← ウィトルウィウス

建築について

§10.16.1-10.16.7

攻城兵器への対策とディオグネトスの機略

攻城兵器全般のまとめと状況に応じた臨機応変の重要性が述べられ、その好例として、デメトリオスの巨大兵器ヘレポリスを奇策によって撃退したロドス島の建築家ディオグネトスの故事が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.16.1

​De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui. scalarum autem et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse habui scribere. haec etiam milites per se solent facere. neque ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus1 nationumque fortitudines. namque alia ratione ad audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes debent comparari.

私はスコルピオ、カタパルト、バリスタ、さらに亀甲機や攻城塔について、最も適切と思われたもの、それらが誰によって発明され、どのように製作されるべきかを説明した。しかし梯子や滑車装置、また構造がより単純なものについては、書く必要を認めなかった。これらは兵士たちも自分たちだけで製作するのを常としている。また、防壁ごとに性質が異なり、諸民族の勇気も一様ではないため、それら自体がすべての場所や同一の方式で有用たり得るわけではない。実に、大胆で向こう見ずな者たちに対しては別の方式で、入念な者たちに対してはまた別の方式で、臆病な者たちに対しては異なった仕方で攻城機械は用意されねばならないのである。

§10.16.2

​Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit et ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit,2 sine dubitatione poterit explicare. de repugnatoriis vero non est scriptis explicandum. non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur. quod etiam Rhodiensibus memoratur usu venisse.

したがって、もし誰かがこれらの指示に留意し、それらの多様性の中から選択して単一の計画にまとめ上げることを望むなら、その人は他者の助けを必要とせず、諸原理や現地の状況から必要となるいかなる事柄も、躊躇なく仕上げることができるであろう。しかし、防禦機械については著作によって説明すべきではない。なぜなら敵はわれわれの著述に合わせて攻撃計画を立てるのではなく、彼らの機械はむしろ、機知に富んだ臨機応変の迅速な計略によって、機械を用いることなく覆されることの方が多いからである。このことはロドス島民たちにも実際に生じたと伝えられている。

§10.16.3

​Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum. hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.

すなわち、ディオグネトスはロドス人の建築家であり、彼にはその技術の尊厳にふさわしいものとして、公金から名誉のために毎年一定の報酬が与えられていた。その時代、アラドス出身のカッリアスという建築家がロドス島にやって来て、講演を行い、城壁の模型を提示した。そしてその上に回転自在な滑車装置を取り付けた機械を据え、城壁に接近するヘレポリスを捕らえて城壁の内側へと移送してみせた。ロドス人たちはこの模型を見ると、感嘆のあまり、ディオグネトスに毎年定められていた給与を剥奪し、その栄誉をカッリアスへと移した。

§10.16.4

​Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX. ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo CCCLX; ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX. cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.

その間に、不屈の執念ゆえにポリオルケテス(都市攻囲者)と呼ばれたデメトリオス王が、ロドスに対する戦争を準備するにあたり、アテナイの高名な建築家エピマコスを伴ってきた。彼は莫大な費用と至高の勤勉、労力を注いでヘレポリスを製作したが、その高さは百三十五フィート、幅は六十フィートに及んだ。彼はそれをヤギ毛織物と生革で補強し、バリスタから放たれる三百六十ポンドの石の衝撃に耐えられるようにした。その機械自体の重量は三十六万ポンドであった。しかし、カッリアスがロドス人たちから、約束していた通りそのヘレポリスを城壁の内側へ移送するために、それに対抗する機械を用意するよう求められると、彼は不可能であると答えた。

§10.16.5

​Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur. ut etiam possumus sic animum advertere. terebratur terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem aut maius ne cogitandum quidem videtur omnino.

というのも、すべての事柄が同一の比率で実行できるわけではなく、小さな模型と同じように大きく作られても効果を発揮するものがある一方で、模型を作ることができず現物そのもので成立するものもあり、さらには模型の段階では本物らしく見えても、拡大され始めると崩壊してしまうものもあるからである。このことは次のように観察することもできる。錐によって半指、一指、一指半の孔は穿孔される。もし同じ方式で一掌の大きさの孔を開けようとすれば、それは実現不可能であり、半フィートあるいはそれ以上の大きさとなると、全く考えることすらできないように思われる。

§10.16.6

​Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque eodem modo in maioribus.3 ideo eodem modo Rhodii ea de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt. itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes,4 ut auxiliaretur patriae.

このように、極小のものにおいては行われるように見える事柄が、それと同じ仕方ではより大きなものにおいて実現しないということが、いくつかの模型において同様に見られるのである。それゆえ、同じようにこの理屈に欺かれたロドス人たちは、屈辱を伴う不正をディオグネトスに働いたのであった。その後、敵が執拗に脅かし、都市を占領するための機械が用意され、奴隷となる危険と国家の破滅が差し迫っているのを見ると、彼らはディオグネトスの足元に身を投げ、祖国を救援してくれるよう懇願した。

§10.16.7

​Is primo negavit se facturum. posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset. his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum. cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit. itaque Demetrius, cum vidisset sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.

彼は最初、それを行うことを拒絶した。しかし、自由人の乙女や青年たちが神官たちと共に哀願に訪れた後、彼はもしその機械を捕獲したならばそれを自分のものとする、という条件のもとで引き受けた。このように取り決められると、彼は機械が接近してくるであろう領域の城壁に穴を開け、すべての者に対し、各自が持ち合わせている水、糞尿、泥のすべてを、公的にも私的にも、その開口部から前方に伸びる溝を通じて城壁の前に流し出すよう命じた。夜の間にそこに大量の水、泥、糞尿が注ぎ込まれたため、翌日ヘレポリスが前進してきた際、城壁に近づく前に、湿地に生じた泥沼の中に沈み込み、その後は前進することも脱出することもできなくなった。こうしてデメトリオスは、自分がディオグネトスの知恵に欺かれたことを悟ると、自らの艦隊を率いて撤退した。

構文注4 件
  1. 10.16.1munitiones munitionibus

    動詞 differo の補語として奪格(あるいは与格)が置かれ、「防壁が(他の)防壁と異なる」という比較・対比の意味を表している。前者の munitiones は主語、後者の munitionibus は比較または分離を表す奪格である。

  2. 10.16.2quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit

    非人称表現 opus est は通常「人に(与格)…が(奪格)必要である」という格支配をとるが、古ラテン語や日常的な口語構文では、必要とされる事物が目的語(対格の関係代名詞 quascumque res)として現れる構文が用いられる。ここでは quascumque res が opus fuerit の対象を示している。

  3. 10.16.6absque eodem modo in maioribus

    absque は前置詞として古ラテン語や後代に「〜なしに」「〜とは異なって」の意で用いられる。ここでは直前の「極小のものにおいて成り立つこと」を受け、「ただし、より大きなものにおいては同じ仕方では成り立たない」という例外・排除を表す表現として機能している。

  4. 10.16.6procubuerunt Diogneto rogantes

    動詞 procumbo(ひれ伏す)に人物の与格 Diogneto が結びつき、「ディオグネトスの足元にひれ伏して」の意を成す。rogantes は主語(ロドス人たち)に一致する現在分詞で、嘆願の内容を示す ut 節へと導く。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.16.1-10.16.7