- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.1.7-1.1.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
建築家が哲学、音楽、医学、法律、天文学を学ぶべき理由と、それらの実践的・倫理的効用が説かれる。さらに諸学芸の相互連関性と総合的教養の重要性が論じられ、建築家の知識の範囲に関するピュテオスの説が吟味される。
Philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans,1 sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim philosophia praescribit. praeterea de rerum natura, quae graece φυσιολογία dicitur, philosophia explicat. quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones. ut etiam in aquarum ductionibus. incursibus enim et circumitionibus et librata planitie expressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit. item qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum,2 qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis erit institutus.
哲学は、建築家を度量が広く、傲慢ではなく、むしろ親しみやすく、公平で、誠実であり、何よりも重要なことに貪欲さがないように仕上げる。実際、信義と廉潔さなしにはいかなる仕事も真に成し遂げられ得ないからである。建築家が貪欲でなく、贈り物を受け取ることに心を奪われず、良き評判を保ちつつ威厳をもって自身の品位を守るようにするためである。というのも、哲学はこれらのこともまた規定するからである。さらに、哲学はギリシア語で自然学と呼ばれる事物の本性について解明する。自然学には多様で多岐にわたる自然の諸問題が含まれるため、これを熱心に知っておく必要がある。導水工事においても同様である。実際、急流や迂回、また水平な平坦部での水圧によって、自然の空気の圧力は様々に生じるが、哲学から自然の本性の原理を学んだ者でなければ、それらがもたらす障害を矯正することは誰にもできないからである。同様に、クテシビオスやアルキメデス、また同種の指針を著した他の人々の著作を読む者も、哲学者たちによってこれらの事柄について教導されていなければ、理解することができないであろう。
Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere. in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint. bracchia enim, quae in eas tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter utraque plagam mittere debent; quodsi non homotona fuerint, inpedient directam telorum missionem.
建築家はまた、音楽を知っている必要がある。それは音律の理論と数学的理論を熟知し、さらにバリスタやカタパルト、スコーピオンの張力調整を正しく行えるようにするためである。というのも、頭部の左右には半音孔と呼ばれる穴があり、そこを通って腱をよじった紐が巻き胴と梃子によって張り巡らされるが、それらは技術者の耳に確実で等しい音を発するまでは固定されたり縛られたりしないからである。それらの張力の中に組み込まれる腕木は、引き絞られたとき、両方とも均等かつ一斉に打撃を繰り出さねばならないからであり、もし音律が一致していなければ、投射物を真っ直ぐ射出することを妨げることになる。
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitûm ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et diapason ad disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures. hydraulicas quoque machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit.
同様に劇場においては、座席の下の小部屋に音の差異に基づく数学的比例によって配置される青銅製の壺(ギリシア人が反響器と呼ぶもの)が、完全4度、完全5度、オクターヴ、さらに2オクターヴまでの巡回関係に区分され、音楽的協和音あるいは合音に合わせて調律される。これは、舞台俳優の声が配置された壺と音を響き合わせて触れ当たったときに増幅され、より明瞭かつ心地よいものとなって観客の耳に届くためである。水オルガンや、これらの装置に類似した他の機器も、音楽の理論なしには誰も製作することができないであろう。
Disciplinam vero medicinae novisse oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci κλίματα dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque usus; sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis locis communibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt. nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cavere possit3 et locatori et conductori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus; quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit.
さらに、ギリシア人が気候帯と呼ぶ天の傾斜、大気、健康的なあるいは不健康な場所、そして水の使用のために、医学の知識を知っている必要がある。なぜなら、これらの原理を考慮することなしにはいかなる健康的な住居も成立し得ないからである。建築家はまた、建物に必要とされる権利関係、すなわち境界に対する壁の共有部分、雨水滴下、下水道、採光、同様に引水やその種の他の事柄に関する法律を熟知していなければならない。建築家は、建物を着工する前にこれらに留意し、工事が完了した後に家父長たちに紛争が残されることがないようにし、また契約書を作成するにあたって思慮深さをもって発注者と請負人の双方に不利益が生じないよう配慮できるように、これらを熟知していなければならない。実際、契約条項が巧みに書かれていれば、双方が相手から欺瞞なく解放されることになるからである。一方、天文学からは東、西、南、北、さらには天の運行、春分と秋分、夏至と冬至、星々の運行が知られる。これらの知識を持たない者は、日時計の原理をまったく理解することができないであろう。
Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse se iuste repente profiteri architectos, nisi qui4 ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.
したがって、この学問がこれほど広大であり、多様で数多くの学問によって飾られ満ちあふれている以上、幼少期からこれらの学芸の階段を登り、ほとんどすべての学問と技術の知識によって育まれて建築の最高峰の神殿に到達した者でなければ、にわかに自らを正当に建築家と公言することはできないと私は考える。
At fortasse mirum videbitur inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere. cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent; encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. id autem re non expeditur.5
しかしおそらく、人間の天性がこれほど多くの学問を徹底して学び、記憶にとどめることができるというのは、専門知識のない人々には不思議に思われるであろう。しかし、すべての学問が相互に事物の連関と共通性を持っていることに気づくならば、それが容易に可能であると信じるであろう。なぜなら、円環的総合教養は、あたかも一つの身体がこれら肢体から成るように構成されているからである。それゆえ、幼少の頃から多様な学問によって教導される者たちは、すべての学問分野において同一の標識とあらゆる学科の共通性を認識し、そのことによってすべてをより容易に理解するのである。それゆえ、古代の建築家たちの中で、プリエネにおいてミネルヴァの神殿を見事に建築したピュテオスは、その覚書の中で、建築家は個々の分野を各自の研鑽と訓練によって最高度の名声へと導いた人々よりも、あらゆる技術と学問においてより多くのことを成し遂げられなければならない、と述べている。しかしそれは実際には成り立たない。
- 1.1.7perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans
動詞 perficit は直接目的語と性質の奪格の結合(architectum animo magno)を従える一方で、接続詞 et を介して結果・名詞節の uti 節(uti non sit adrogans...)を並列させている。名詞句と従属節を同一の動詞に直接連ねる結合構文(zeugma 的並列)である。
- 1.1.7qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum
動詞 leget の目的語として、著作者名を表す属格 Ctesibii, Archimedis の前で被修飾名詞(libros, scripta, commentarios 等)が省略されている。「クテシビオスやアルキメデスの[著作]を読む者」の意。
- 1.1.10legibus scribendis prudentia cavere possit
legibus scribendis は動形容詞構文で、cavere に係る目的の与格(「契約条項を起草するにあたって」)あるいは手段・状況の奪格と解される。ここでの lex は国法一般ではなく、発注者(locator)と請負人(conductor)の間で交わされる建築契約の約定・仕様条項を指す。
- 1.1.11non puto posse se iuste repente profiteri architectos, nisi qui
不定詞構文において、architectos は再帰代名詞 se(profiteri の意味上の主語または目的語)に対する述語対格(「自らを建築家と公言する」)。後続の限定節 nisi qui... pervenerint は主文全体の不定詞句の意味上の主語(「〜した者でなければ[何人も…できない]」)を実質的に補足・特定している。
- 1.1.12id autem re non expeditur
非人称的あるいは受動態的に用いられた re non expeditur は、「それは実際には解明されない/実行可能とならない(現実に即していない)」を意味する慣用表現。res(現実・実際)の奪格と動詞 expedio(解きほぐす、円滑に進める)の受動態から成る。
