← ウィトルウィウス

建築について

§2.3.1-2.3.4

煉瓦に適した土と製造法およびその規格

煉瓦に適した土の性質と製造に適した季節(春秋)および乾燥期間を論じ、三つの規格寸法(リュディア式・五掌幅・四掌幅)や半煉瓦を用いた積方、さらに水に浮く軽石質の特殊な煉瓦について解説する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.3.1

​Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos oporteat,1 dicam. non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem. faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de rubrica aut etiam masculo sabulone; haec enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere ponderosa et faciliter aggerantur.

それゆえ、まず煉瓦について、どのような土からそれらを成形すべきかを語ることにしよう。というのも、砂混じりや小石混じりの泥、あるいは崩れやすい粗砂から成形されるべきではないからである。これらの種類から成形されると、第一に重くなり、第二に壁面において風雨を浴びせられたときに、崩れて分解してしまい、藁屑も粗さのせいでそれらの中に密着しないからである。むしろ白みがかった白亜質の土、あるいは赤土、さらには男性砂から作られるべきである。これらの種類は軽さゆえに堅固さを保ち、工事現場で重すぎず、容易に積み上げられるからである。

§2.3.2

​Ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant. qui enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit, ut videatur aridum, interior autem sit non siccus; et cum postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea, quae erant arida. ita rimosi facti efficiuntur inbecilli. maxime autem utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti; namque non ante possunt penitus siccescere. itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium,2 tenere contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur; igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur. ideo etiam Uticenses laterem, si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur3 in parietum structuris.

成形は春と秋に行われるべきであり、それは一様な速度で乾燥するためである。夏至の時期に調製されるものは、太陽が表面の外皮を激しく焼き固めると、乾いているように見せかけながら内部は乾いていないという状態を引き起こし、のちに乾燥するにつれて収縮するとき、乾いていた部分を破壊してしまうという理由から欠陥を持つことになる。こうして亀裂が生じたものは脆弱になる。とりわけ二年前に成形されたものであるならば、最も役に立つであろう。というのも、それ以前には完全に乾燥することができないからである。それゆえ、新しくまだ乾いていないうちに積み上げられ、漆喰が塗られて硬化して固定されたままであると、煉瓦自体が沈下して漆喰があるのと同じ高さを保つことができず、収縮によってずれて漆喰と密着せず、その結合から剥がれてしまう。それゆえ漆喰は構造体から切り離され、薄さのために自立できずに割れてしまい、壁自体も偶然に沈下して傷んでしまう。このため、ウティカの人々も、もし煉瓦が乾燥しており、五年前に成形され、政務官の判断によってそのように承認されたときにのみ、壁の築造にそれを用いるのである。

§2.3.3

​Fiunt autem laterum genera tria: unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, latum pede. ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur; ex his unum πεντάδωρον, alterum τετράδωρον dicitur. δῶρον autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio graece δῶρον appellatur, id autem semper geritur per manus palmum. ita quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera, πεντάδωρως, quae privata, τετράδωρως struuntur.

煉瓦の種類は三つある。一つはギリシア語でリュディア式と呼ばれるもので、我々が用いているもの、すなわち長さ一フィート半、幅一フィートのものである。残りの二つによってギリシア人の建物が築かれる。そのうち一つは五掌幅煉瓦、もう一つは四掌幅煉瓦と呼ばれる。ギリシア人は手のひらの幅をドーロンと呼ぶが、それは贈り物の贈呈がギリシア語でドーロンと呼ばれ、しかもそれが常に手のひらを通して行われるからである。したがって、縦横が五掌幅のものは五掌幅煉瓦、四掌幅のものは四掌幅煉瓦と呼ばれ、公共建築は五掌幅煉瓦で、私的建築は四掌幅煉瓦で築かれる。

§2.3.4

​Fiunt autem cum his lateribus semilateria. quae cum struuntur, una parte lateribus ordines, altera semilateres ponuntur. ergo ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam. Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua et Callet et in Asia Pitane, ubi lateres, cum sunt ducti et arefacti, proiecti natant in aqua. natare autem eos posse ideo videtur, quod terra est, de qua ducuntur, pumicosa. ita cum est levis, aere solidata non recipit in se nec combibit liquorem. igitur levi raraque cum sit proprietate, quocumque pondere fuerit, cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex uti ab aqua sustineatur.4 sic autem magnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi et, cum non patiantur penetrare in corpus umidam potestatem, a tempestatibus non dissolvuntur.

また、これらの煉瓦とともに半煉瓦も作られる。これらが積み上げられる際、一方の側には全煉瓦の列が、他方の側には半煉瓦が置かれる。それゆえ両側から糸張りに従って積まれるとき、交互の層によって壁は結束され、目地の上に置かれた中間の煉瓦が、堅固さと両側で見苦しくない美観を生み出す。 また遠ヒスパニアのマクシルアとカッレトという都市、さらにアジアのピタネでは、煉瓦が成形されて乾燥したのちに水に投げ入れられると浮遊する。それらが浮遊できるのは、それらを成形する土が軽石質であるためと思われる。したがってそれは軽く、空気によって硬化して液体を自らの内に受け入れず、吸い込まない。それゆえ軽くて隙間の多い特性を持つため、いかなる重さであっても、軽石と同様に水によって支えられるよう自然の摂理によって強いられるのである。このようにして、それらは建築において重荷にならず、湿気を含んだ力を内部に侵入させないため風雨によって分解されることもなく、大いなる有用性を持つ。

構文注4 件
  1. 2.3.1qua de terra duci eos oporteat

    間接疑問節を導く「qua de terra」において、前置詞「de」が疑問形容詞「qua」と名詞「terra」の間に置かれる分離倒置が生じている。動詞「duci」は粘土を型枠に引き延ばして煉瓦を成形する技術的表現である。

  2. 2.3.2qua est tectorium

    関係代名詞の奪格「qua」は性質の奪格あるいは様態・程度の奪格として機能しており、「altitudinem」に係って「漆喰が存在している(高さ)」を意味する。

  3. 2.3.2laterem, si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur

    古典期ラテン語では通常奪格を支配する脱落動詞「utuntur」が、ここでは直接目的語として対格「laterem」を取る破格(古風・口語・技術書に見られる構文)を形成している。

  4. 2.3.4cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex uti ab aqua sustineatur

    主節の動詞「cogitur」に対して、接続詞「uti」(ut)に導かれる名詞節「uti... sustineatur」がその内容を表す補文として機能している。「quemadmodum pumex」は様態の副詞句として挿入されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.3.1-2.3.4