← ウィトルウィウス

建築について

§2.6.1-2.6.6

火山灰の特性と水中硬化の原理および地質的差異

水中で硬化するプッツォラーナ(火山灰)の特性とその地下熱による生成原因を述べ、類似の火山性地形や軽石(軽石・トファ)の成因を検証した上で、温泉の多いエトルリアでは灰の代わりにカルブンクルス(炭石砂)が生成される地質的差異を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.6.1

​Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter res admirandas. nascitur in regionibus Baianis in agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium montem. quod commixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis praestat firmitates, sed etiam moles cum struuntur in mari, sub aqua solidescunt. hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.1 igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore. ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratae in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.

また、自然の力によって驚くべき働きをもたらす粉末の一種がある。それはバイアエ地方およびヴェスヴィオ山の周囲にある諸自治体の領域において産出する。この粉末は、石灰および割石と混和されると、他の建造物に堅固さを提供するだけでなく、海中に突堤などの構造物が築かれる際にも、水中で硬化するのである。このことが生じるのは、次の理由によるものと思われる。すなわち、これらの山々の地下には熱い大地と数多くの温泉が存在するが、それらはもし最深部に硫黄または明礬または瀝青から燃え盛る巨大な火を宿していなければ、存在しないであろうからである。したがって、火と炎の熱気が地下の間隙を通って深く浸透し燃焼することで、その土壌を軽量なものにし、そこに生じて隆起するトファは水分を全く含まない。それゆえ、火の猛威によって同様の仕方で多孔質となったこれら三つのものが一つの混合物に集約されると、突如として水分を受け入れることによって一体となって密着し、湿気によって急速に固められて硬化し、波も水の力もそれらを分解することができないのである。

§2.6.2

​Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates. non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam. ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.2

また、これらの場所に熱気が存在することは、次のような事柄からも示すことができる。すなわち、クーマエ人のバイアエの山々には発汗浴用に掘り抜かれた場所があり、そこでは最深部から生じる熱い蒸気が火の激しさによって大地を貫通し、大地を通って染み出しつつこれらの場所に立ち昇り、発汗浴のための卓越した効用をもたらしている。同様に、古代においてヴェスヴィオ山の下で熱気が増大し充満して、そこから周囲の田野へ炎を噴出したことも言い伝えられている。それゆえ、海綿石あるいはポンペイの軽石と呼ばれているものは、その当時、別の種類の石から焼き出されて、このような特質へと変化させられたものと思われる。

§2.6.3

​Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis *Κατακεκαύμενη nominatur, et si quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.

ところで、そこから採掘されるこの種の海綿石は、エトナ山の周辺や、ギリシア人によってカタケカウメネ(「焼き尽くされた地」)と呼ばれるミュシアの丘陵地、および同様の性質を持つ限られた地域を除いては、至る所で産出するわけではない。したがって、もしこれらの場所に熱い温泉が見出され、掘り抜かれた山々に温かい蒸気があり、古代の人々によってその地自身が田野に広がる熱気を持っていたと伝えられているならば、炉の中の石灰から水分が奪われるのと同様に、火の猛威によってトファや土からも水分が奪い去られたことは確実であると思われる。

§2.6.4

​Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem. Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur pulvis,3 e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat. itaque visum est, antequam desideraretur, de his rebus, quemadmodum esse videantur, exponere.

それゆえ、性質の異なる不均質な物体が熱に捉えられて湿り気ある働きのもとに集められると、水分の熱い飢餓状態が突如として水によって満たされ、潜熱によって沸き立ち、激しくそれらを結合させ、共通の物体となって一つの堅固な力を急速に獲得させるのである。 しかし、エトルリアにも同様に温水からなる温泉が数多くあるのに、なぜそこでは同じように水中で構造物を硬化させる粉末が産出しないのか、という疑問が残るであろう。それゆえ、問いただされる前に、これらについてどのように思われるかを説明しておくのがよいと考えられた。

§2.6.5

​Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia, Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem. igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia, uti natura rerum constituit, non ad voluptatem hominum, sed ut fortuito disparata procreantur.

あらゆる土地や地方において同じ種類の土や石が生じるわけではなく、あるものは土質であり、別のものは砂礫質、同様に小石混じりであり、他の場所では砂質、また岩質も同様であり、まったく異なった不均等な種類で地方の多様性に応じて土の中に諸性質が存在している。このことはとりわけ次のように考察することができる。すなわち、アペニン山脈がイタリアとエトルリアの諸地域を巡って取り囲んでいる地域では、ほぼすべての場所で山砂の採掘場が欠けることはないが、アペニン山脈の向こう側、アドリア海に面する地域では全く見出されず、同様にアカイアやアジア、海を越えた地域全般では、その名さえ挙げられることがない。したがって、熱い温泉が数多く湧き出るすべての場所で、同じ条件が同様に集約されうるわけではなく、すべてのものは自然の秩序が定めたように、人間の快楽のためではなく、偶然に分かたれたものとして産み出されるのである。

§2.6.6

​Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle et tenerum, exurit, quod autem asperum, relinquit; quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto,4 nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur carbunculus. itaque uti Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem.

それゆえ、山々が土質ではなく岩質の性質を帯びている場所では(なお、この岩質の硬さはトファより柔らかく、土よりは堅牢である)、火の力がその割れ目を通って外へ出る際にそれを焼き焦がす。そして柔らかく脆い部分を焼き尽くし、粗い部分を残す。それが熱気の激しさによって最深部から徹底的に焼き焦がされることによって、いくつかの場所で「カルブンクルス」と呼ばれる種類の砂が産み出されるのである。このようにして、カンパニアで焼き尽くされた土が灰となるのと同様に、エトルリアでは焼き出された岩質からカルブンクルスが生じる。そして両者はいずれも建造物において優れているが、一方は陸上の建物において、他方は海中の突堤においてもその効力を発揮するのである。

構文注4 件
  1. 2.6.1qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes

    接続法未完了過去 essent および haberent による反実仮想の条件文(現在の事実に反する仮定)。帰結節の主語 qui は直前の terrae ferventes と fontes crebri を受けるが、条件節 haberent の意味上の主語は文脈上 montes(あるいは「大地」といった漠然とした主格)と解される。

  2. 2.6.2ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem

    主語は関係節 quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur(海綿石あるいはポンペイの軽石と呼ばれるもの)であり、述語動詞は redacta esse videtur。excocto は分詞構文として孤立しているように見えるが、excocto [eo] ex alio genere lapidis(別の種類の石からそれが焼き出されることによって)という独立奪格、あるいは名詞的奪格句として副詞的に機能している。

  3. 2.6.4Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur pulvis

    名詞 desideratio(要求・疑問・不満)の内容が、quid ita non etiam ibi nascitur pulvis という間接疑問節によって展開されている。理由を表す副文 quoniam item sunt... が主動詞と間接疑問の間に挿入されているため、構文の骨格は Relinquetur desideratio... quid ita non... nascitur pulvis となる。

  4. 2.6.6quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto

    関係代名詞の奪格 quo を意味上の主語とする独立奪格構文(ablative absolute)。直前の文で述べられた「粗く残されたもの」(quod autem asperum, relinquit)を先行詞とし、「その残された粗い部分が、熱気の激しさによって最深部から徹底的に焼き焦がされることによって」の意をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.6.1-2.6.6