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.

同様に、聖なる神殿の各部分も、個々の部分から全体の総体へと、基準寸法の最も調和のとれた対応を持たなければならない。また身体の中心は、自然の理として臍である。というのも、人間が仰向けに横たわり、両手両足を広げ、その臍にコンパスの中心を置いて円を描くように回転させると、両手両足の指先が線によって触れられるからである。身体において円形の図形が作られるのと同様に、方形の配置もまたそこに見出される。なぜなら、足の底から頭頂までを測り、その寸法が広げられた両手に当てはめられるならば、定規によって直角に整えられた平面のように、幅が高さと同じであることが見出されるからである。

§3.1.4

​Ergo si ita natura composuit corpus hominis, uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum ad universam figurae speciem habeant commensus exactionem. igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, maxime in aedibus deorum,3 quod eorum operum et laudes et culpae aeternae solent permanere.

それゆえ、自然が人体の各部分をその全体の造形へと比例において対応するように構成したとすれば、古代の人々が、作品の完成においても個々の部分が全体の形態の姿に対して基準寸法の正確さを保つように定めたことには十分な理由があるように思われる。したがって彼らは、すべての作品において秩序を伝えるにあたり、とりわけ神々の神殿においてそうしたのである。それらの作品に対する賛美も非難も、永遠に残り続けるのが常だからである。

§3.1.5

​Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci τελεον dicunt. perfectum autem antiqui instituerunt numerum qui decem dicitur; namque ex manibus digitorum numero est inventus. si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex X singularibus rebus, quae μονάδες apud Graecos dicuntur, perficitur decusis. simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod superaverint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decusis perveniant; singulares enim res particulae sunt eius numeri.

さらに彼らは、あらゆる作品において必要とされるように思われる寸法の基準を、指、掌、足、前腕といった身体の部分から集め、それらをギリシア人が「テレイオス」と呼ぶ完全数へと配分した。古代の人々は、十と呼ばれる数を完全数として定めた。なぜならそれは両手の指の数から見出されたからである。両方の掌において関節から自然によって十が完全に揃えられているとすれば、プラトンにとってもまた、ギリシア人の間でモナスと呼ばれる十個の個別のものから十数(デクスィス)が完成されるという理由によって、その数が完全であると見なされた。しかし十一あるいは十二が作られた途端、超過しているため、もう一つの十数に到達するまでは完全でありえない。個別のものはその数の構成部分だからである。

構文注3 件
  1. 3.1.1nisi uti hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem

    従属節 habuerit の主語は、先行する主節の主語 aedis(神殿)が引き継がれている。文脈上「(神殿が)均整の取れた人体の各部分が備えているような正確な比率を備えていない限り」という比喩的な条件節を構成する。uti は比較の副詞(「〜のように」)として機能し、hominis bene figurati membrorum は属格として比較対象の所有関係またはその比率の属性を示している。

  2. 3.1.2decimae partis

    不完全過去接続法 esset と結びついた性質の属格(genitivus qualitatis)、あるいは述語的属格。「顔面が(全体の寸法の)十分の一の部分に相当するように」という比率・価値の指定を表す。これに続く octavae, sextae, quartae も同様に partis が省略された同種の属格表現である。

  3. 3.1.4igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, maxime in aedibus deorum

    cum 節(接続法未完了過去 traderent)に対して主節の動詞が明示されていない統語的破格(アナコルートン)または主節動詞の省略構文。先行文の「古代の人々が定めた(constituisse videntur antiqui)」という動詞句を受けて、主節の動作(「彼らは秩序を遵守した/そう定めた」など)が自明のものとして省略されている。主節の意図を補って「彼らはすべての作品において秩序を伝えるにあたり、とりわけ神々の神殿においてそうしたのである」と解釈される。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.1.1-3.1.5