- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.4.1-1.4.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
都市の城壁建設にあたって最優先されるべき健康な敷地選定の基準として、湿地や極端な方位を避けるべき理由が論じられ、四元素(火・水・土・気)の調合の乱れが人体や各種動物の健康に及ぼす影響が解明される。
In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.1 cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
市壁そのものにおいては、次のような諸原則が妥当するであろう。第一に、きわめて健康な場所の選定である。そこは高台にあり、霧が立ちこめず、霜が降りず、空の方角としては酷暑でも極寒でもなく温暖な方向を向いており、さらに湿地の近隣が避けられるような場所でなければならない。というのも、朝の微風が日の出とともに町へと届き、これに生じた霧が合流し、湿地の害獣の毒気を含んだ息が霧と混ざり合って住民の身体に風によってまき散らされるとき、そこを悪疫の地とするからである。同様に、市壁が海沿いにあり、南または西を向いている場合、健康にはよくないであろう。なぜなら夏季には、南の空は日の出とともに熱を帯び、正午には灼熱となり、同様に西を向く場所は、日の出後に微温となり、正午には熱くなり、夕方には沸騰するほどになるからである。
Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, vitiantur. hoc autem licet animadvertere etiam ex îs, quae non sunt animalia. in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur.
それゆえ、熱と冷却の変動によって、これらの場所にある身体は損なわれる。このことは、動物ではないものからも認めることができる。実際、屋根のあるワイン貯蔵室では、誰も南や西からは採光せず、北から採光する。その方角はいかなる季節にも変動を受けず、恒久的に確固として不変であるからである。同様に、太陽の運行に向き合う穀物庫は、たちまち品質を変化させ、太陽の運行から背を向けた空の方角に置かれない食料や果物は、長く保存されない。
Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.
なぜなら、熱が常に物から堅固さを焼き尽くし、灼熱の蒸気によって本来の徳を吸い取って奪い去るとき、熱はそれらを分解し、熱気によって軟化させて脆弱にするからである。これは鉄においても認められる通りであって、鉄は本性上は硬いにもかかわらず、炉の中で火の蒸気によって熱せられると柔軟になり、あらゆる種類の形に容易に加工される。そして同じ鉄が、軟らかく白熱しているときに冷水に浸されて冷却されると、再び硬化し、元の性質へと復元されるのである。
Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod2 aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur; quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus sed etiam confirmantur.
また、これらがこの通りであることは、次のことからも考察できる。すなわち夏には、悪疫の場所においてのみならず健康な場所においてさえ、あらゆる身体が熱によって脆弱になり、冬には、最も悪疫に満ちた地域であっても、冷却によって強固にされるために健康なものとなる。同様に、寒冷な地域から暑い地域へと移された身体は、持ちこたえることができずに衰弱するが、暑い場所から北方の寒冷な地域へと移された身体は、場所の変化による病気に苦しまないばかりか、むしろ強健になるのである。
Quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab îs regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. namque e principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
それゆえ、市壁を配置するにあたっては、熱によって人間の身体へと風を吹き散らす可能性のある地域を避けるべきであると考えられる。なぜなら、万物と同様に身体も、ギリシア人が「ストイケイア」と呼ぶ原理、すなわち熱と湿気、土と空気から構成されており、これらが自然な調合による混合によって、世界におけるすべての生物の性質が類ごとに形作られているからである。
Ergo in quibusvis corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore. haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus.3 item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes. item haec e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.
したがって、いかなる身体においても、原理のうち熱が過剰になるとき、熱気によって他の諸原理を損ない分解する。そして身体が混合による自然な調合によって耐えうる以上に、開かれた血管の中に熱気が入り込むとき、特定の空の方角から生じる灼熱がこうした障害をもたらすのである。同様に、もし湿気が身体の血管を占拠して不均等にしたならば、液によって損なわれた他の原理は溶解し、複合関係における徳は分解される。同様に、これらの障害は風や微風の湿気の冷却から身体へと注入される。そればかりか、身体の中の空気および土の自然な構成も、増減によって他の原理を弱めるのであり、土の原理は食物の過多によって、空気は気候の重苦しさによって〔他の原理を〕弱めるのである。
Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris multum; igitur levioribus principiis compositae facilius in aeris impetum nituntur. aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido plurimumque ex aeris et terreni principiis sunt compositae, sed umoris habent oppido quam paulum,4 quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant;5 itaque cum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
しかし、もし誰かがこれらを感覚によってより精密に認識したいと望むならば、鳥類、魚類、陸生動物の本性を観察し留意すべきであり、そのようにして調合の差異を考察することになろう。鳥の類は一つの混合比を持ち、魚は別の混合比を持ち、陸生動物の本性はまったく異なるからである。鳥類は土がより少なく、湿気もより少なく、熱は適度であり、空気を多く含んでいる。それゆえ、より軽い原理から構成されているため、空気の勢いの中へとより容易に突き進む。これに対して水生である魚類の本性は、熱によって適度に調整され、大部分が空気と土の原理から構成されているが、湿気は極めてわずかしか含んでおらず、身体の中に原理としての湿気が少なければ少ないほど、それだけ容易に湿気の中で生き永らえる。それゆえ、陸上へ引き上げられると、水とともに息を絶やすのである。同様に陸生動物は、空気と熱からなる原理によって調整され、土はより少なく湿気を極めて多く含んでおり、湿った部分に富んでいるがゆえに、水中で長く生命を保つことができないのである。
- 1.4.1deinde si vitabitur palustris vicinitas
前文の修飾節群(excelsus et non nebulosus...)に続く条件節。直前の形容詞・分詞句(is autem erit...)と並列して敷地選定の条件を述べており、「次には湿地の近隣が避けられるならば[その場所は健康的である]」という趣旨を表す。
- 1.4.4Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod
ex eo, quod は根拠・証拠を示す名詞節を導く慣用構文。「〜という事実から、これらのことがその通りであると考察することができる」の意。
- 1.4.6plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus
比較構文。plus quam に patitur の目的語(暗黙の熱気)が想定され、e mixtionibus naturali temperatura は「混合による自然な調合に従って」という様態または根拠を表す奪格句。「身体が自然な調合の混合によって耐えうる限度以上に」の意。
- 1.4.7oppido quam paulum
副詞 oppido(甚だ、極めて)と quam による強意表現。oppido quam で一体となって形容詞・副詞を強調し、「極めてわずか」を意味する。
- 1.4.7quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant
相関構文 quo minus ... (eo) facilius。eo が主節で省略されており、「体内の原理としての湿気が少なければ少ないほど、それだけ容易に湿気(水)の中で生き永らえる」という比例関係を表す。
