← ウィトルウィウス

建築について

§2.9.1-2.9.7

木材の伐採時期と樹液抜きおよびモミ材の特性

木材を伐採すべき時期(初秋から早春)とその生物学的・季節的根拠を述べ、幹を切り込んで樹液を抜く手法を解説する。さらに主要樹種の性質の差異に触れ、モミ材の物理的特性と上部・下部の部位別の加工と用途(フステルナとサッピネア)を詳述する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.9.1

​Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus, quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus. cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum fuerint, vanae fiunt et raritatibus inbecillae; uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra,1 neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur. itaque edito fetu, quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur, cum disparatione procreationis est liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit2 et redit in pristinam naturae firmitatem.

木材は、初秋から西風(ファウォニウス)が吹き始める前の時期までに伐採されなければならない。春にはすべての樹木が妊娠した状態となり、自らの性質の力をことごとく葉やその年の果実へと注ぎ出すからである。したがって、季節の必然性によって樹木が内部に空隙を生じ膨張しているときには、木質は鬆が入り、組織が粗大になって脆弱となる。これは、妊娠した女性の肉体が出産直後には健全とは判定されず、奴隷売買においても妊娠している女性は健康体として保証されないのと同様である。胎内で成長する受精卵(胎児)が食物のあらゆる力から自らへと養分を吸い取り、出産期に向けて成熟して力強くなればなるほど、自らを生み出している母体そのものが充実した堅固な状態にとどまることを許さなくなるからである。それゆえ、子が生まれたのち、かつて別の種類の成長へと吸い取られていた養分が生殖の分離によって解放されると、母体は空虚となり開かれた血管の中へ舐めとるように樹液(養分)を再び自らへと吸い込み、再び充実して堅固になり、生来の以前の強さへと立ち返るのである。

§2.9.2

​Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies, erit tempestiva.

同様の理由で、秋の季節には果実が成熟して葉が衰えるにつれ、樹木の幹は大地から樹液を自らへと吸い上げて回復し、かつての堅固さを取り戻す。その上、冬の寒気の力が、前述の時期を通して幹を圧縮し堅固にする。したがって、この理屈に従い、上述された時期に伐採されるならば、木材は伐採期にかなったものとなるであろう。

§2.9.3

​Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem. tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.

もっとも、伐採は次のように行われなければならない。樹木の幹の厚みを髄の半ばまで切り込み、そこを通って滴り落ちながら樹液が乾燥するように放置しておくべきである。そうすれば、樹木の内にある不要な液が外皮(辺材)を通って流出し、その中に腐汁が滞留して死滅することもなく、木材の均質性が損なわれることも防がれるであろう。そして、樹木が乾燥し水滴が出なくなってから伐採されるべきであり、そうすることで使用に際して最良のものとなるであろう。

§2.9.4

​Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis. ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus exitus umores, intra concrescentes putrescunt et efficiunt inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivae siccescendo non senescunt, sine dubio, cum eae ad materiam deiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates.

このことは、樹木(果樹)についても観察することができる。それらはしかるべき時期に根本に孔を開けられて樹勢を去勢されると、余剰となって変質した液を髄からその孔を通して排出し、このようにして乾燥することで永続性を身につけるからである。これに対して、木から外への出口を持たない水分は、内部で固まるにつれて腐敗し、樹木を空洞化させ傷める。したがって、もし立ち木で生きている状態の木が乾燥によって老化しないとすれば、これらが木材として伐採される際にも、同様の方法で処置されるならば、建物において長年の使用に耐える大きな有用性を発揮できることは疑いない。

§2.9.5

​Hae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, uti robur, ulmus, populus, cupressus, abies ceteraque, quae maxime in aedificiis sunt idonea. namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec cetera easdem habent inter se natura rerum similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus.

しかし、これらの樹木は、カシ、ニレ、ポプラ、イトスギ、モミ、その他建物に最も適した樹種のように、互いに異なり似ていない特質を持っている。カシはモミがなしうることをなし得ず、イトスギもニレがなし得ることをなし得ず、その他の樹木も自然の理において互いに同じ類似性を持っているわけではない。それぞれの樹種は、元素の構成特性の違いによって、工事においてそれぞれ異なる結果をもたらすのである。

§2.9.6

​Et primum abies aeris habens plurimum et ignis minimumque umoris et terreni, levioribus rerum natura e potestatibus comparata non est ponderosa. itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione. sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.

まずモミは、空気を最も多く、火を多く含み、水分と土の要素を最も少なく持っているため、自然の理においてより軽い力(元素)で構成されており、重くない。それゆえ、生来の剛直さに満ちて荷重を受けても容易にはたわまず、床組において真っ直ぐな状態を保ち続ける。しかしモミは、熱をより多く含んでいるがゆえに内部で木食い虫を生じさせてこれを養い、それによって傷められる。また、その組織の中にある空気の空隙が開いているので火を受け入れ、そのために速やかに発火し、そうして自ら激しい炎を放つのである。

§2.9.7

​Ex ea autem, aut nequam est excisa,3 quae pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur; quae vero est superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna. ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur,4 eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur et ab infima fusterna sappinea vocatur.

ところでこのモミ材のうち、大地に最も近い部分は、切り倒される前においては、その近接性から根を通して水分を吸い上げるため、節がなく滑らかになる。これに対して上部の部分は、熱の激しさによって枝が節を通って空中へと伸びるため、およそ20フィートの高さで切り落とされ、節の硬さのために粗削りされて「フステルナ」と呼ばれる。一方、最下部は、切り倒されて四つ割りに裂かれ、同じ木から外樹皮(辺材)を取り除かれて内装工事用に調達され、フステルナのさらに下の部分から「サッピネア」と呼ばれるのである。

構文注4 件
  1. 2.9.1a partu non iudicantur integra

    前置詞句 a partu は時間的起点(「出産後」「出産した直後」)または原因・観点(「出産の負担によって」)のいずれにも解釈可能であるが、直前の cum conceperint fetus(胎児を身ごもったとき)と対比され、後文の edito fetu(子が生まれたのち)へと続く一連の出産前後の時間的推移を踏まえ、時間的な経過(出産を経た後)として解釈するのが最も文脈に即している。

  2. 2.9.1inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit

    分詞 recipiens と動名詞 lambendo が連続する構文。lambendo(舐めとるように、徐々に吸い取ることによって)は動名詞の奪格で手段を表し、recipiens を修飾する。主語は前文の id ipsum(すなわち corpus、母体)であり、樹木が秋に地中から樹液を吸い上げる現象との類比(comparatio)を形成している。

  3. 2.9.7aut nequam est excisa

    写本伝承において antequam est excisa(切り倒される前)の変形・誤写(aut nequam または aut nequaquam)として議論される箇所。文脈上、伐採前の立ち木の状態において地面に近い根元の部分が水分を吸い上げている様を述べており、時間的副詞節 antequam est excisa の意味内容として理解するのが構文上最も首尾一貫する。

  4. 2.9.7ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur

    名詞 quadrifluvium は木材を木目に沿って縦に四つ割りにする技法を指す奪格副詞的用法。ima(最下部)を主語とし、伐採後に四分割され、辺材(torulus)を除去されて内装用材(sappinea)となる工程を示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.9.1-2.9.7