- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.3.1-10.3.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウィトルウィウスは牽引機械の基礎原理として直線運動と円運動の結合を論じ、滑車、轆轤、支点を用いた挺子の力学、ならびに棹秤の平衡原理によって重い荷を持ち上げる仕組みを解説する。
De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter exposui. quorum motus et virtutes duae res diversae et inter se dissimiles efficiunt, ubi congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci εὐθεῖαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτήν appellant.1 sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes.
牽引の原理について必要と思われる事柄を、私は手短に説明した。それらの運動と能力は、互いに異なり似ていない二つの原理が生み出すものであり、それらが根底の原理として調和して合致するとき、完全な運動を現出させる。すなわち一つは直線のもので、ギリシア人がエウテイアと呼ぶものであり、もう一つは円運動のもので、ギリシア人がキュクロテーと呼ぶものである。しかし実際には、円運動なしには直線の運動も、直線なしには回転の旋回運動も、荷の引き上げを行うことができない。
Id autem ut intellegatur, exponam. inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum. cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes. quemadmodum etiam ferreus vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non potest movere, supposita uti centro ultro citro porrecta pressione, quod Graeci ὑπομόχλιον appellant, et lingua sub onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum id onus extollit.
このことが理解されるよう、説明しよう。小軸が中心点として滑車輪の中に通され、滑車枠の中に据えられる。これらの滑車輪を経て真っ直ぐな牽引によって巻き回され、轆轤に掛けられた綱は、挺子の回転運動によって荷を上空へと引き上げる。この轆轤の軸頭は中心点のように枕木の中へと水平に延び、その穴に嵌め込まれた挺子は、先端を円を描いて旋回させながら旋盤の原理で回転することにより、荷の持ち上げを成し遂げる。これはまた、大勢の力では動かせない荷に鉄の挺子が当てられ、中心点のように下へあてがわれて前後に延びる支点――これをギリシア人はヒュポモクリオンと呼ぶ――が置かれ、その爪が荷の下に差し入れられたとき、その末端をただ一人の力で押し下げることで、その荷を持ち上げるのと同様である。
Id autem eo facilius fit, quo brevior pars prior vectis ab ea pressione, quod est centrum, subit sub onus, et quo longius ab eo centro distans caput eius deducitur. per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus. item si sub onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione2 in imum, sed adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione. ita non tam faciliter quam per oppressionem, sed adversus nihilominus pondus oneris erit excitatum. igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque in imum ductionibus fuerit facta.
ところでこのことは、中心点であるその支点から挺子の前部が荷の下に差し込まれる長さが短ければ短いほど、またその中心点から遠く離れた挺子の末端が押し下げられるほど、それだけ容易に行われる。そうすることによって、円弧を描く運動が、わずかな人手で下向きの圧力によって極めて大きな荷の重さと釣り合わせるのである。同様に、鉄の挺子の爪が荷の下に差し込まれ、その末端が下への圧力によってではなく、反対に上に向かって引き上げられる場合にも、地面の上に支えられた爪は地面を荷の代わりとし、荷自体の角を支点の代わりとすることになる。このようにして、上から押し下げる場合ほど容易ではないにしても、荷の重さは反対向きながら同様に持ち上げられるであろう。それゆえ、もしヒュポモクリオンの上に置かれた挺子の爪が荷の下に深く入り込みすぎ、その末端が中心点に近い位置で圧力を受けるなら、先に述べたように挺子の長さの釣合が末端を通じ下へ引くことによってなされない限り、荷を持ち上げることはできないであろう。
Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare. cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas3 maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit.
このことはまた、棹秤と呼ばれる天秤から考察することができる。というのも、小皿が吊るされている端の近くに吊り輪が中心点として位置づけられ、棹の反対側に釣り合い錘が置かれ、目盛りに沿って動かされながら次第に端の方へと遠く導かれるとき、わずかで等しくない重さでありながら、棹の平衡を通じて極めて大きな重量と釣り合いを成し、目盛りが合わせられて中心からより遠く退くこの脆弱で小さな釣り合い錘が、梃子の契機によってより大きな重量の力を引き下げることで、乱暴な力によることなく穏やかに下方から上方へと持ち上げさせるからである。
- 10.3.1una porrecti, quam Graeci εὐθεῖαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτήν appellant
una と altera は直前の res を受け、「一つの原理」「もう一つの原理」を指す。porrecti(直線的な広がり、直線)および rotunditatis(円形、円運動)は限定属格であり、後続の関係節(εὐθεῖαν, κυκλωτήν)と対応して、力学における並進運動(直線運動)と回転運動という二大要素を対比させている。
- 10.3.3lingula fulta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione
eam は前置された女性名詞 area(地表面・地面)を指す(areae solo「地面の表面」における area)。下から上へテコを持ち上げる配置において、爪の先端が当たる地面が作用点的反作用(「荷の代わり」)、荷の角が支点(pro pressione / hypomochlion)として機能するという力学的逆転関係を記述している。
- 10.3.4examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas
examinato は絶対的奪格(「目盛りが合わせられ/秤の目盛りにおいて」)、あるいは受動分詞中性単数奪格として副詞的に機能している。主語は抽象名詞 brevitas(小ささ、軽少さ)に属格 aequipondii が添えられた句(「あのより非力な釣り合い錘の小ささ」=「あの軽小な釣り合い錘」)であり、修飾語句 recedens が「中心からより遠く退きつつ」と力学的距離(力の腕の拡大)を表す。
