- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
火の偶然の発見が集会・言語・共同生活の起源となり、直立歩行と手先の器用さを持つ人間が天候をしのぐ小屋を作り始めたこと、および初期建築の技術的進展と異民族に残る原初の建築形態が論じられる。
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.1 interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. postea re quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem,2 ligna adicientes et îs conservantes alios adducebant et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates. in eo hominum congressu cum profundebantur aliter atque aliter e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.
人間は太古の習俗においては、野獣のように森や洞窟や林の中で生まれ、野性の食物を食べることで命をつないでいた。その間に、ある場所で暴風雨と風によって密集していた木々が揺さぶられ、互いに枝をこすり合せて火を起こした。そしてその激しい炎に驚き恐れた周囲の者たちは逃げ散った。その後、事態が静まり近づいたとき、火の温もりが身体にとって大いに心地よいものであると気づくと、木切れを投じて火を保ち、他の者たちを連れてきて、身振りで指し示しながら、それによっていかなる恩恵が得られるかを示した。その人々の集まりの中で、吐息から声が様々に発せられたとき、日々の慣行によって、偶然生じたままに語を定めた。次いで、より頻繁に使われる事物を指し示すことで、偶然の成り行きから話すようになり、こうして互いの間で言葉を生み出した。
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent,3 coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes †earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent. tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum.
それゆえ、火の発見によって人間たちの間に最初の集まりと集会と共同生活が生じ、他の動物たちに優る自然からの恩恵として、前かがみではなく直立して歩き、宇宙と天体の壮麗さを見上げ、また手や指の関節で望むものを意のままに容易に扱える人々が、一カ所により多く集まるようになると、その群れの中で、ある者は木の葉で屋根を作り、ある者は山の麓に洞穴を掘り、ある者はツバメの巣やその営巣を模して泥と小枝から身を寄せる場所を作り始めた。そして他の人々の屋根を観察し、自分たちの考えに新たな工夫を付け加えながら、日を追うごとに小屋の形態を改善していった。
Cum essent autem homines imitabili docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis efficiebantur. primumque furcis erectis et virgulis interpositis luto parietes texerunt. alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus et fronde. posteaquam per hibernas tempestates tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto proclinatis tectis, stillicidia deducebant.
ところで人間は模倣しやすく物分かりのよい天性を持っていたので、日々自らの創意を誇り合っては、互いに建物の成果を示し合い、こうして競い合いによって知恵を働かせることで、日ごとに優れた判断力を培っていった。そして初めは、二股の杭を立てて小枝を挟み込み、泥で壁を覆った。他の者たちは泥の塊を乾燥させて壁を築き、木材でそれらを連結し、雨水や暑さを避けるために葦や木の葉で覆った。その後、冬の嵐によって屋根が雨水に耐えられなくなると、切妻を作り、屋根を傾斜させて泥を塗り、雨だれを流れ落とすようにした。
Haec autem ex îs, quae supra scriptae sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis. apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis. tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt. item tecta, recidentes ad extremos angulos transtra, traiciunt gradatim contrahentes,4 et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
これらが上に記した起源から始められたものであることは、今日に至るまで異民族においてこれらの素材から建物が築かれていることからも認識できる。たとえばガリア、ヒスパニア、ルシタニア、アキタニアでは、オークの屋根板や藁が用いられている。ポントス地方のコルキス族においては、森林が豊富であるため、丸ごとの樹木を左右の地面に平らに置き、樹木の長さが許す限りの間隔を空けて、その端部の上に横向きに別の樹木を載せて、住居の中央の空間を取り囲む。次いでその上に、4方向から交互に梁を重ねて角を組み、このようにして最下部の樹木の垂直線に沿って樹木で壁を立てながら高みへと塔を立ち上げ、材木の太さゆえに生じる隙間は木片と泥で塞ぐ。同様に屋根も、梁を端の角に合わせて切り詰め、徐々に幅を狭めながら渡していき、このようにして4方向から中央の頂部へと高く立ち上げ、それらを木の葉と泥で覆うことで、異民族の慣習に従った塔の穹窿屋根を作り上げる。
- 2.1.1ciboque agresti vescendo vitam exigebant
vescendo は形式所相動詞 vescor の動名詞奪格で、手段・方法を表す。奪格支配の動詞であるため、目的語として cibo agresti を奪格で取っている。
- 2.1.1commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem
対格不定詞構文において語順が倒置(hyperbaton)している。不定詞 esse の意味上の主語は対格句 ignis teporem(火の温もり)であり、commoditatem magnam はその述語対格、corporibus は利害の与格(身体にとって)である。
- 2.1.2ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent
先行する名詞 praemium(天与の恩恵・特権)の内容を具体的に展開・説明する同格・結果の接続詞 ut 節。ambularent, aspicerent, tractarent が並列されている。
- 2.1.4recidentes ad extremos angulos transtra, traiciunt gradatim contrahentes
主動詞 traiciunt(渡す、架け渡す)に対し、現在分詞 recidentes(端の角に合わせて切り詰めながら)と contrahentes(徐々に幅を狭めながら)が手段・様態を添えている。コルキス族の持ち送り構造によるピラミッド型屋根の架構手順を記述している。
