- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.14.1-10.14.3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
堀埋め用の亀甲機の構造について、全方向への移動を可能にする基台・車輪機構の寸法と配置、上部骨組み、そして防護用の板張り・生革の施工法を詳述する。
Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. basis compingatur, quae graece ἐσχάρα dicitur, quadrata habens quoqueversus latera singula pedum XXI et transversaria IIII. haec autem contineantur ab alteris duobus crassis FS, latis S;1 distent autem transversaria inter se circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece ἁμαξόποδες dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.2
堀を埋めるために用意される(城壁への接近路を確保することもできる)亀甲機は、次のようにして造られるべきである。ギリシア語でエスカラーと呼ばれる基台を正方形に組み立て、各辺をそれぞれ二十一フィート、横木を四本とする。これらは、厚さ一フィート半、幅半フィートの別の二本の部材によって結合される。また横木の間隔は互いに約三フィート半とする。そしてそれらの間隔のそれぞれに、ギリシア語でハマクソポデスと呼ばれる小台木を下に配し、その中に鉄板で覆われた車輪の車軸が回転するようにする。これらの小台木は、ほぞと穴を持ち、そこに差し込まれた梃子棒がそれらの旋回を容易にするよう調整され、前にも後ろにも、右あるいは左の側へも、あるいは斜めの隅角方向へ必要とされた場合にも、小台木を回転させることによって、その方向へと前進できるようにする。
Conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta duo tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi sunt scripta. insuper hanc compactionem erigantur postes compactiles praeter cardines pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes inter se sesquipedis. ea concludantur superne intercardinatis trabibus. supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes XII. supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.
さらに基台の上に、両方向へ六フィートずつ突き出た二本の木材を配置し、それらの突出部の周囲に、正面の前方に十二フィート突き出た別の二本の木材を固定する。これらは基台に関して記された通りの厚さと幅とする。この枠組みの上に、ほぞを除いて高さ九フィートの組み立て式柱を立て、その太さは四方一フィート一パーム、互いの間隔を一フィート半とする。これらは上部で、互いにほぞ組みされた梁によって結合される。梁の上には、ほぞによって互いに組み合わされた垂木を十二フィートの高さに立ち上げる。垂木の上には、垂木どうしを連結するための角材を配置する。
Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum; haec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem. circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus. percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis,3 circa tegatur machina tota. ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum.
垂木自体は、周囲に固定された側板によって維持され、板材、特にヤシの板材で覆われる。それがなければ、松やハンノキを除いて、最も耐久力を持ちうるその他の木材で覆う。なぜならこれらは脆く、容易に着火するからである。板張りの周囲には、細く極めて新鮮な小枝で極めて密に編まれた枝条柵を配置する。機械全体は、酢に浸した海藻または藁を詰めて二重に縫い合わせた極めて新鮮な生革によって周囲を覆われる。このようにして、それらによってバリスタの打撃と火災の猛威は退けられるのである。
- 10.14.1crassis FS, latis S
写本記号「FS」は「pedem et semissem」(1フィート半、18インチ)、「S」は「semipedem」(半フィート、6インチ)を表す省略記号である。形容詞「crassis」「latis」と共に部材の断面寸法(厚さと幅)を示す広がりの対格として機能している。
- 10.14.1ad id per arbusculas versatis progredi possint
「ad id」は目的(進むべき方向)を示し、「per arbusculas versatis」は台木の旋回動作による移動手段を示す。「versatis」は奪格名詞(車軸や車輪など)を想定した絶対奪格、あるいは小台木(arbusculae)の回転状態を指す奪格構文と解釈される。
- 10.14.3percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis
文末の受動態主動詞「tegatur machina tota」に係る手段・道具の奪格。二重に縫い合わされた生革(coriis duplicibus consutis)の内部に、酢に浸した海藻や藁が詰め込まれている(fartis alga...)構造を表している。
