- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.8.1-2.8.8
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウィトルウィウスは網目積みや不定形積みといったローマの組積工法の長短を比較し、さらに等層積み・不等層積み・エンプレクトンといった耐久性に優れるギリシア式工法と共有壁の減価償却慣行について論じる。
Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quo nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum dicitur. ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam reticulata praestant structuram.
組積工法の種類には以下のものがある。現在だれもが用いている網目積みと、不定形積みと呼ばれる古来の構法である。これらのうち網目積みの方が優美であるが、あらゆる方向に継ぎ目と目地が分解しているため、亀裂を生じさせやすい。これに対して不定形の割石は、互いに重なり合って瓦のように組み合わさるため、見栄えは劣るものの、網目積みよりも堅固な構造をもたらす。
Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda,1 uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia sucum; cum autem superarit et abundarit copia calcis et harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur. simul autem umida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos.
もっとも、どちらも極めて小さな石で築かれねばならず、それは石灰と砂からなるモルタルで壁が十分に満たされ、より長く保たれるためである。というのも、割石は柔軟で隙間が多い性質を持つ場合、モルタルから水分を吸い取って乾燥させてしまうが、石灰と砂が豊富に余剰して存在するときには、より多くの水分を含む壁は急速には衰耗せず、これらによって維持されるからである。しかし、割石の空隙によってモルタルから水分が吸い尽くされ、石灰が砂から離れて分解するや否や、同様に割石もこれらと結合し得ず、時が経つにつれて壁を崩壊に至らしめる。
Id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata: structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate,2 proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
このことは、都市ローマ周辺において大理石または四角い切石で造られ、内部の中央に割石が詰め込まれたいくつかの記念建造物についても観察することができる。すなわち、長年の経過によってモルタルが衰耗し、割石の空隙によって吸い尽くされた構造体では、目地の崩壊によって接合部が分解し、崩れ落ちて散乱するのである。
Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
しかし、もしこの欠陥に陥ることを望まないならば、直立した外面材に沿って中空部を中央に残し、内側を赤い角石、焼成煉瓦、あるいは硬石の層積みによって二フィート厚の壁として築き、これらとともに鉄の鎹と鉛で外面が緊結されるべきである。そうすれば、雑多にではなく規則正しく築かれた工事は欠陥なく永久に存続できるであろう。なぜなら、互いに噛み合い接合部で結束されたそれらの層と目地は、構造体を押し出すこともなく、互いに結び合わされた外面材を崩れさせることもないからである。
Itaque non est contemnenda Graecorum structura; non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus struuntur; ex his unum isodomum, alterum pseudisodomum appellatur.
それゆえ、ギリシア人の組積工法は軽視されるべきではない。彼らは柔らかい割石による入念な仕上げの組積を用いず、角石から離れるときには、硬石または硬い石の層積みを用い、煉瓦を積むように交互の層でそれらの目地を結束し、こうして永遠に至るまで極めて堅固な強度を完成させるからである。これは二つの種類で築かれる。そのうち一つは等層積み、もう一つは不等層積みと呼ばれる。
Isodomum dicitur, cum omnia coria aequa crassitudine fuerint structa; pseudisodomum, cum inpares et inaequales ordines coriorum diriguntur. ea utraque sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa et solida proprietate neque de materia possunt exsugere liquorem, sed conservant eam in suo umore ad summam vetustatem; ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem.
すべての層が等しい厚みで築かれた場合を等層積みと呼び、各層の列が不揃いで不等に配置される場合を不等層積みと呼ぶ。これら双方が堅固である理由は、第一に割石自体が緻密で中実な性質を持ち、モルタルから水分を吸い取ることができず、最も長い年月に至るまで自らの水分の中にモルタルを保つからであり、また最初から平坦かつ水平に置かれたそれら自体の層がモルタルを崩れさせず、壁の厚み全体にわたって結束されて極めて長い年月まで維持するからである。
Altera est quam ενπλεκτον appellant, qua etiam nostri rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita, uti sunt nata, cum materia conlocata alternis alligant coagmentis. sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea structura crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines eorum alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt, sed e suis frontatis perpetuam et unam crassitudinem parietum consolidant. praeterea interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos, quos διατονους appellant, qui maxime religando confirmant parietum soliditatem.
もう一つはエンプレクトンと呼ばれるもので、我々の地方の農民たちも用いている。その外面は磨かれ、残りは素材のままモルタルとともに配置され、互い違いの目地で結束される。しかし我々の同胞は速さを追求するあまり、直立させて外面を整えることばかりに気を配り、中央部には砕けた割石をモルタルとともに別個に詰め込む。このようにしてその構造体には三つの層、すなわち外面の二層と詰め物の真ん中の一層が生じる。だがギリシア人はそうではなく、平らに据え、その長さを交互に厚み方向へと配置し、中央に詰め物をせず、両外面の石材そのものから壁の均一で一体の厚みを強固にする。さらに彼らは、厚み全体を貫いて両側に面を持つ個々の石(これをディアトノイと呼ぶ)を挟み込み、これが強固に結束することで壁の堅牢さを最大限に高めるのである。
Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere. non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita—ex reliqua summa pro rata parte reddi pro his parietibus— sententiam pronuntiant3 eos non posse plus quam annos LXXX durare.
それゆえ、もしこれらの記録から注意を払い、組積工法の種類を選ぼうと望むならば、永続性を考慮することができるであろう。柔らかい割石からなる繊細で優美な外観のものは、時が経っても崩壊しないということはあり得ないからである。したがって、共有の壁の鑑定人が選ばれるとき、彼らはそれがいくらで造られたかを評価するのではなく、契約書からそれらの請負額を見出した上で、過去の年数ごとに八十分の一の額を差し引き、このようにして残りの金額からその壁に対する相応の割合が支払われるべきであるとして、それらは八十年以上持ちこたえることはできないという判定を下すのである。
- 2.8.2Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda
中性複数主語 Utraque に対して動名形容詞述語 instruenda (sunt) が一致している。ex minutissimis は材料を表す奪格句であり、形容詞の最上級実質詞用法(「極めて小さな石[caementis]から」)として解する。
- 2.8.3structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate
二重の絶対奪格構文(facta materia と exsucta [materia] raritate、あるいは抽象名詞 raritate を具格・主語とする構造)が structuris(与格または場所の奪格)と結びついている。ここでは「モルタル(materia)が風化し、石の多孔性(raritate)によって水分が吸い尽くされたことによって」という原因を表す絶対奪格として解釈する。
- 2.8.8ita—ex reliqua summa pro rata parte reddi pro his parietibus— sententiam pronuntiant
sententiam pronuntiant(判決・判定を下す)の目的語内容として、ダッシュで挟まれた対格不定詞句(ex reliqua summa... reddi)と、後続する eos non posse... durare 節が並列的に従属している。前者は支払うべき金額の決定、後者はその根拠となる耐用年数の裁定を示す。
