← ウィトルウィウス

建築について

§1.2.1-1.2.5

建築を構成する六要素と基本原理

建築を構成する六要素(秩序、配置、オイリュトミア、シュンメトリア、デコール、配分)を提示し、それぞれの定義と設計図面の種類、人体や建築における比例の役割、神格の性格に応じたオーダーの選択基準を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.2.1

​Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece τάξις dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διάθεσιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece οἰκονομία dicitur.

ところで建築は、ギリシア語でタクシスと呼ばれる「秩序(配列)」と、ギリシア語でディアテシスと称される「配置」、そして「オイリュトミア(快い調和)」、「シュンメトリア(相称・比例)」、「デコール(適切さ・格式)」、ならびにギリシア語でオイコノミアと呼ばれる「配分」から成り立つ。

§1.2.2

​Ordinatio est membrorum operis separatim universeque proportionis ad symmetriam comparatio.1 haec componitur ex quantitate, quae graece ποσότης dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius operis e singulisque membrorum partibus sumptio universi operis conveniens effectui. Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate. species dispositionis, quae graece dicuntur ἰδέαι, sunt hae: ichnographia, orthographia, scaenographia. ichnographia est circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones. orthographia autem est erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura. item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus.2 hae nascuntur ex cogitatione et inventione. cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate. inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt terminationes dispositionum.

秩序とは、作品の各部分を個別に、また全体として、シュンメトリア(相称)に合わせて比例を調整することである。これはギリシア語でポソテースと呼ばれる「数量」から構成される。数量とは、作品自体およびその個々の部分からモデュール(基準寸法)を取り出し、作品全体の完成効果に適合させることである。 また配置とは、事物の適切な配置であり、質を備えた組み合わせによって生じる作品の優美な効果である。ギリシア語でイデアと呼ばれる配置の形態には、平面図、立面図、透視図の三つがある。平面図とは、コンパスと定規の適度にして絶え間ない使用であり、ここから敷地上の区画の形態の描写が導き出される。立面図とは、将来の作品の幾何学的原理に従って程よく描かれた、立ち上がる正面の姿である。さらに透視図とは、正面および後退していく側面の素描であり、すべての線がコンパスの中心へと対応するものである。これらは思索と創意から生じる。思索とは、熱意に満ちた配慮であり、喜びを伴って企てられた目的に対する勤勉と不断の注視の働きである。一方、創意とは、難解な問題の解明であり、活発な活力によって見出された新しい事物の理法である。これらが配置の規定である。

§1.2.3

​Eurythmia est venusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus. haec efficitur, cum membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae.

オイリュトミアとは、部分の組み合わせにおける美しき外観と好ましい眺めである。これは、作品の各部分の高さが幅に対して、幅が長さに対して釣り合っており、要するにすべてが自らのシュンメトリアに対応しているときに実現される。

§1.2.4

​Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus. uti in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus. et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine capituli, quod Graeci περίτρητον vocitant, navibus interscalmio, quae διπηχυαια dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.

同様にシュンメトリアとは、作品自体の各部分から生じる調和ある一致であり、個別の部分から全体の形態の姿に対する規定の比率の対応である。人間の身体において、前腕、足、掌、指、その他の小部分から相称的で調和ある質が成り立つように、建築作品の完成においても同様である。そして第一に神殿においては柱の太さ、トリグリュフォス、あるいはエンバテース(基準尺度)から、バリスタにおいてはギリシア人がペリトレートンと呼ぶ頭部の開口部から、船においては二ペーキュス(約90センチ)と呼ばれるオール掛けの間隔から、同様に他の作品においても各部分からシュンメトリアの計算が導き出される。

§1.2.5

​Decor autem est emendatus operis aspectus probatis rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, quod graece θεματισμῷ dicitur,3 seu consuetudine aut natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter virtutem sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.

一方、デコールとは、認められた慣行によって威厳をもって構成された作品の、非の打ち所のない外観である。これは、ギリシア語でテマティスモスと呼ばれる「格式(配置の定め)」、あるいは「慣習」、あるいは「自然」によって達成される。格式によるものとしては、例えば雷神ユピテル、天空、太陽、月に対して、空の下の覆いのない露天の建物が建てられる場合である。これらの神々の姿と働きを、我々は開かれた明るい世界において現に見ているからである。ミネルウァ、マルス、ヘラクレスに対してはドーリア式の神殿が建てられる。これらの神々に対しては、その勇徳にふさわしく、華美を排した建物を建てることが適切だからである。ウェヌス、フロラ、プロセルピナ、泉のニンフたちに対しては、コリント式で建てられたものが適切な特性を持つと見なされる。これらの神々に対しては、その繊細さゆえに、よりほっそりとして華やかで、葉や渦巻きで飾られた作品が、正当なデコールを高めるように見えるからである。ユーノー、ディアナ、バックス、ならびにこれらと同等の類似性を持つ他の神々に対しては、イオニア式の神殿が建設されるならば中庸への配慮がなされたことになる。その固有の造構法が、ドーリア式の厳格な作法とコリント式の繊細さとの双方から調和よく按配されるからである。

構文注3 件
  1. 1.2.2membrorum operis separatim universeque proportionis ad symmetriam comparatio

    名詞 comparatio に対し、membrorum(部分の)と proportionis(比例の)という二つの属格が係っている。proportionis は比較・照合の対象(同格的または内容の属格)、membrorum は proportionis または comparatio にかかる所有/主格的属格であり、「作品の各部分を個別にかつ全体として(separatim universeque)扱い、シュンメトリア(相称)に向けて比例を調整すること」を表す。

  2. 1.2.2ad circinique centrum omnium linearum responsus

    scaenographia(透視図法・遠近法図)の定義の一部。responsus は第4変化名詞の主格(adumbratio と並列、または同格的補足語)。-que は circini ではなく句全体を結ぶ結合辞。「すべての直線がコンパスの中心(透視図における消失点・視心)に対応すること」を意味し、古代における線遠近法の幾何学的理解を示している。

  3. 1.2.5statione, quod graece θεματισμῷ dicitur

    ギリシア語名詞 θεματισμός(格律、主題の定め)が、先行する奪格 statione に誘引されて与格・奪格語尾 -ῷ で表記されている(写本伝承上の揺らぎでもある)。意味上は述語主格(θεματισμός)に相当し、「『格式(テマティスモス)』と呼ばれる規定によって」と解する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.2.1-1.2.5