← ウィトルウィウス

建築について

§10.6.1-10.6.4

揚水螺旋管の構造と幾何学的製作法

揚水螺旋管(アルキメデスのスクリュー)の寸法比率、螺旋羽根の幾何学的割付と板材による製作手順、補強と軸受構造、および3対4対5の直角三角形に基づく最適な傾斜角度が説明される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.6.1

​Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit aquae, sed non tam alte tollit quam rota. eius autem ratio sic expeditur. tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo.1 id ad circinum rotundatur. in capitibus circino dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem. item tigno plano conlocato lineae ab capite ad alterum caput perducantur ad libellam convenientes. sic et in rotundatione et in longitudine aequalia spatia fient. ita quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, facient decusationes2 et in decusationibus finita puncta.

また螺旋(アルキメデスの揚水螺管)の原理もあり、これは多量の水を汲み上げるが、水車ほど高く持ち上げることはできない。その原理は次のように説明される。一本の角材が取られ、その材は、長さのフィート数と同数の指幅(ディギトゥス)の太さ(直径)に整えられる。これはコンパスに合わせて円筒形に削られる。両端面において、その円周はコンパスによって四分円および八分円により八等分され、材を水平に置いたときに両端面の線が水準に合わせて互いに対応するようにこれらの線が引かれ、材の円周の八分の一の大きさに等しい間隔が、長さ方向に印される。同様に材を水平に据え、水準に合わせて端からもう一方の端へと通じる線が引かれる。こうして円周方向にも長さ方向にも等しい区画が生じることになる。かくして、長さ方向に向かう線が引かれた場所において交差が生じ、その交差点に定められた点が置かれる。

§10.6.2

​His ita emendate descriptis sumitur salignea tenuis aut de vitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in primo decusis puncto. deinde traicitur oblique ad insequentis longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa. eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum. eadem ratione per omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.

このように狂いなく描かれたのち、柳の薄板、あるいはセイヨウニンジンボクから切り出された細板が取られ、液状の瀝青を塗られて第一の交差点に打ち付けられる。次いで、次の長さ方向および円周方向の交差点へと斜めに渡され、同様に順序正しく進みながら各点を通過し、周りに巻き付けられつつそれぞれの交差点に据えられ、第一の点から八番目の点へと進んで、その最初の部分が留められたのと同じ線に至って打ち付けられる。このようにして、八つの点を経て斜めに進む距離と同じ分だけ、長さ方向においても八番目の点へと進むのである。同じ原理によって、長さと円周の全区間にわたり、それぞれの交差点に斜めに固定された細板が、太さの八つの区分を通って螺旋状の水路を形成し、巻貝の真正かつ自然な模倣を作り出す。

§10.6.3

​Ita per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars fiat summa crassitudo. supra eas circumdantur et figuntur tabulae, quae pertegant eam involutionem. tunc eae tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur, ut ab aquae vi ne dissolvantur. capita tigni ferrea. dextra autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus utraque parte habentia transversaria confixa. in his foramina ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes.

こうしてその痕跡(軌道)に沿って、液状の瀝青を塗られた細板が次々と重ねて打ち付けられ、長さの八分の一が全体の厚み(羽根の高さ)となるまで積み上げられる。その上から、その巻き込みを覆う外板が周りに張り巡らされ、打ち付けられる。そしてこれらの外板は瀝青で十分に浸され、水の力によって解体しないよう鉄の帯金で結束される。心棒の端部には鉄が被せられる。螺管の左右両側には材木が配置され、両端において横木が打ち付けられて固定される。これらの中に鉄の軸受孔が組み込まれ、そこに軸棒が差し込まれる。こうして、人間が足で踏むことによって螺管は回転を生じさせるのである。

§10.6.4

​Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium3 describitur, sic id habeat responsum, id est uti dividatur longitudo in partes V, earum trium extollatur caput cocleae; ita erit ab perpendiculo ad imas naris spatium earum partium IIII. qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro eius forma descripta est in ipso tempore. Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo tempore.

しかしその傾斜に対する据え付けは、ピタゴラスの直角三角形が描かれるのと同じ比率を持つように配置されなければならない。すなわち、全体の長さを五等分し、そのうちの三の高さに螺管の頭部を持ち上げるのである。そうすれば、垂線から最下部の吸い込み口までの距離はそれらの区分の四となる。しかし、どのような理由でこれがそうあるべきかについては、巻末にその図面が然るべき時に描かれている。 木材で作られる揚水機械が、どのような原理によって完成され、どのような仕組みによって運動を受け取り、その回転によって計り知れない効用をもたらすかについては、よりよく知られるよう、私にできた限り最も明瞭に、その時に書き記した次第である。

構文注3 件
  1. 10.6.1cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo

    相関代名詞・形容詞 quanta ... tanta による比率の表現。「長さが何フィート(pedum)用意されようとも、その数値と同等の指幅数(digitorum)の太さ(crassitudo)に整えられる」という意味。1フィート=16指幅(ディギトゥス)であるため、長さと太さの比率は常に16対1となる。

  2. 10.6.1quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, facient decusationes

    quo loci は場所を表す関係代名詞の奪格に部分属格を伴う結合(quo loci「その場所において」)。関係節内の主語 lineae に対し、主動詞は facient。直訳すると「長さ方向を向く諸線が引かれる箇所において、それら(線)は交差(decusationes)を形成する」。

  3. 10.6.4Pythagoricum trigonum orthogonium

    「ピタゴラスの直角三角形」、すなわち辺の比が3:4:5の直角三角形を指す。直後の「長さを5等分し、そのうち3を螺管の頭部の持ち上げ(垂直高)、4を垂線から吸い込み口までの底辺とする」という説明によって、斜辺5、垂直高3、水平底辺4の配置(傾斜角約37度)であることが明示されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.6.1-10.6.4